Illustrationes, & commentaria ad bullam S.D.N.D. Vrbani papae 8. pro sacri iubilei anno 1625. Georgij Polacchi presbiteri Veneti. Quibus pleraque ad christianam pietatem, & eruditionem, tam theologorum, quam iuristarum, ... tractantur. Praecipue vero

발행: 1625년

분량: 568페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

simul thatura Episcopuς ess& Vrbis. Cardinales eligune , in quantum est PastorvnD; ecclesiς, non autem in quant Fastor Romanae Et clesiae Inam vel Papa ante election em erat Episcopiis, vel tantum sacerdos; si erat Episcopus, timc ad Cardinales non spectat ipsum Romanum Episcopum eligere ; ipse enim post electioneni Cardinalium Romanam ecclesiam sibi in Episcopatum, Deo iuben te, deligit, & alterum episeopatum, 'suo fruebatur, in Romantini episcopatum commutat; sin tantumί sacerdos, non Episcopus erat, adhuc nec a Roma naecclesia in Romanum Episcopum eligitur ; sed is Cardinalium electionem, Romana ecclesias sibi in peculiarem sedem electa, ab electis a se Episcopis tantummodo Episcopus ordinatur. Hscomnia ex facto Petri perspicua sunt,qui cum Antiochenus Episcopus enet, neque ab Apisolis, neque a Romano populo Romanus Felscopus electus est, sed ipse sibi Romanam ecclεsiam propria auctoritate, Deo tamen iubente, copulavit. Boueritas.

a, In censura fratZ.de init.Card.creatione a Sparatensii in lucem editi.

a An vero possit summus . Pontifex separare pri-imatum a Romana sede, de illum vel in alio Episc -

- - patu

52쪽

SAN cr)AxNM ILEI. is alii collocare, vel ab omni particulari Episcopalis separatum relinquere ; SuareZ b certum esse existimat, dum aliquissumnius Ponti sex id non secerit, non posse uniuersam ecclesiam, vacante Papatu, id efficere, quia hon potest in serior potestas mutare , quod per superiorem constitutum est; &quia sicut soli Petro datus est Primatus pro ipso, & successoribus eius; ita ad solum illum,s euad summum Pontificem spectat determinare sedem Pontificalem, modum electionis, et successionis eius praescribere.

3 Spalatensis ς stultuni laborem insumit,ut a Romana ecclesia omnem iuris Pontificij potestatem in uniuersalem ecclesiam auserat. Ait enim Romanam ecclesiam, & esse, S cognosci, & dici unam parti cularem ecciesiani cum suo proprio suae particularis Dieceiis Episcopo; inde maxime habemus, sequitur ipse , quod Romani Pontifices prisci illi, qui nondum Papatum sibi effinxerant, nondum Monarchia arripuerant, se nude, ac simpliciter Romae Episcopos nominarinis & Patres similiter, atque Con cilia Romanos Episcopos non nisi Romanae ecclesar Episcopos agnouerint, & vocarint.

Sed frustra laborat, ut scribit hic Bouerius, Ut Romanum episcopatum ab uniuersalis ecclesis Pontificatu disiungat,& Romani Episcopi appellatio, ne supremum totius Ecclesii Papatu expelli cinen . dat. Cum enim uniuersalis ecclesis Pontificatus ita

53쪽

3o coMMENTARIA IN BULLAM

ςum Romans Vrbis Episcopatu coniumstus sit, ut quisquis Romanu Epticopum vocae,ea apellatione protinus summu totius orbis fontificem intelligat, trito enim cationi starum axiomate receptum est,

Episcopum urbis esse Episcopum Orbis .r Subdit etiam Spalatensis, postquam Agapetum a Constantino i mperatore Archiepiscopu UD. bis Romae , & Patriarcham appellatum suisse retulit, Nostri tamen, inquiens, iam Monarchico spiritu toti inflati Pontifices, Romam in suis inscriptioni. hus nominare amplius noluerunt f sed vel se Catholicae ecclesiae Episcopos inscripserunt; vel demum posteriores adeoque semper deteriores miro cum artificio , nec minoris superbiae typho, sub simplucioris, & humilioris tituli specie se tantum Episcopos vocaverunt, ut iam ordinaria Paparum in striaptio sit, Paulus Episcopus , Seruus Seruorum Dei; Episcopus nimirum totius mundi .σ Respondet his conuitiis Bouerius , dicens, cuinam similem te esse dixero Antoni e Pueris pro serio illis sedentibus in foro, qui, ut olim dixit Saluator, clamantes coaequalibus suis dicunt f 6 cini svobis, , Mnsaltactis; timentaμimus,sae optinin Ris. Si enim Vicarii Christi,& visibilis Ecclesiae capitis nomen, quo Romanus Pontifex ex Dei pr scripto potitur, tibi occinerimus, non ollas, non pud

lactaris, displicet summopere , si ad sedandas animi tui procellas, humillima Episcopi, di Semi Seruo. m nomina prostramuh quibus saltem commoue

54쪽

ri deberes , & summa Pontificis humilitate eo m pungi , Vs magis animo turbariss quid est, quod te tandem placare queat , si quae iusta sunt, nefanda existimas: optima vero quaeque, ac virtute plena,t hi nauseam , ac scandala pariun P

s ERVUS SERUORUM DEI.

T ecce, Antoni, Pontifex se Senium Seruorum Dei depraedicat , quod aliquanto modestius est, quam se olim Compresbyterum dixisse. Sed quod attinet ad locum Petri,a summus Apostolus se compresbyterum, hoc est, ut interpretatur Hieronymus , b Coepiscopum vocat, ut Christianae modestiae, atque Al stolicae humilitatis exemplum praebeat, qui iure potest se Episcoporum Epistopum, &ecclesiae Principem appellares ei siquidem dictum est a Domino. Esa rogauipro te, vimn d

sciat

55쪽

sciat fides tua , , tu aliquando conuersus confirmCfratres tuos, S alibi agnos,& oues pascendoss .scepit; Quocirca, tametsi Petri succe res suum. agnoscat in uniuersam ecclesiam Principatum, merito tamen ceteros inferiores Episcopos fratres , de Coepiscopos nominant. Iustinianus. e

a Sed notandum,Papam no appellare se Seruum, eo quod proprie sit seruus, nam Papa on potest esse seruus, immo siseritus promoueretur in Papam, statim efficeretur liber. fSanctus Gregorius primuS nomine Serui Seruorum Dei est usiis, ut notat Mau- cherus, g sed tamen in hac summa humilitate supre- . mam non desinit retinere auctoritatem, ut patet ex

eius gestis,exemplo Sancti Petri s qui se instar Christi Domini sui se in omnibus vehemeter humilians, nihil tamen de sua suprema auctoritate remittebat, cum illius officii ratio,& operatio postularet; ut cum de replendo Iudae proditoris Apostolatu, in eiusque execrabilis si ij perditionis locum sufficiendo, in . concilio A postolorum, cum ecclesia licet tota pulchra a sancto replet spiritu adhuc vagiret in cunis, ageretur,. a e feruidus, loquit S. Chrysostomus, quam agnoscita fibrius creditum sibi gregem s quιμ in hoc coora trinceps eas , mbirqe primul omnium

56쪽

Idem Gregorius, ut scribit Iustinianus, b non modeste solum,sed etiam vere Episcopi uniuersalis pomen tanqua prophanum, & sacrilegumletestatuta perinde enim Sanctista ontifex hoc nomen accipit, quasi ceteri omnes Episcopi praeter nudum nomen nulla sint auctoritate praediti itaque ait. 3 Tricte valde efi, mi patienter feratur, quatenus despectis omnibuspraedictus frater ω Coepiscopus meus salus conetur appellari Episcopus & alibi. ι Si inus Patriarchamniversalis dicitur, Patriarcharum nomen ceteris

derogatur. Bursus alio loco: Si unus uniuersalis est, re φ, ut quoi Episcopi nonsitis.

4 Spalatensis hinc sumit obiectionem contra Primatum Pontificis. Sed notandum est cum Becano' haec duo distingui, quae M. Antonius confundit; primo dici uniuersalem Episcopum in ecclesia ; secundo, dici Episcopum uniuersalis ecclesiae . Prior titulus reprehenditur in Ioanne Patriarcha Constanti nopolitanos posterior Romano Pontifici conceditur. Et Gregorius, & Pelagius etiam summus Pontifex priorem asserunt esse prophanum,blas'emum, & Antichristianu, ut videre licet apud ipium Becanum; 'posteriorem non item. Est autem hoc discrimen inter utrunque titulum,qui.n dicit se esse uniuersalem Episcopum, vel sacerdotem, insinuat se solum esse Episopum, & aliis omnibus derogat nomen, & honorem Episcopalem, & c fecisse lo -

57쪽

nem, testatur Gregorius, uti vidimus. Qui autem dicit se esse Episcopum , vel Pastorem uniuersalis ecclesiae, non significat se esse selum Episcopum, ni Pastorem,sed se habere generalem curam,& gube nationem totiusecclesis, licet alii Episcopi habeant specialem curam ,& gubernationem ecclesiarum Particularium . Et hoc sensu Ponti sex solet vocari Episcopus, & Pastor uniuersabis ecclesiae, quod etiafatetur Gregorius. ρ ait, Petro omnium Apo- olorum Principi , totius ecclesiae cura commissa ese. Item: cura ei totius ecclesiae, , Principatus committiatur, , tamen uniuersalis Apostolus non uocatur.

s Pelagium audiamus a Spalatensi contra nos adductum, qui merito contra ipsum adduci potest; Realatum eri ad Apo Iolicam Sedem, inquit ipse Pelagius apud Gratianum, q Joannem conflantinopolitanum Episcopum,uniuersalem se fribere, vinfue ex hac sua praesumptio*e ad SModum cρnuocari generalem . 6um generalem Synodum conuocandi tructoritas loriolica Sedi B. Petri singulari priuilegissit tradita, , nulla uniuam onoos rata legatur, quae Apossolica auctoria non fuerit fulta: ct infra: stat Ioannes, nisi errorem suum cito correxerit, AE nobis excommunicandum fores quibus verbis fatetur haec tria, ut notat Becanus: primo auetoritatem conuocandi generalem

Synodum, singulari priuilegio, tradit m esse Apostolicae Sedi: Secundo nullam Synodum ratam esse, quae Apostolica auctoritate non sit firmata: Tertio

58쪽

pontificem posse excommunicare Epissicopos Orientales , quae omnia valent contra Spalatensem. Nec debet excipere, suspectum esse PeIagium in hac causa , primo quia ipse utitur eius auctoritate; secundo quia vocat eum Pontificem sanctum s sicut & Gr gorium ut ipsorum testimonium plus ponderis ha

bere videatur. 'q, dis. 9 cap. ullus.

6 QSod autem Gregorius, Imperatorem Sere ni sitim ii ira domin una suum,se vero indign um seruum eius appellet, non est mirum. Nam, ut scribit Ioannes eius Diaconus omnes sacerdotes fratreS, omnes clericos filios, omnes Iaicos Dominos suos voacabat, nec tamen inde colligere potest Calamus,&alu Nouatores,ab omnibus laicis Gregorium iudicari potuisse . Addit Belsarminus t S. Gregorium ita humiliter cum imperatore non sine causa locutum,quia eo tempore imperator dominium temporale in Urbem Romanam obtinebat, sc Gregorius eius ope, & amicitia vehementer indigebat, vitam

ipse, quam bona temporalia eccl8sae suae, & populus Romanus a Longobardorum gladi)s,& furore

defenderetur .

' vociferatur hic Iunius, perfidiosae responsi si gemis ; cur persidiosae P An si necessitas,vel violentia cogar, non potest is, qui alteri structus non est, ut ait Greuerus Muni appellare suum manum, de, B et se

59쪽

lcOMMENTARIA IN BULLAM se profiteri seruu, idque maioris mali effugiendi in

tuitu, quod a S. Gregorio factum est; qui Romanam ecclesiam in summum discrimen coniecisset, si ius suum persequi, nec a Christiana humilitate rebus amictis remedium postulare voluisset. inand quidem Mauritius imperator admodum tyrannice Romanam ecclesiam diuexabat. Sed tunius , si, quia eget, Imperatorem agnoscit Pontifex, quid faciat , ubi non egebat. Respondet Gretserus, iure liuo utetur, & se, suosque a molestia, &oppressione lliberatos merito gaudebit,& Deo laudes, gratesque

laetus canet hunc, vel similem in modum: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est, equum,& ascensorem eius proiecit in mare.

u, in defens supradicti cap. Belgamini.

8 Vtinam Mauritius Imperator, ut fuit Catholicae fidei tenacissimus, fuisset& in reliquis aeque sincerus, sed dum libertatem ecclesiasticam conueli re voluit, ac contemptui habuit Pontificem Romanum, aliaque praua opera commisit, Dei vindictam meruit experiri. MSm ille horrendis exterritus visis, optauit delictorum suorum poenas luere in hac vita. Prbinde annuente Deo, a Phoca Centurione imp rator , Coniuge, ac liberis ante oculos eius trucidatis, iugulatur. Non alius Augustus aut maiorem cladem,aut sortius tulit. In suorum, ac sua caed , una illa eius vox audita. Iustus es Domine,& rectum iudicium tuum .

s Ecclesiastica potestas nullo modo politicae no-

60쪽

SANCTI ANNI IUBILE L . 3 γcet, sed valde prodest ; nam sicut iuxta Theologo

rum axioma, gratia non destruit naturam , sed per ficit; ita Christus Dominus potestatem in terris spi': ritualem instituendo, pro Reipublicae Christianae in astra directione, saluteque sui ouilis aeterna , mundi respublicas, regnaque saecularia destruere non intendit, sed perficere magis; nec eripere iustis possessoribus dominationes terrenas,qui, ut pia canit ecclesia, regna dat eaekstia, ae Nicolaus I. P olit ,inquit, . praeiudicium Dei Fcclesiae irrogare; illa quippe nullum imperιρ ve ctro praturicium infert, sed omne potius aufert. Et trin KentauS I ll. a P eque enim T manus Pontifex, aiebat grauisti mus hic auctor, & Papa sapientissimus, super sceptra Prancipum, ιμraque, perturbet, aut imminuat ,potestatem habet, sed super.

eorum conscientias, i, animas, ut eas in aeterna caletiis imperi, tabernacula tuto, rectoque catholicae ueritatis, charitatisque tramite deducat.

X, Din. ad Michaelem imperatorem. y, e.nouit.de iudiciis l. a.Decr

Io Multa exempla a Mauclero aiseruntur de 'pia, magnaque licitudine, cura, labore, affectuque charitatis Romanorum Pontificum in procuranda salute Principum,&exaltanda eorum principatuum gloria,& prosperitate. Martini l. solius nobis lassiciat exemplu,cuius generositatem in execrabilesim per j grassatores, oppressoresque Christianorum Sarracenos plusquam virilem, nec non paternam illius in Constantem Heracli1 nepotem: Ina-peratorem, magni4 licet ψrdidatum vitiorum, sco: lerumque

SEARCH

MENU NAVIGATION