Illustrationes, & commentaria ad bullam S.D.N.D. Vrbani papae 8. pro sacri iubilei anno 1625. Georgij Polacchi presbiteri Veneti. Quibus pleraque ad christianam pietatem, & eruditionem, tam theologorum, quam iuristarum, ... tractantur. Praecipue vero

발행: 1625년

분량: 568페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

1 g cIMMENTARIA IN BULLAM

eat imposturam dicens, te hac impost ura indicetctor, quo signo, aut argumento mille trecentis post annis ab aliis dignoscerentur. Sed respondet C quaeus h non constare primum, an a mille trecentis annis post ignota, & inter rudera iacentia laterendipsa capita. Secundo potuisse manifestissimis argumentis cognosci haec esse sanctorum Apostolorum capita. Addit per reuelationem diuinam haua

dubie, si non alia ratione , innotuisse e neque enim sineret Deus loco harum reliquiarum alias a fideliabus venerari. Nonne multa corpora sanctorum ., cum prius in obscuro loco iacerent, Deo reuelante,

ita hominibus innotuisse, passim legimus P

h, Antidoto contra progressum '.

Idem Mornaeus scribere audet, Urbanum V. Dominica,quae dicitur Laetare, Rosam consecrasse, quae primo Ioannat Siciliae Regini Camigeratae meretrici donatur. Sed haec fabula, &calunia vel hinc refellitur , quod longe sit antiquior ipso vibano rutus ille consecradi Rosam auream in Dominica Lq-tare, quae est quarta Quadragesimars, siquidem cetrimoniae illius meminit, eamque explicat Innocentius III. sanctitate,&doctrina insignis Pontifex, longe antiquior Urbano ; duplicem adserens rati nem, unam secundum litteram, alteram secundum spiritum, cur hac die Romanus Pontifex florem aureum fidelibus reprisentet,&quid significet triplex materia in hoc flore,aurum, muscus,& balsamu . Verum ctrimonias Ecelest,ut inquit Coquaeus L quae

42쪽

runquam mysterio Vacant,& plurimum faciunt ad fouendam pietatem fidelium, vaesani isti homines subsanant,& consecrationes,&benedictiones in nomine Patris, & Fiiij,& Spiritus Sancti, impius Morunxus Antichristi sacramenta appellat.

i, Sem. I. in Dominicam Latare, k loco cit.

3 Sextus Vrbanus patria Neapolitanus Parthi - Iomaeus antea dictus ex familia Prignana, Archi piscopus Barensis, extra Collegium Cardinalium , quamuis absens sexto Non. April. anno Dominis 378. Pontifex creatur post Gregorium XI. a quo Romana curia e Galliis, ubi ad 7 . annos remanserat, ad Urbem tandem, monente S. Catharina S nehsi, reducta fueratan. Domini i 37σ.3 8 Sub hoc Pontifice csptum est schisma omnium longissimum annorum circiter o. Nam octo Camdinales Clem. VII. AntipNam eligunt Card. Ge-hennensem : Huic succerni in schismate Benedictus. X1Il. Cui schismati volens Conc. Pisanum remediu adhibere, illud potius auxit, creato Alex. U. Inde enim tres Pontifices simul sedebat. Greg. XII. Benedictus XIll. & Alexan. V.& paullo post soannes XXI 1 I. Propter hoc schisma tollendum institutum fuit festum Visitationis B. Virginis ab ipso Urbano VI. ut Dei Geni tricis ope in uocata, tantum malum Deus ab Ecclesia sua auerteret. Urbanus aut

Poti sex quinque Cardinales saccis inuolutos in mare dei ci iussit;& uno alio die 23. Cardinales creat, tres Romanos,reliquos sere omnes Neapolitanos.

43쪽

ro COMMENTARIA IN IVLLAM 3 o De abbreviatione Iubilei per Urbanum UI. anno primIositi l ontificatus, Christi I 378 ad singualos triginta tres annos facta, ut daret occasionen reuerendi tempus, quo filius Dei commoratus fuit inter homines in terra, cum prius quinquagesimo quoque anno celebrari constituisset Clem. VI. vii videbimus ;&indictione eiusdem in annum l388.

ad diem festum Natalis Domini incohandi legen

o Schismate Ponti sex ab Ecclesia non expellitur , sed tantum redditur incertus, ea tamen incem titudo diligenti inuestigatione facile expelli potest , quo fit, ut tempore schimatum Ecclesia absque Pontifice non sit, vel saltem non multo tempore de vero Pontifice incerta sit. Proind male inserunt Caius,& Mortonius cum Ecclesia ex schismatibus, quae olim passa est, sine Pontifice fuerit, consequenter sic ipsam semper esse posse. i Schismata tollere ad Imperatorem non pertinet . Nam quod attinet ad schisma inter Bonifacium, & Eulalium tempore Honorij imperatoris, etsi Symmachus Vrbis Praesectus ita ad imperat rem scribat: quoniam pietatis vestrae est de hac re ferre iudicium, &c. videmus tamen resigios m. mum illum Principem eam causam voluisse referri

ad Episcopos, ut nimirum iudicarent illi, qui legitime electus esset in Pontificem , ut non nisi ad Epi-

44쪽

es fuit dino

rit sententia,sic Coquaeus Contra Mornaeum. m .

m, Antidoto eontra oppositionem decimam.

4 et Flectis pluribus Pontificibus cui adhaerendum est Respondet ConincK η hoc modo : quando plures Pontifices eliguntur , neminem teneri alicui determinato ex illis ad h. erere , donec lassicienter ei constet, ita ut non habeat iustam rationem de eo dubitandi, quis ex iis sit canonice electus immo siquamdiu eorum ius est dubium, alicui eorum particulatim, ut Pontifici adhaereret, peccaret, & eL set schismaticus, quia sua auctoritate sibi caput Ecclesiae constitueret, atque ita se diuideret ablis omnibus , qui illum non agnoscerent Pontifi

cem . . deambussupernaturalibus Dissput.3o.dub. .m. 33 I.

43 Idem Coninc K ex Valentia docet, etiam summum Potificem fieri posse schismaticum, nam fieri potest, absolute loquendo, ut ipse nolit cum reliquis omnibus Ecclesiae membris communicaret , sed nouum aliquem coetum sibi congregare, quo casu sine dubio Ecclesiam scinderet; sed sicuti diuina prouidentia impedit, ne Pontifex sat haereticus, ita etiam impedit, ne fiat schismaticus. Quod si tamen aliquis Pontifex palam se ita a. tota Ecclesia separaret, desineret esse Pontifex, sicut si palam fieret hereticus. .

45쪽

ra eOMMENTARIA IN BULLAM

Sed Vrbanus VI. anno sui Pontificatus σ. edita constiti Gia sicut. prohibet laicis quibuscunque , quacunque dignitate fulgentib. & quibuscunque

communitatibus,&c. sub pqna excommunicationis latae sententiae, & interdicti, respective bannire E clesiasticas personas, consilium fauorem &c. Anno

autem Pontificatus I i. m. G. secundum alios 4. R

claudit diem,mense octobris ann. Domini a 3 9s.&sepelitur in Vaticano. 4ς Septimus Vrbanus, Ioannes Baptista Cast

neus ante Pontificatum nominatus, Romae Patre

Cosmo Genuensi natus, olim Rosianensis Ecclesiae Archiepiscopus, postea apud Philippum II. Nuncius, deinde Cardinalis, Sixto Pontifici successitIy. Septemb. anno Domini I sso. solum dies Ia. vixit; & statim viam uniuersae carnis ingressiis est. S petitur in Vaticano. vacavit sedes menses duos, dies novem. 4 x Octauus Urbanus, antea Massaeus Barberinus Cardinalis, ad sacrorum incrementum,& Φculi decus natus, modo Pontificiam sedem implet, vere undequaque urbanus. De quo nihil, quia non bene magna a pusillo, & in pusillo. Eius gesta integram requirunt historiam. Faxit Deus, ut regia illa animi sui urbanitate Urbi, & Orbi quandiutissime frui liceat. Portam sanctam aperuit hoc anno i se. Desiderant omnes Catholici, ut eam iterum saltem

aperiat, quemadmddum Vitellius desiderasse seratur, ut Claudius sim faceret ludos saeculares. Et

46쪽

fex , Petri successoriac Christi Vicarius. Vtrum v ro sit per se primo de fide, Massium Barberinum,diaetumVrbanum Octauum esse summum Potificem, Petri sicce rem,ac Christi Vicarium, Iacobus de BROUUER Theologica demonstratione conci dit, hanc propositionem esse de fide. Adfert prius

pro utraque parte argumenta, refert utramque sententiam, & tandem tertiam sententia statuit, quam

communiorem esse assirmat Theologis iis, qui difficultatem hanc ex profesta tractarunt,nempe ad iadem pertinens esse, & quidem per se primo, atque immediate,hunc hominem,uerbi gratia, Urbanum Octauum summum esse,& maximum Ecclesiae Pontificem a 48 Et ut melius proposita sententia intelligatur, Primo explicat, qua ratione dicta propositio dic tur ad fidem immediate pertinens; in eo enim latet

quaedam aequivocatio, unde nec uno, eodemq; m

do idem a diuersis accipitur. Et D.Thomas. plures tradit modos, quibus aliquid diuersimode ad fidem attinet. Sed iis sepositis, immediate ad fidem pertinens hic accipitur, quod ipsa Dei reuelatione, siue scripta , siue tradita sussicienter innotescit,adeoque ut non sit per se necessaria alia quaedam propositio, siue morali, siue naturali certitudine euidens, quo idem fidei esse manifestetur. Et sic patet illam propositionem esse ad fidem immendiate pertinentem, quae per se non requirit aliam, qua miaiante fiat ad

fidem

, . .

47쪽

14 COMMENTARIA IN BULLAM

fident pertinens aut potius manifestatur esse ad tadem pertinen S. o illud tamen addendum est, quamuis, ut idem Iacobus asserit, dicta propositio constet diuina reue

Iatione, non tamen continuo omnibus fidelibus nota , atque certa esse debet, ut quia illa reuelatio non Omnibus nota, aut certa est, &, ut inquit S. Thom. pnihil prohibet id, quod est certius secundum natu ram, esse quo ad nos minus certum, propter debilitatem intellectus nostri, qui se habet ad manifestissima naturae, sicut oculus noctuae ad lumen solis, ut dicitur in Meta. Immo sicut tam in speculati uis, qua in practicis, ut idem Angelicus Doctor asserit,j quaedam etiam per se nota, sunt tantum sapientiori, bus notas ita eorum, quae per diuinam reuelationem fiunt fidelibus nota, quaedam sunt tantum sapientioribus fidelibus nota,quod etiam ex eode S. DOct. nem per diuinam reuelationem TheologiS notam csse, atque etiam adi fidem secundum se, & immediate pertinentem.

so Insuper maioris claritatis causa ponit tres istatus , in qliabus eadem propositio considerari potest,& secundum quos non uno, eodemque modod eadem loquutur Auctores. Primus status erit,prout omnium eligentium quorum interest facta congregatione, & eorum omnium, vel d uarum partiu msaltem

48쪽

Altem consensione , electus nominatur ψ & assumi- tur hic homo Pontifex . Secundus erit, ut iam haec elactioriae, relegitime peracta intimatur toti populo,atque hic homo putiatur, exhibeturque Pon, tifex. Tertius erit ,quando idem hic electus, declaratusque I 'ootifex, ad id, quod Pontificij muneris est, obeundum accedit, exequiturque. Quo posito Gregor. de valent. t asserit, quandiu Pontifex quidem nihil erga uniuersam ecclesam statuit, nihil, . vel parum admodum imminere periculi, si diu, aut etiam nunquam constaret ex fide, illum esse vere Pontificem, sed certitudine tantum morali. Plus enim quiddam est, Sedem Apostolicam omnino vacare,quam non prorsus ex fide constare,num is, qui in ea prssidet, legitime,ac vere prssideat. Et tamen. vacat quandoque,sne magno ecclesiae incommodo sedes Apostolica aliquandiu .

s I Sed Iacobus probare nititur, huius dicti primam partem aduersari tum veritati, tum decreto Nicolai Secundi, is ubi ipse Nicolaus auctoritate 4s obca infiructus, ut ait praedecessorum suorum , aliorumques a ctorum Patrum auctoritate, elactionis

modum statuit, & decernit. in quo statuto illud dignum notatu, quod inquit ι plane possquam eis fissum acta be ica fueris patefiat, vel quabsuvque

B obtinet

49쪽

-inet auctoritatem regendi Romanum Ecclesiam, dissonendi amue acultates imis quod B Gregorium ante suam consecrationem cognouimus fecisse. Idem clarissime ex Cathedra definiuit Pius Secundus.

sa Quo ad alteram vero partem animaduertit,longe aliud esse, non constare ex fide, Ecclesiam aliquo tempore non habere unum aliquem determinatum virum pro suo visibili pastore, & aliud, non constare ex fide, illum ipsum determinatum virum , quem pro suo uniuersali pastore habet, verum esse Ecclesiis pastorem,dum iam illu pro tali habet,& agnoscit ecclesia; & potissimum quando illum acceptat ce te, atque indubitatae,idque tum Procerum, tum Omnium consensiones quamuis ergo primum illud nihil habeat incommodi, secundum vero habet plurimum , ut pluribus probat ipse lacobus in sua supradicta Theologica demonstratione . idem cum lac bo' affirmare videtur & Valentia hisce verbis. Ad hanc expediendam dissicultatem libenter illud statum responderem, quod multi docti, ac pij viri crediderunt , atque ipse mihi perseadeo, nempe nunquam futurum , ut incapax eligatur, Deo adaue tendum ab ecclesia sua periculum, sacile, ut potest, 'id prohibente. 1 3 Sed quia graues Doctores admittunt eiusmodi

casum, tanquam ossibilem, Valentia x ait, si quis sorte in Pontifice, huius auctoritatis incapax quod minime tamen veretur futurum eligeretiar, nunquatamen

50쪽

tamen sore, ut is aliquid erga Ecclesam uniuersam decerneret, sed vel discederet E vita, priusquam ad id ventu um esset, vel illius certe vitium, S incapacitas Deo prouidente detegeretur. Neque vero hoc foret aliquod miraculum,sed quiddam omnino consequens ea ofdinaria illa Chrili lege, qua is voluit ecc esiam suam uniuersam non per ministerium alicuius alterius hominis singularis, praeterquam legitimi pastoris, gubernari.

. x, loco citato .

14 Nugnus 3 vocans hanc dissicultatem hostris temporibus celebrem, utrum scilicet sit de fide supradicta propositio ita, ut oppositum si haereticum, Iost multa hinc inde allata,tandem c'cludit, quodatim ac pontifex eligitur pacifice, & cum omnibus requisitis, est vere de fide istum esse summum Pontificem, & oppositum est haereticum; sed ego puto, id priuati non esse arbitrij statuere, sed Ap stolicae sed is diiudicare. At Iacobus asserit id des nitum fuisse e cathedra uti vidimus, sed penes ipsam cathedram totum iudicium sit. s Acr Io M.

i. Remo sim imisura Episcos,s fit orbis, in Urbis. a. Au p. separare possit Bimarum a Ilymana Sede. 3. In cassum labori tua latensis a Flymana Eretina auferre testatem in uniuersalem Ecclesiam.

SEARCH

MENU NAVIGATION