De vita, moribus, et miraculis Sancti Siluestri abbatis Auximatis; ... libri tres. In hac secunda editione aucti, & recogniti. Auctore D. Andrea Iacobi Fabrianensi ..

발행: 1612년

분량: 113페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

51쪽

s 1 De V; a s. yyue bidam ali s repetit Ianitor , conspicatur circum- quaque,sed insultor Doemon nusquam apparet D . Monachi ingenti tum admiratione, tum metu perculsi in cubicula se recipiunt. Tertio ad lu- dum redit Daemon, nimirum quos videbat ita studio virtutis, ac religionis addictos, ut nulla inde caducorum bonorum spe, aut voluptatum illecebris auelli possent, hos inanibus terriculamentis , ac spectris facile perturbatum iri putabat, quasi esset sibi cum pueris decertandum e Ergo cum tertio maiori adhuc strepitu quam antea desquire coepisset, confestim ad eam penem auertendam Monachi metu trepidantes, ad Siluestrum intentum precibus, nec rei igna- .

rum,tamquam ad sacram anchoram, communi consensu confugiunt, totius rei seriem narrant a

opem au iliumque efflagitant: ille sereno vultu tranquillitatem mentis indicante, iubet homines bono esse , imo, bi explorata esse Daemo nis consilia, eius tersiculamenta nihili ducere & simul fratribus pro luentibus , ad ianuam

pro ectus , imperterrito an dio in Daemonem fertur inuectus. Erubesce nequam,& smmunde spiritus,superbiae princeps, & auctor, ia demum fractos intellige tuos conatus virtute Dominicari necis, Ecce,qui te usque ad sidera extollebas,

tande intellige, te supremo iudicii die stultissi-

, mum l

52쪽

ribe= Secundus s inuin remansurum:vehementer erras,tum telis, quibus nos oppugnas,ipse vincaris;recede igitur: pudetissime Daemon,& ad suppliciorum tuorum cumulum redire ne differas. Vix haec Siluester, cum Daemon illico ululans , ac perstrepens tanto impetu per montis abrupta sese praecipii tem dedit, ut totus ipse mons suis conuulsus r dicibus ruinam minari videretur i. De Lupo in celgae ipsius custodiam dato.

CV. II.

V M AN AB AT e sinuoso flectentis se Montis

C Fani cubito perennis sons gelidae aquae,qua piscinulae cuiusdam speciem re erebat,ille Silueis siri deliciae, cum vel fessum laboribus animum recreare,vel sitis, fami . molestiam simplici pa

ne,& aqua leuare vellet, vel deniq. cum ex consideratione rerum harum creatarum, qui adeo oblectant animum, in Dei quod verum animae oblectamentum est,cogitatione amoremq. dulcissime raperetur.Hic sedente aliquando, & or deaceo pane famem sedatem, ac frigida sitis ardorem temperante,tres viri offendunt, qui conueniendi,visendiq. hominis caussa, e propinquo Fabriani oppido discesserat,quorum unus, dum haec,iam tum scriberetur,& superstes erat,& sO- litus

53쪽

lirii, id crebris usurpare so monibus : hos ergo cum vidisset Siluester, Lupum secum commorantem , ac suis diuinitus parentem imperils ta-tisper abite iussit, qui capite caudaque ablanditus abscessi,' qua Siluester edixit, avia l. n mora petiit , ut vel hinc intelligi queat , pietatem , ac sanctimoniam, vel inter ipsas ferocissimas bellias , esse tutam ,&mansuetuatne , atque lenitate non modo frangi debilitarique hominum iras,atque vesanos furorcs, sed innatam etiam belluarum serociam diuina annuente clomentia mitigari . Ea profecto res non fugit eorum hominum oculos, & quae tibi societas , inquiunt, Pater cum huiusmodi bellua , quae omnibus esse infesta solci, atque exosa Θ ille custos, inquit, est meae cellulae fidelissimus, & eam ab Omni ierarum incursu conflantissime tuetur, ad mea est mandata , ita Deo placuit,exhaurienda paratis mus , quae non iubetur, non ducet,quq iubetur , prompte exequitur. illi rem tacite admirantes, diuinarumque collocutionum epulis resecti,domum prςcipuo quodam pietatis ar

dore incensi reuerterunt. Neque vero tantope

re mirandum est,tam seram belluam 1 ei famulo subic clam, suam ipse mentem atque animum Deo omo x parte subiecisset , ut quia eum in se ommachi ut par est , dominari ii nebat.

54쪽

Z re secundui. ast bat, ipse vicissim in animantia rationis ix pertia,imperium primorum pat entum contumacia amissiun recepisse videretur Ingens Iaxum adhibito a Si estro Crucis signo facio nebo o/rήν ser/βr Cap. ill .

EXCISUM non longe a Coenobio saxum,

ac bene doluum,altaris in milurio conte crandum , di, omnibu4 coenobii monachis, adhibitii etiam aci ope: am exti rni bominibus,ne loco quidem dimoueri poterat, ac si a tissimas humi radice egis x, quippet opp.r bat pium illorum conatum in ili L monis artibus cludit quocirca cum trustra se tanto ponderi obluctari cernerent, Siluestrum euocandum celissent quo ac cito, S saltari ab co Duo rucis adbibito, tam tacitu lapis illo conueni carpius cst, ut omnes aridum lignum, non molem illam instentem vectare viderentur, ut cxinde apparueritillulbrem Daemonem delusum recessiila.

Pracipitatum a Daemone incolum, em B. Virgore im . Car. IV. iv A T de more Siluester sub noctem intempestam ad usitatum in Oratorio psallendi

55쪽

sto De Vita S. Silumri precandiq. pensum rite Deo cum fratribus pedi soluedum i cumq inter eundum descendere coepisset quosdam scalarum gradus, supplantant dUaemone, prqceps per illas scalas datus est,ingeti impetu totis'. ponderibus deuolutus. Luna minime pernox erat, c aelum ingenti tempestate,& aquarum alluvione des utebat. Venti interie aduersi certabant,omnino nox opaca,& hOrribilis, ut ad Viri patientiam Christo permitte-

te tentandam, daemones, caelum, elementa conrespirasse viderentur. Siluester porro afflictus, &consauciatus ita iacebat humi, ut & propter lubricum solum, & debilitatum corpusculum conatus saepius exurgere,illico maiori cum dolore recideret, Vt ne reptando quidem ingredi posset. Ergo fratrum auxilium in Choro psalletium saepius implorat, sed prae concinentium strepitu, praeque horrisono imbrium,ventorumq fragore exaudiebat nemo. Semiuiuus igitur miserandum in modum iacuerat aliquandiu, super trigidam,& lutulentam humum, & pluuiae ventorumq.tempestate pene Obrutus,magnam tamen animi tranquillitatem constantissime retinebat, recrudescentibus autem propter frigus, ct nocturnum aerem vulneribus, dubium non erat,

quin esset in ea calamitate anima efflaturus, nisi

56쪽

ipse oportune ad implorandam B. Virginis ope onfugisset, quare precabatur sanctissimam,atq. mentissimam Dei Matrem, ut ne se tam subito filiis,quos Christo genuerat, absentibus ex

hac vita migrare pateretur , neq. enim mortem horrebat, quam semper aestuati animo peroptarat, cum speraret mortis huius beneficio se vita COsecuturum seimpiternam, suorum tame caussa

tantisperdiferri, nam & si dudum ipse dissolui

cuperet,& esse cum Christo, atque adeo ad caelestem patriam tota semper mente atque animo ferretur,tunc tamen suo posthabito bono, proximorum utilitati, & commodis consulendum

csse censebat. Affuit precanti elementissima Virgo,augustissimo aspectu, beatissimo lumine fulgens, ac se palam incredibili benignitate

spectandam dedit, eumque non modo incolumem reddidit, ut sol ad rem testandam relin querentur vulnerum cicatrices, verum etiam , ne sentientem quidem in cellam temporis morimento restituit,atque extemplo discessit in Caelum, Enimuero obstupuit Siluester,& Beatae irginis benignitatem expertus , in eiusdem pati Ccinium, recenti pro sertim illius in se be-vcficio atque misericordia inuitatus, clientelamque confugit,& arctiori quam antea amoris

visculo eidcin VIRGINI Sacratissimae

57쪽

De Vita x si eari sese obstrinxit. Hoc elicim idcm studium,eano 'demq. pietatem in suis cupiebat esse praeciputa Interim fratres mirati nocturnae psalmodiae nini ad uisse de more Siluestrum, morbum forte luspicati, frequentes ad cubiculum die illucescente conueniunt, iaciem adhuc sanguine livoribusque insignitam aspiciunt, caussam quaerunt, i Is primum modeste dissimulans, quasi luis ipsius id peccatis accidisset, rem tamen omnem post aliquot dies multis fratribus enunciauit, quorum nonnulli cum haec primum sunt mandataliteris superstites erant.

Percussorem sevum lepra correptum liberat. Cap. V.

NO N ita multo post, Adolescens quidam,

cui nomen Seruulo, Fabrianensis institutum nostrum sequi vehementer optabat, id tamen impetrari a se non prius passus est Siluester, quam Adolescentis constantiam diligenter exploraret, quem tandem, cum se is ad molesi ssima quςque periei enda paratum esse confirma- iret, hilariter excipit,& fratrum numero adscribit: Huius porro in ordinem ingressum scquut , ut i e fit, parentum atq. propinquorum quae- rimoniae ac turbae excitatae complures. l l enim,

58쪽

Z iber Secundus ssit quippe qui carnales ac huc, ea, quae sunt Spiri tus Dei, percipere non possent,rci nouitate permoti armata manu confestim ad Coenobium veniunt; ibi cum planius rem totam cognoui9sent, plangore primum, & eiulatu omnia comi pleuerunt, sed irustra adhibiti conatus omnem enim dissicultatem vicit ingenuus animus , &pcrtinax in Adolcscente constantia, di quem Donausteritas vitae, non vestis aspera, & vilis non monastica disciplina ab instituto deterruit.

hunc neque parentum blandimcnta,neque pro Pinquorum fratrumque terriculamenta ab ince pio cursu non modo non retardarunt, verum etiam quasi calcaribus additis currentem incita runt et magnanimi est enim in arduis rebus tapessendis, neutiquam sinere a semel instituto cursu se abripi, quin potius contra maiorcs' flu.ctuum impetus summa audacia opponere sese, eosque perfringere atque deuinccre . Hic vero e consanguineis quidam furore percitus, male pressum acerbitatis suae virus euomuit , etenim per summam audaciam, atque impudentiam in medio caelia, & colaphum Siluestro palam impegit , & adolescentem violentus abstra xit Porro Silvester contumeliam tanta anini immderatione, & aequitate pertulit, ut Euangelies

messior consilii, silico maxilla m abςram percus

59쪽

ne Vita s. si es ἰsori eaedendam exhibuerit, & non modo verbum acerbius non protulerit, sed ne minimum quidem signum irritati animi, vel turbatae mei tis ostenderit: insigne sane mansuetudinis, ac rat entiae documentum, & certissimum solidae perfectionis indicium. Verum enim vero Deus iustus iniuriarum, quibus prssertim sui assicium tur , ultor, ac vindex, non est passus tantam i

meritatem impunitam: Ubi enim ille tam tetro se sacrilegio polluit, turpissima repente lepra cori ipitur, nec prius , adhibitis flustra medicamentis, curari potuit, quam per paenitentiam resipisceret, & ad Siluestri pedes prouolutus , veniam commissi facinoris gemens, & lacrymabundus exposceret; orabat supplex collo zona iniecta, ne Siluester se paenitentem abijceret, agnoscere culpam, & fateri iure se illo morbo vexari, curationem vero non nisi a Deo per SiLuestrum sperare, non magis ad ignoscendum quam ad hostes benefici js etiam cumulandos paratum. Ergo moerentem iacentemque Silii

ster benignissimh subleuat, phsque verbis con

solatur, non minore quam antea mansuetudinis documcntor mox fusis ad Deum precibus,

aegro salutiri Crucis 'no impresso, bene precatur. Sersit is continuo diuinam. sibi adesse

virtutem, re eatis in facie fugati morbi vesti-

60쪽

Liber secun us si piis, pristinae incolumitati, Dei beneficio, &Saniti viri meritis restitutus est .

De contractione Membrorum cuiusium Mona chi curata. Cap. VI.

PHILIPPUS quidam de Varano vir no

strς religionis,& patris nostri Siluestri aliquandiu comes, in grauem difficilemque morbum inciderat, ita ut contractis genibus, omni prorsus officio pedum destitueretur, & medicamentum nullum , nulla fomenta prodessent rcommorabatur is tunc in coenobio S. Petri de Non te, intra fines Auximanae Dioecesaeos, eo Siluester se contulit, quo viso debilis mirifice recreari coepit,& mox Siluester ad precandi numinis remedia confugit, tum adhibet ad contracta genua salutare Crucis insigne. Res mira, extempore aegri genua fragore quodam edito constrepunt, diriguntur,firmantur. Philippus

igitur doloribus plane liber, ac morbo consti- .lit, Deo gratias maximas egit, & beneficii memor Siluestrum praecipua obseruantia perpetuo

coluit.

SEARCH

MENU NAVIGATION