Hadriani Iunii Hornani ... Animaduersorum libri sex, omnigenae lectionis thesaurus, in quibus infiniti penè autorum loci corriguntur & declarantur, nunc primùm & nati, & in lucem aediti. Eiusdem De coma commentarium ..

발행: 1556년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 로마

421쪽

3 62. DS co ΜΑ Scorta pluent radii retrui corpore gressus, 'Et laxi crines, . tot noua nomina utilis. Praeterea Panas & Satyros suos libidinosissiam os,antiquitas finxit hispidos: 8c salacissima natio celebrantium Liberi patris Orgia sanatico cursu, comata erat. Postremo & uox illa αβυ- Aoκesaaer, apud Hesychium, ni fallor, mollitie indicat, qua notatur is qui cadentes molliter crines alatisiquidem Abydeni delicati Zc molles olim audierunt, ut in Boeotiam Homeri annotat doctissimus Eustathius:& alioqui Hermippus νεανικἐν illis tribuit: quod facit cur hanc te etionc amplectar magis, quam δενμηκώμαs per ω, ut quidam legunt. Sic capronas pilos a fi on

te promissos libidinis indices recte dixit Nestor

grammaticus.

Fastus reaeο- Quid dicam de fastus argumento,quo comae manutricio. nutritionem insimulant non temere sed quam assequitur mox luctuosa aerumna, uelut comes. quemadmodum sponsioni praesto solet esse no-xa. Nisus Megarensium rex aurea, uel ut Pausa nias, purpurea caesarie spectabilis memoratur:& Pterelaus rutila auri instar coma superbus.

Sed quid ille truncato a Scylla filia quae amore Minois deperibat fatali crine: hic insidiis Co-msthiis filiae similiter praesecta coma, uteriur gno exuitur. Idem documen tu praebuerunt Te thus & Calais Boreadae, quos prae fastu nimio, uolasse etiam crinium remigio fabula rores non tacuere: iidem postea oculis orbati superbis poenas dederunt. Absalona quoq; illu omnibus se e culis

422쪽

culis notissimum, ad hoc intolerabilis superbiae exemptu, comae nitor impulit, ut non dubitat itim pia in patrem arma sumere: itam dignu eo factu exitum naetiis est, ut de refugo capillo subli mem implicarer arbor, qui ad sublime soliti se Ierare aspirauerar. Insuper 3c aureos Medust crines superbia mutauit in anguium flagella, ut ad nostri institutione loquuntur fabula . Deniq; Mortita EL quod inanime quiddam S mortuum sit coma, se coma.docet dictum superius testimoniti de emortuis

corporibus,quae suo nomine,hoc est morte di

gnam propagine gignunt pariter & fouentali meto in frugifero: docet ite quod in phthisi mortis germana, Sc similiter in senecta leto uicina excrescere pilos refert Plinius. Confirmat istud Lib.ii.

ipsum metus, qui ut est exanguis Sc mortis tantum non consanguineus, ita ubi adest, caesariem

surrigit: unde a Sophocle eQίωr hoc est, formido pilorum arre strix eleganti epitheto dicitur: S ab Aeschylo υξο qeodem sensu. In Mamem. propterea de pauido alibi inquit, A ore In. .ad The επακ Daem. id est Stat uillus recti capilli. de bas. rerum naturae peritissimus Maro. Obstupuit mrunt conue. Ouidius quom de seipso in Fastis: Lib.i. Extimui ρη metu riguisse capillos. Et apud Homerii Iliad.ult. Priamo arrecti stete- .rant crines ad uoce Mercur J. Nec minus acri

ter si metus, ira immanis. bellua pilos facit in horrescere, ueluti in apris ira colligenti b. obser uare licer. Et Polemoni Laodicro Sophistς natura biliosiori, barba dc capitis pilos obrigescere

423쪽

Unum decet tonsus capillus.

ac stare solitos, non aliter quam solent leonum iubae in ira,autor est Philostratus. Synesi uerba hic diserte appona uice coronidis, quibus nulla potest luculentius testimonium 8c explanatius inueniri, natiui scilicet crinium decoris: ea ex tarin libello non semel citato πυι φακα iar, quae eo libentius adnoto, quod is perquam eruditus in publicum nondum exierit: in di, inquit,

λῶσηιανειματα. que ut possum latinis auribus appendere conabor: Crines sunt quisquilis 6c glu-

me animantis, ac putamina quedam fructuum,

naturae ludibria.& imperfectae materiae suffrutices. I nuc Squisquiliis istis putaminibushi re lectit as,ridicule comatus incedito. At hercle iniquum fuerit in hoc nos luto haerere, quin m dis omnibus inde eluctandii, ualedictoq; alen dorii criniu studio, tonsurae opera danda, quς quod in primis homini si t propria, demonstra rione non indiget, clare', liquet e superius di etis, ut agrestia mollia, mortua denim omnia pilis horrear, cadauera, monstra, gigates, semiferi Fauni.& unoculus ille Polyphemus laudas hiratas uirili in corpore setas, fidem arrogat ueteri prouerbio, quo dicitur, Similes habere labra laetucas. E diuerso uirum decere tonsos crines, qua in parte plurimum momenti,imo omnis se rei cardo rei uertitur,docebimus. Loquitur istud abunde mos antiquissimus, quo adolesceres ad consistentem ustpaetatem comam nutrire soliti,

subsequente deinde tempore patriis eam fluminibus

424쪽

nibus detonsam consecrabant, tribuentes hunc honorem aquae, ut alimonis parenti, uitae p conservatrici unde Surrose ιι epitheto dieii fuere poetis fluuii. Sic Achille Sperchio Tliessalis amni rutilum crinem uouise, & Memnonem Ru rorae filium Nilo,cx Philostrato constat. Sic Apollini cognomento κου. Ap* uotiuam caesarie pubertatis annos ingressi adolescctes appendebant.Cato in de liberis educadis, Ambracie primum capillum puerilem demptum,item cirros ad Apollinem ponere solere ait. Refert S Plutarchus temporibus Tlaesti morem suisse, ut excedentes ex ephoebis Delphos pro sedis,deton sae comae primitias Phoebo consecrarent. Testa tur hoc dc Epigrammatarius:

Tempora lucingens uiatus lanugo uirilis Nuncia, mature florida, tonsa cadit,

Phoebo banc primitias sacrat Lyco, c. Martialis quoq; consuetudinem eam Romanis Lib. i. Epig. fuisse indicat:

ΗΜ, inquiens, tibi Phoebe vovet totos a vertice crines Encolpus domini Centurionis amor.

Similiter Aesculapio appensum fuisse crine puexitiae, idem in Epigrammatum non ostendisi ubi deEarini pueri coma loquitur in liscuerba: Dulces capillos Pergameo posivit dona sacrata ino. Statius quot de eadem Earini liberti Domitiani coma agens, eam cum gemata priade & sp

425쪽

culo ad Pergameum Asclepium missam sitisse

prae cat. Eam ob causam cirratos appellat pueros Aulus Persius, qui crines numini detondendos in ipso pubertatis limine, nutriebant. Testatur Festus Pompeius Capillarem arborem Romae appellatam, in qua tonsum capillu Deo consecratum suspendebant adolescentes. Sic Vestalium uirginum crinis ad Loton arborem Romae uetustissimam, cognomento Capillata sie enim a Plinio Polyhistore, literarum monumentis proditum est deserebatur consecrandus: qui mos ut pleraq; alia a superstitionis omnis authoribus Ethnicis quasi per manus tradita, in nostram religionem irrepsere) etiamnum obseruatur in nostris Vestalibus uirginibus, ut initi andae cirros capillorum detondeant, peculiaribus cydiuis uoueant, uelut eiurantes fastus se minaria, dc perpetuae castitatis cuius auocamentum esse queat comptus capillus obserua

tionem professae. Apud Aegyptios item pueri

omnes ingenui, crines gerebant intortos ad pu/J hertatis usq; annos, testis Lucianus in Nauigio, deinde tondebantur. Hesychius scribit ephebos

Athenis qui uirilem togam commutabant, .u 'σπια, id est, urnalia celebrare solere, antequam tonderent caesariem .Apud Troezenios lege uetabantur puellae nubiles & adolescentes connubio iungi prius,quam caesariem totondissent,ut refert Lucianus: idem l Assyriis etiam obserua tum commemorat libello de Dea Syria. Huc spectat nomen tertii diei feriarum Maturiarum, quem

426쪽

coHHENTARIVH. 3 quem mense Octobri solenne --,λιν diimini celebrant Athenienses,quo puberes adolescen res detonsis crinibus, ac exuuiarum instar Dia nar a p p en siis, uirile togam sumebant. Is aute cri nis Graecis uelut nutritius, S apud Tragicos quasi tonsilis appellatur: Prarerea π mu S M- quae uox apud Pollucem deprauara in legitur) hoc est, ut ex ponunt grammatici, uerticis capillus, qui tantisper intonsus seruabatur, dum diis consecra retur: cuiusmodi Sampsoni capillii uocare pota sumus, ab utero matris Deo consecratum. Hi sce aut horitatibus omnibus elucere potest dc probari, idem ferme esse tondere comam, S uitari lem habitum a sumere, ac proinde relictis nu cibus,tiiriles quoq; animos dc mores induere:id quod clarissime indicat Epigrammatarii uer sus, qui libro nono extat: At tibi si dederit vultus coma tonsa uiribis. Praeterea huc facit quod comemorat Τacitus, apud Germanos adolescentes crinem & barba non resecasse prius, quam caeso hoste votivum oris onus ex lege deponere liceret:propterea Ciuilis Batauorum Regulus, deletis Romanis legionibus propexum dc rutilii crinem iam tum posuisse, suae gentis ritu, apud eunde scriptorem legitur: uelut uirilitatis fortitudinis inuictae argumentum, attonsam illis caesariem sstiman tibus. Nam quod ex historia Pliniana refert Solinus, apud Arimphaeos strenuissimam Scythiae gentem uiros iuxta ac faminas pertaesum

427쪽

363. DE co Μ Afuisse crinium, nullus laudo. Accedit ad haeo integritatis pariter & laetitiae argumentum entonsura: si quidem triumphales uiri dc qui amplos honores gesserant,tonsa coma ad rem diuinam accedebant. Diali Flamini, qui dignitate caeteros antecellebat, intonso esse non licebat: quo spectat illa lex ab Au. Gellio recitata: Capillum Dialis, nisi qui liber homo est, non deton deto. Iosephus deposito squallore tonsus e carcere Pharaoni regi si titur, somnii interpres futurus amplissimamq; ad dignitate euehendus. Ionathae filium Dauidi a profligato Abesalone reduci obuium, totondisse comam, uelut publico luctu exuto liberatum, interpretatur Orige nes. E diuerso ret,intentati criminis fasce grauati incestit capillum, uel Plinio teste, stibmitte bant: quod dc Artemidoro dictum est,j-ατ κειδον εν συμφumr -ΙMPm s a. Quid quod ipstini tondendi uerbum apud graecos uerbo κονί. ι, ut ita dicam, quod permutatione unius

literae χω est gaudii & hilaris animi significationem habet, ut idem testatur, ita scribens:

loco accipit Plinius Epistoliographus lib. 7. recisos suorum capillos per somnium a manibus nescio quibus amputatos, depulsi quod imminebat sibi periculi signu fuisse auguratus, haud alio argumeto,quam quod reis moris fuerit ca pillum sit bmittere.Sed unde ad confirmandam toniurae rationem aptius te timonium quaererire

428쪽

te uelimus, quam quod ualetudini corporis co grua,salubritatis argumento sit admittenda. Siquidem in multis morbis praesentaneo prope modum remedio efficacem experimur tonsurarcerte in phreneticis ac lymphaticis similibus portu est. Tonderi ad cutem in diuturno pitui tae cursu qui morbus studiosis plerunt familiaris ac molestus esse soler cossilit nitidissimus Celsus: qua authoritate uel sola permoveri de

herent, quibus animi cultus cordi est,ut insensi Iem illam ac mortuam crinium materiam truncarent. Profecto capitis uapores, qui cerebrum percellunt, attonso uertice euentari atq; dissipari melius,omnium consensus est. Nemcaret mysterio quod Hygis, hoc est,sanitati id uni ex Ae sculapii filiabus nomen fuit mulieres Sicyoniae ualetudinis curam habentes, comas suas detonsas consecrabant, ut apud Pausaniam lectu est. Aegyptii quom conceptis uerbis capillum puerorum desectum diuis suis nuncupaban si ut ab aduersa ualetudine respirarent. Neq; aliorsum Aristotelem Peripateticorum numen quodda, κυε, id est, attonso uertice usum fuisse quod de eo prodidit Laertius crediderim. M.Antoninucognomento Philosophum, optimum Imp. - ω, id est, uiua cute tenus tonsum fuisse, & cum eo medicos omnes, testat Galenus lib. Epid. s.

Quod patris pientissimi factu degener patrii longe dissimillimus filius Lu. Comodus aurea

coma superbiens mutauit, eiust exemplo tur

ba familiarium, quos propterea iusto dicterio

429쪽

3 DE c o M A nominauit. Sosicrates in tertio de phi Iosophorum successionibus, testatur Pythago

raeos olim crinem de more attondisse,ὐρα mina γόωμὶνde : quem morem postea nouitatis studio

fastuq; elatum Diodorum Aspendium immutasse refert. Quin & Palamedes sagax rerum n, turalium uentilator, & medicae rei non imperi ius,iam tum Troians expeditionis temporibus,

ad ipsam usq; cute tonsus fuisse perhibet, quod& effigies ipsius habentis apud

Philostratum testatum facit. Inter Athletas qui in promouenda corporis firmitudine dc eueria studium omne ponebant qui uiriliores eransi ad cutem usq; tondebant capillos, ut in amatOriis Dialogis ostendit Lucianus his uerbis: ν

τωι αποκεκαροι a. hoc est, visebatur ipsa cute te nus attonso capite, more athletarum qui cari ros robore anteeunt.

Satis superj multis testimon is 6c documentis declaratum esse arbitror, tonsuram non antiquitatis modo gloria inniti post e, sed & integri tatis notis ac salubritatis commendatione illii strem, ceu telamonibus quibusda sustineri: nec non uirilitatis titulo bene audiente, ampleXandam esse, neq; leuitatis nomine cui belli homi nes insimulant contemnenda, aut reiectitia habenda, nisi cu illis una malimus esse pueri, hoc est,cap illati. Porro D. Hieronymus, cuius sacroosancta ubiq; authoritas legis loco haberi potest, nostrum istud tondendi consilium appro

430쪽

bat diserte in haec uerba. super illo Ezechielis:

Capita sua non radent sacerdotes, neq; comam nutrient,sed tondentes attondebunt capita sua. Iuxta quod discimus, inquit, nec caluitium no uacula esse faciendum, nec ita ad pressum ton dendum caput, ut rasorii similes esse uideamur, sed in tantum capillos dimittendos, ut Operta sit cutis. Huc spectat Aniceti institutum, quiem Apostolicis decretis sancit, ne clerus comam nutriat, uetati sacerdotes tam barbam, quam co- mam prolixas gerere,damnans nimirum super fiuitatem omnem, ut cultui corporis contraria,

quo uidelicet iusta moderatio utrobiq; ser uare tur. Neq; distonat huic Diodori cuiusdam factum,quem resert Marcellinus exanimatum fu- Lib.1M isse a populo, quod cum praeesset ecclesiae, cirros pueroru licentius deto disset, putans hoc quom pertinere ad cultum diuinum. Insurgent hic nostri Solones,opposituri superiore capite de nu tritione comae adducta exempla & dicta, quae

promittendς caesariet attestan tur in speciem: re uera tamen contra nos nil faciunt, imo male firmis innixa sedibus labascunt ac nutant, te uim momento conuelli possunt. Nam ut a Dione exordiar,scripsit quidem ille de comae laudi bus orationem decantatam, non tamen ita, ut

non alicubi in Synesi censuram impingat: sed adulatoris potius persona assumpta, quam phia Iosophi, in gratiam sui Principis, cui ab ipso a gumento nomen erat, S cui fortassis uel a familia,uel puerili ioco ab ipsis utq; incunabulis ilia .l: na A 1

SEARCH

MENU NAVIGATION