Illustrationes, & commentaria ad bullam S.D.N.D. Vrbani papae 8. pro sacri iubilei anno 1625. Georgij Polacchi presbiteri Veneti. Quibus pleraque ad christianam pietatem, & eruditionem, tam theologorum, quam iuristarum, ... tractantur. Praecipue vero

발행: 1625년

분량: 568페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

gregauit, in qua tanta fuit Episcoporum Italiae,Burgundiae, Franciae, Alemanniae, Baioariae, aliarum, que Prouinciarum multitudo,ut nulla Ecclesia illos capiente, oportuerit illam in campestribus celebrare. Indixit etiam Synodum Clarum montem, in qua salutaribus decretis lapsam Gallicans Ecclesis disciplinam erexit. Henricum IV. Imper.&Guibertum .Antipapam eisdem de causis, quibus Greg. VII. &υ ictor il l. diro anathemate obstrinxit. Teste S. Anton io in eo Concilio institutum est, ut septem horariς preces B. Virg. quotidie recitarentur, maxime ab Ecclesiasticis: Et labbatis quibusque Mith sacrificium in honore, & cultu eiusdem Dei pars fieret. II Sed notandum, longe prius sabbatum Deiparae consecratum; nam Sanctus Genebrardus Episcopus, & Christi martyr, de quo Surius, singulis sa batis ante aram Virginis recitabat officium Asbmptionis &inordine Clunia centi, qui cspitanno saltilis nostrae 8 i 2. praecipitur ut in eius Breuiario legitur) ossicium B. Virg. celebrari singulis sabbatis extra quadragesimam , & nisi Occurrat at qua festiuitas; quae duo non obscure indcat, Concilium Clarum montem id, quod de sabbato ad Deiparae honorem in consuetudinem fuerat inductum, sua. ain toritate sanxisse, ut obseruarunt Arnoldus, i &Canissus. m

a K. Septembris, i, lib. .ligni vitae,m lib. s.ct B. T.

I a Carthegerian ex Durando refert initiu habuisse sabbati cultum in honorem Virg. ab eo miraculo veli,

32쪽

' , 'SAN TI UIVBILEI. s veli , imaginem Virginis Constantinopoli velantis, quod a Vesperis feriae sextae recedebat, & post

Vesperam sabbati redibat . inare autem dies sabbati magis, quam alia Virgini facrata fuerit, nonnullas litterales, &mysticas rationes affert idem Carthegena,quas vide apud ipsum. η .

is In eodem Concilio Claro monte Urbanus co cionem clarissimam ad omnes habuit, qua sacram Hier6solimae recuperandae expeditione, incredibili sententiarum grauitate, Verborum copia, & animi ardore suasit . Ex quo uniuersi, qui aderant, ad recuperandum Christi sanctum sepulchrum sunt inflammati. Unde sacrae se militiae uniuersi deuouerunt. Dicuntur rooo oo. Christianorum ex Gallia,

d talia, Hispania, Anglia, Scotia, Hybernia,S: Flandri: I, signo citreis suscepto arma sumpsisse. Signum

autem fuit crux e purpureo panno consecta,quam

Pontifex Vrbanus in signu salutaris expiationis indulsit, vestibus super dexteram scapula assigendam. Vnde qui profecti sunt in eam expeditionem, crucesignati, & ipsa expeditio, Cruciata vocata est. I Anno Ioss. die s. Iulij Hierusalem e manibus Turcarum per Gothesecdum Buglionem magna vi recuperatur. Unde omnium consensu regnum ipsi defertur; quamquam pius Rex, hec insigne, nec nomen Regium usurpam voluit in ea V rbe, ubi Dei filium purpura indutum. &Regem per ludibrium meminerat appellatum

B Mea

33쪽

ro c0MMENTARIA IN BULLAM 1 r Mea patria huiusce belli indicti famam secuit,

ducetarum nauium classem armasse traditur, quε in Ioniae oram inuicta, Smyrnam , & reliquam oram Turcis subiectam vastauit, cui Henricus Contarentis Olivolensis A ntilies,&Vitalis Michael Ducis filius cum imperio presucrunt, Vt in re tam pia, tan-que sacra, merito, ut scribit ignatius, ' sacerdos

prs fuisse videri possit.

o, de exempallustr.virorum Veneta ciuit.

in Mornaeus loquendo de hac sacra expeditioneVrbani ait: verum Zelo huius obtentu res ipse suas nihilo segnius promouet. Qui enim arduum hoc consilium promoturus intestina iurgia sedare debuerat , ad extremum usque spiritum inimicitias in Henricum exercet. Rem quidem suam promo uet, respondet Coquams, p scilicet dignitatem S dis Apostolicae, seu sanctae Romanae Φcclesiae, cui praeerat; sed Antipapam, & schismaticos, atque in 'primis Henricum im pera tore m schismatis, in perniciem tot animarum, auctorem, S defensorem diris deuouere, & censuris Ecclesiae persequi, quor si piscerent a laqueis diaboli, a quo capitivi tenebantur, non certe actus erat odii, seu inimicitiae, sed magis iustitiae, vel etiam charitati tribui debebat.

ir De diplomate, S priuilegio ab Vrbano Rug rio Siciliae Comiti, atque si ijs eius haeredibus con- cesso, legantur historici, &praecipue sacri. Solum dicam , ipium Rogerium in negotiis Ecclesiasticis

34쪽

SAN TI ANNI IUBIL EI. IIcis exequendis Zelo diuini ardoris seruuis . 1 8 His rebus, & multis aliis seliciter peractis, pace Ecclesiae restituta, ipsamque in tranquilliorem . statum vindicata Urbanus Ponti A. Kal. Aug. anno Domini ioss. defunctus est,cum sedisset annos unia decim, menses quattuor, dies decem , de octo. Co

pus per Transtiberinam regionem delatum n Bas1-jica Vaticana honorifice sepultum fuit. I s Tertius Urbanus natione, & Archiepiscopus

Mediolanensis , dictus antea LambertuS e genereia Criuellorum, anno Dominii i8 s. tempore Federici Imp. Pontifex factus, omne suum studium ad reconciliandos Christianorum animos, qui in Syria bellis impliciti erant, conuertit. Verum cum in eiusmodi procurationibus operam luderet, & Christiani Principes odiis, & dissensionibus intricarentur; Sol lanus pluribus locis potitus, etiam Hierosolymam suo imperio adiecit, anno postquam a God Dido recuperata fuerat, octogesimo quarto. Ad haec Aduersariorum copias versus Antiochiam durectas esse intelligens, Venetias Christianis suppetias , di supplementa comparaturus se contulit ; ubi dum cladem, quam Christiani acceperant, intellexisset, dolore percitus in morbum incidit, ex quo

Ferrariae mortuus est anno Domini Ii 8 . cum sedis et annum unum mens. IO. dies a s. Io Mornaeus, ut resert Coquaeusqdicit ob turbas,

quas Vrbanus undique parabat, Turbani nomen consecutus sed immerito, ut probat idem Coquaeus;

B a Nam

35쪽

11 COMMENTARIA IN BULLAM

Nam quomodo Turba ni nomen merebatur, vel turbas parabat, qui ius suum prosequebatur &non magis, qui aliena iura vi occupabat. Achab obiiciebat Eliς Propheis Domini, quod turbaret Israel, sacram enim religionem restitui, di Idolatriam eliminari studebat e Regno Israel, quam fouebant iniqui Achab, & Iezabel ; ita turbas parabat Urbanus Pontifex , qui pro iuribus Ecclesiae defendendis, ditionibus retinendis intra rem Imperatorem aggrediebatur. Legatur Arnaldus Lube-

2I Quartus Urbanus , cui Iacobi Pantaleonis nomen fuerat, Trecis in Gallia oriundus, Patriarcha Hierosolymitantis, Viterbii in Thustias absens eloctus est Pontifex anno Domini Iassi. 4. Kalendas Septemb. qui statim e Gallia milites conuocauit, quos Manfredo , ditionem Ecclesiae vexanti

et et Edidit constitutionem,qus incipit qua sollemnissimam festiuitatem sanctissimi corporis Christi ad si fer post Oct . Pentecost.instituit; fuit autem instituta occasione miraculi corporalis, quod in oppido Bolsente Vrbeueteris Dioecesis accidit 3 dum enim secendos,postquam c5secrasset hostiam dubitas et, an in ea etiam sanguisesset, miraculose ex ea sanguis ebullire cspit,& corporale condecora uit. Ad quod factum recognoscendum, & proba

dum duo illa Ecelesiae lumina S.I hom. ordinis P

36쪽

SANCTI ANNI IUBILEA 1 3

dicatorum,& S. Bonaventura ordinis Minorum, qui tunc florebant,a summo Poni. missi, omnia proba-Hint. Unde in ipsa Vrbeueteri , ad quam corporale illud translatum fuit, festum hoc dicitur festum coriaporalis, & per ciuitatem ipsam loco, & vice sacratissimae hostiae consecratae ipsum corporale sanguine praefato pluribus in locis tinctum magna cum celebritate circumfertur , pia deuotione vener

ia x Scio huiusmodi festum,tanquam nouum, & humano ingenio inuentu a nouatoribus damnari,quibus breuiter respondet Fr. Fraciscus Longi a Coriolano, sin primis confitendo, non esse more nimis antiquum, ut constat, nam illud instituit Urbanus IV. t in constit. citata apparet; & eum prosequatus est Clem. U. cum generali Conc. Viennensis ut habetur in Clem. vnic. t & statim uniuersali consensu totius

Ecclesiae, & mitabili acclamatione, & fructu susce, plus est,& in dies confirmatus,&auctus. Quod si in veteri lege fuit potestas instituendi nouum aliquod festum, vic5stat ex Machab. hist. Esther,& Iudith multo ma sua est haec potestas in Ecclesia,&ita consueuita piimordiis dies festos instituere ad Deum insanistissuis laudandum, maiori ergo ratione potuit Il eculiarem diem instituere in honorem Sancti San- .eiorum, & tanti beneficii commemorationem , ivt

37쪽

14 csMMENTARIA IN BULLAM

24 Mornsus, & alij Nouatores infamiam in serre huic Urbano nituntur circa institutionem huius sollemnissimae festiuitatis sanistissimi Sacramenti ; vi

. y, Antidot' comtra progressum 33. 2 opuscula de Processionibus. a larem. I 3. Annal. Eecles ad annum Christi Ia 3 o.

et ς Quod vero Eucharistia latriae adoratione d beat venerari, concors est sanctorum antiquorum, Patrum sententia. Quare merito Conc. Trid. . anaiathema dixit illis, qui sacramentum hoc non esse adorandum assererent, festivaque celebratione peculiari venerandum, &in supplicationibus sollemniter circumgestandum pernegarent.

et Non me latet Theophoriam, seu corporis Christi circumlationem ab haereticis damnari, qui dicunt Eucharistiae sacramentum institutum fuisse ad edendum, & non ad circumferendum s quibus r spondeo,& dico, sicut manna I udaeorum typus unicus sanctiss. Euch. lud is diuinitus datum fuit, ut eo in deserto pascerentur, & tamen reseruatum, ac Ao. annis processionaliter est circumlatum , placuitque Deo deuotio illa Iudsorum, ut patet: Non secus ipsum figuratum,&sacramentum, quamuis a Christo ad manducandum si institutum, licito tamen sollemnis Theophoriae ritu a presbyteris circumsertur, quia non minori honore veritatem, quam typum

prosequi debemus. . . mi

a ' Damitat etiam hi sacrilegi lumen accensum in

38쪽

SANCTI ANNI IUBIL EI. a s reueremiam satustissimae Eucharistiae, dicentes Chri stus non est caecus, non ergo illi Opus est candelis, &taedis, quas in processionibus , ut videat, etiam in lu- ce meridiana, praeserimus. Sed respondeo, r s sciare, Dominum non egere eiusmodi lumine, qui est ipse Π e, ipsum lumen,aeternum lumen,lucisera lux; sed id facimus in testimonium fidei nostrae, qua credimus in hoc Sacramento esse praesentem, qui dixit, Ego sum lux mundi, quia credimus illum esse cand rem lucis aeternae, & hanc rationem assignat Hon rius Pont. cdum mandat, ne sacerdos hoc sacramentum serat, nisi priuio lumine.

a 8 Vtimur etia hac csrimonia in argumentum letiathe, & reuerentiae erga Dominum. Sic olim maiores nostri etiam rutilante sole obuiam processerunt catholicis f piscopis de exilio in patriam reuertentibus . Vnde Hier. d tali exsibilabat responso Vigilantisi. Tomighans inquit dormis, in dormiensscribis,&c. Per totas Orientis Fcclesia quando legedum est Euangelium, accendunt luminaria, iam sole rutilante, non itique ad fugandas tenebras , sed ad signum tititiae , quae nobis post Euangelium accessit, demonstrandum. Et Deus e in veteri testamento non coecuti uit, & tamen plurimas lucernas,quae semper in tabernaculo Testhmon qlucerent, seri mandauit.

Eusebius Caesariens s f narrat primos illos Pont, fices Romanos, Anicetum, Pium, Hyginium , es pro

39쪽

Romam aduentantibuS Sanctissimae Euchar. sacra mentum obuiam mitterent, in Symbolum pacis,&

concord is amoris . - . -

3ol Clemens I III. dum Roma Ferrariam perge ret, augustissimum Euclaaristiae sacramentum praevium semper habuit, quod etiam sui praedecessores, quando extra Romam iter peragebant, tecisse multisomplis probat V.Coriolanus; g ut Pauli Ill. Cle VII. I.eoni X. Iulio I. Alexandri Vl. DV l . Gress XL&Stephani lil. t mmo eundem ritum seruasse etiam Pseudo Pontificem Benedictum X l H. scribit idem Coriolanus ut sic impetum hominum in itinere sibi Instantem coercere, ac reprimere posset, di etiam xvi maiestat a Pontificiam se vere habere ostenderet, socratissimum, scilicet Christi corpus ante se asportan

dum curauit. Legatur Rocca Apostolici Halat. Sacri sta de Sacrosancto Christi corpore Rom. Pontis iter conficientibus praeferendo. i

t i Episcopi olim secum in itinere, sed in pectore ,

sacramentum inbuisse clausum portabant. Beneven tanus Archiepiscopus sacramentum habuit prquium invisitatione Viscesis,que sane consuetudo circa Beneuentanum Archiepiscopum ad Paulill. usque tempora illic durauit. Is a Cui ritui aliqua ex parte simile est, quod a Francorum Regibus obsouatum olim legimus. Ad pK e-UI J lium

40쪽

sAN TI, Irtium enim accedentes reliquias sanctorum P priscipue sancti Martini Cappam praeferri curabant. Unde postea locus, in quo talis Cappa seruabatur, Cain-pella, Custodes quoque, qui eam seruabant, Cappellani dicebantur.3 3 S. Ludovicus huic Potifici contra Mansredum Federici II. spurium auxilio fuit, quo furiosissimi

perduellis insanos impetus cohibuit, viresque confregit Blondus ,& CiacconiuS .

Sed ipse Vrbanus Perusis ad vitae periodum perductus obiit, verus Pastor Urbis, & Orbis, sexto

Non. Octob. anno Domini Iag . cum Pontific tum tribus.annis,& 34. diebus administrasset.

3 Quin tus Vrbanus, Patria Lemovicensis Guttilelmus Grisant antea vocatus, S. Victoris Massiliensis Abbas, absens etiam omnium consensu Ponti sex

est creatus quinto Kal. Octob. a n. Domini I 3 62.legatione enim tunc apud Vicecomites in Italia fungebatur. Auenionem itaque vocatus, Pontificatum iniens vir singularis virtutis ingentis animi, innocentissimaeque vitae , satim ad duendam libertatem Ecclesiasticam animum adiicit , eorumque Operae utitur, qui ad eam rem animati erant. Capita Sanctorum Aphstolorum Petri, & Pauli quaesita ta dem

inuenit,&ubi nunc sunt, collocauit, di alia multa digna fecit. Obiit in Ciuitate Ruenioni die is, Decembris i 3 o. pontificatus sui anno g. m. a. d. a J. 3 s inspidus, & animalis homo prorsus Mornaeu Sinuentionem capitum sinctorum Apostolorum vo-C cat

SEARCH

MENU NAVIGATION