De vita, moribus, et miraculis Sancti Siluestri abbatis Auximatis; ... libri tres. In hac secunda editione aucti, & recogniti. Auctore D. Andrea Iacobi Fabrianensi ..

발행: 1612년

분량: 113페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

61쪽

ne Vita S. Siluestri Puerum diuinitus sanat. Cap. VII.

GV ALD VM oppido id nomen est in

Vmbra iter aliquando cum faceret, eX-ceptus cst nocte perhumaniter ab eius Oppidi . incolis, qui alioquin Siluestrum plurimum obseruabant ; mane vero ut illuxit, iter institutum cum comitibus arripit, cum ecce tibi mulier oppido egressa, tanquam altera Chananaea inclamat, & inquit, serve Dei praestolare me: cum ille substitisset, accurrit foemina cum filio, cuius facies moibo quodam insanabili exedebatur,ac gemebunda Siluestrum orat atque obsecrat,nisi opem ferat, filium omni spe salutis destitutum iAt ille, nar tu inquit mulier falleris, Apostoloruista sunt opera, non mea, his verbis incensa potius,& audacior effecta mulier instare vehemetius, urgere,efflagitare: maternum animum,mbsericordiam, charitatemque obiicere. Quare Siluester qua erat lenitate, & charitate, precibus se vinci passus est, ne illam sua fide, maiori Deain laude fraudare quodammodo videretur:

Itaque salutis nostrae sigreo super semiuiui pueri faciem designato , huiusmodi verbis diuinam

clementiam irnplorauit . Omnipotens Deus ne

respicias ad peccata mea, sed ad huius foeminae ι . et fidem,

62쪽

Ziber secundus a rsidem, & in eius filium aissuentes tuae bonitatis fontes aperias , ut graui hoc morbo iugato, tua in sanato puero virtus potentissima cognoscatur, cumq. ipsus comites ad haec verba respondissent, Amen,illico diuina virtus, tum salutare signum, tum B. Viri precationem subsecuta, Puerum incolumitati restituit. Laboranti ex capite feminae salus restituitur. p. VIII.

PRIMARI A quaedam foemina ciuis su

brianensis, acerbissimo capitis dolore diu laborauerat, & adhibitis frustra remediis,omne spem prorsus recuperandae valetudinis abiecis .set, nisi illi radius diuinae gratiar per Siluestrum affulsisset: illa enim cogitatio eius animum subiit,fore,ut si vel capillum capitis, vel barbae pialos aliquot viri sanctissimi capiti suo applicare

posset,grauissimo illo dolore liberaretur .Cumliud palam tentare non auderet, clam accersitum tonsorem, qui capillum Dei viro tondere consuesset, rogat, ut ad se nonnullos ex illius barbarpilis primo quoque tempore, nemine prorsus , se ipso quidem Siluestro conscio transinittat, tonsor Cortes onus nomine , tantam foeminae

fidem ac pietatem demiratus, facile precitus

63쪽

st y De Vita s. Siluectri permovetur. Vbi primum fuit illi siluestriba, lba tondenda, clam pilos aliquot ad loeminam transmittit: illa spei iam, & gaudii plena,susce- ptos magna cum veneratione pilos capiti suo male affecto admouet. Res mira, vix pili caput attigerunt, cum repente dolor omnis abscessit , ut nescias quid magis mireris, fidem ne hminae, an Siluestri virtutem.

De igne Silueriri precatione meriti ue remn-cto. Cap. IX.

HA V D ita multo post, cum FabrIani ver-

saretur, per imprudentiam ancillae cuiusdam factum est,ut sub multam noctem in qdibus filiorum Rainaldi Rigutii viri primarii ignem Plurima materia sarcinae erant prope sexcentae conciperet, qui primum paulatim serpens alimenta largius sumebat, impellente prssertim Vento vehementiore, deinde vero tantum dare fcspit incendium , ut flamma altissimae turris eiusdem domus fastigia exaequare , & oppido uniuerso vastitatem minitari uideretum concla matum illico est de more ad ignem aere campa nO,lamentationibus, uociferationibus , edictis , iquod communis propemodum res ageretur, & omnium salus, di fortunae in discrimen adduce

64쪽

Titer secundus i, ventur: maximi illo concursus lacti rustra adhibiti omnes conatus , cum Siluester rumore, ae trepitu excitus, ac suspicatus id quod erat, misericordia commotus illico prodit i ecce autem obuium habuit nuncium a Berialdo Corradoq.

Rainaldi filiis , Siluestrique amicis, qui Silu

stro rem ex ordine nunciaret, opem etiam atq. etiam peteret, nec prius rediret quin exoraret ,

in eo positam esse spem no modo suam ipsorum, sed oppidi totius, his precibus magis incensus Siluester, eo statim se contulit, ac benedictum a se panem, quem ab eis acceperat, in flammam aduersam,ea lege,& coditione Dei nomine coniecit, ne quid amplius praeter panem illum liceret absumere,& in se ipse deficeret: paruit ignis,&in exiguos redactus cineres nihil praeter comiectum panem absumpsit, reliqua enim ut Silue ster iusserat,intacta reliquit . Oppidum item Serrae Sancti tar'utrici ab incendis

vindicat. Cap. X.

No N absimile huic est illud , quod eident

Siluestro contigit in coenobio non procul ab oppido Serra Sancti Quirici appellatur) c moranti,ubi Siluester templum Deo, heat, queBartholomaeo dedicarat, conceptus ignis com

65쪽

o De Vita S. Sitne ἱ hirantibus uent is , toto probe oppido grassaiasi

tur cunctas'. fere aedes inuadebat impune: stre pitu igitur,ac tumultu excitatus Siluester accur rit &rei novitate miserabilique spectaculo per- motus,precatus tacite est Dcum,ne sua illos opedestitutos esse uellet; Cumque ita aliquandiu

constitit, igni lignum Crucis opposuit , ille ac si

fluuius ingens in eum irrumperet, retro agi primum coepit,mox etiam penitus euanuit, nulla post illam Crucem in aere a Siluestro descripta , ne minima quidem re,uti diligenti cura est animaduersum, ulla ex parte laesa . Crevit mirum in modum hoc Dei beneficio erga Siluestrum oppidanorum studium amor, obseruantia, ut eius deinde laudum egregii praecones extite--. De restitatu Claudo valetudine. cap. . XLNO N minoris faciebat Siluester si homines e csno uitiorum ereptos , in tuto collocaret , & animorum aegritudines morbosque curaret, atque diuina ope ab omni labe peccati detergeret,quam si claudis gressum,aegrotis ualetudinem, lucem caecis restitueret. Ita tamen ut dum praecipue studium curandorum animOxum colςret,inorem interim in patrandis mira

culis,

66쪽

ulis, nandisque corporibus, ubi & amor erga proximos, & maior Dei gloria postularet, non' omitteret. Non ita multo post quam Serram Sancti Quirici , oppidum ut supra docuimus,ab incendio diuinitus vindicasset,s requentes in e dem oppido conciones habebat, animosque ad omnem pistitem instammabat. Intor erat ali- quando concioni Claudiis quidam, ita pedum inisterio, vel ab ipso utero destitutus, ut genubus , ac manibus reptare cogeretur ι hic persuaderi sibi a quibusdam facile passius est,ut cum spe certa salutis recuperandet ad Siluestrum propius concionantem accederet , ad quem ubi peruenisset,quo is nitebatur,baculum summa fide pWhendit manu, quod ubi animaduertisset Silue- iter, oculisque inter concionandum in claudum defixis, mox ad propitiandum numen ,defixo in Deum mentis obtutu, bis claudo dixisse ferturi Surge fili. Surge filii ille confestim corroboratis cruribus in medio constitit. Magna est con secuta gratulatio omniaque gratiarum actioiae personabant,cum pateret vera esse , quae Silaester doceret, quippe quae a Deo prodigijs comprobarentur.

67쪽

MIRAE suit solertiar,atque vigilantiae , in

excita dis ad pietatem mortalium animi'&a Darmonis tyrannide ad suave Christi O mini iugum traducendis, ita tamen proximorum salutem curabat, ut suae interim, & salutis, ct studii perfectionis non obliuisceretur, animi submissionem adamabat in primis,ac de se sui'. rebus adeo humiliter, ac demisse sentiebat, ut

caeteris omnibus de pietate,ac virtute concederet i honores multos, & saepe oblatos vitio respuit magna animi constantia lectitabat identidem summa cum auiditate sacros utriusque testamenti libros, ac laquam ex amaenissimis hortis flores varios decerpebat, sicubi locus obscurior , ct ad explicandum difficilior Occumeret, ad eas tenebras fugandas,eliciendumq. sensum Verum,ac tutum, vel ad pias preces lachrymas'. vel interdumetiam ad simplicem aliquem e suis Monachis,eundemque humilem,& contemplationi, precationique deditum, summa animi demissione confugiebat: etenim existimabat nominus cognitionis rerum diuinarum, homines

68쪽

imperitos, ae rudes, dummodo in ea inscitia, candida quaedam simplicitas, & ardens in Deli

Charitas eluceret, quam sapientes ipsos assiduo studio,& acumine ingeniorum consequi posse. Factum est aliquando, ut cum de more Hier ira iam Prophi tam attentius legeret, in quedam locum dissicilem incideret, cumque diu secum ipse frustra meditatus esset, ad precandum Deuconfugit, in eaque precatione plures dies coimstantissime perstitit, verum tamen sensium ullum piscari non potuit.Degebat peridem tempus in coenobio altae rupis, ut dicitur is vicus est, quia Monte sano, in quo primum coenobium a Siluestro excitatum diximus, triginta circiter

passuum millibus distat) Simon quidam, Siluestri in studio persectionis discipulus, mirae vir

Innocentiae, ac simplicitatis,& licet alioqui rudis, ac literarum penitus ignarus, summa tam i tum pondere orationis,tum morum elegantia, apud omnes auctoritate: hunc sibi Silueiter humilis magistrum deligendum,& consulendum putauit. Ergo arrepta interloquendum occasione, eum blandἡ alloquitur, ac summa animi submissione Dei nomine obtestatur, ut quid de sensu loci illius sentiret exponeret, facturum se existimaret rem gratam sibi,& Deo . Ille d

miratus viri humilitatem, institiam suam coepit obiicere,

69쪽

4. De Vita S. S dueari obiicere, munus esse illud literatorum,& sapiε-

tum hominum, in quorum numero esset etiam

ipse Siluester : quod si sui periculum ea ratione

faceret, se gratias ingentes agere.Siluester contra instare vehementius, non tentare se homi- nis virtutem, sed illi loco lucem exposcere. Simon tanta animi submissione superatus exorari se passus est, ne quod inobedientiae forte crimen incurreret, pariterque in Coelum oculis menteque defixis, atque diuino implorato auxilio, di uina subito oborta luce, omnes, quod ad sententiam illam spectabat,tenebras e Siluestri me- te discussit,qui mirifice recreatus,ad coenobium Montis Fani reuertitur,& sui contemptor egregius, & aequissimus fraternae virtutis aestimator, cui non tam ingenii subtilitas,quam merita humilitatis,sacrarum literarum sensa abdita ita patefecit, ut nescias hac in re cuius magis humilitatem mireris, huius ne qui sciscitando,an illius qui eam subterfugiendo praestetulit. Porro Simo hic,quem dixi, & Prophetiae dono admirabili, ut in praesensione mortis cuiusdam foeminae, &miraculis etiam post mortem enituit 1 magna ite

fuit,it supra diximus, vitae sanctimonia, & morum simplicitate conspicuus; Nam ex consideratione interdum vel minuti flosculi, in Dei a- . morem,& contemplationem suauissime fereba- i

70쪽

Liber Secundus' .i iur. Cerasus arbor floribus vestita praetereuntit ciliquando Simoni,intuentique, & in Deum ex intuitu illorum forum pulchritudine rapto, se venerabunda quodammodo , ac suis dissus a ramis, multis inspectantibus, ad terram usque demisit.

ne Prophetiae dono . CV. XIII.

in C ne prophetiae quidem insigni dono vi

detur caruisse Siluester,siquidem ea te pestate Nobiles viri duo eam Picarni regionem quam fluvius Aesis praeterfluit, latrocinijs, &rapinis infestam reddebant. Si quod periculum adesset, se in munitissimum quoddam castrum recipiebant, quod exaedificatum erat inter R bear saxa nomen est fluuij qua Aesium itur, Urbem olim totius Picoeni caput, illic aliquam do cum Siluester iter faceret , ut coenobium quoddam viseret, de insula Isaac vocitatum,infames hoste latrones insigni crudelitate nobilitatos obuios habuit ac de more ad eas lucrandas animas omnes vires intendere,atque huiusmodi ferme oratione coepit homines admono. re, Cur omiseri sinitis tanta vos crudelitate

constringi Θ Cur Dei iudicium non pertiti me- scitis, quod vobis impendet δ Desinite ageret . peruersa,

SEARCH

MENU NAVIGATION