ErycI Puteani Suada Attica, sive Orationum selectarum syntagma. Item Palaestra bonae mentis, prorsus innovata. Operum omnium

발행: 1615년

분량: 864페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

inum inter homines certamen esset, ut Doctrinae Virtutisque gloriam aeternitas exciperet , quanto in pretio , & numero libri fuere t Graecos Romanosque videamus. apud utr6s que inter praecipua opera Bibliothe- cx. E Graecis , studium Polycratis

Samii, Pisistrati Tyranni, Euclidis Α-theniensis, Nicocratis Cyprii, Euripidis Poetae, Aristotelis Philosephi

admirere. E Latinis vero Caesares ipsi studiosa de impendiosa cura ornare, imis munire urbem imperiumque Voluere; & Ingenia hominum , ut cum Plinio dicam , rem publicam , aeternamque fecerunt. Primus Caesar, quasi post ultimam victoriarum Fortunaeque felicitatem , restaret etiar quod ambiret, verba Suetonii sunt, Bibliothecin Graecin ,-Latinas quam maximas posset publicare,

data . Varroni cura ccmparandarum ,

ac dirigendarum. Secuti, Augustus, Tiberius, Vespasianus, TraJanus, aliique: &in urbe Roma, notante P.

Victore, Bibliotheca publica undetrio ra exstiterunt. Sed hos thesauros 5

162쪽

ORATIO V. II sin felicitatem l paene delevit aetas, dispersis cum imperio imperii ornamentis : quorum tu reliquias o felicitatem magna & gloriosa cura colligis Illustrissime & Reverendissime

CARDINALIS , imo promis, in urbis limus, atque adeo orbis a in aetatis hujus , atque adeo aeternitatis totius, non spectaculum modo, sed usum. Agnoscant urbs, Orbis, artaS,

aeternitas,

Haec opera, atque ba sint generosi Principis artes.

Quid dicam fugientis ronovatur memoria Antiquitatis ι & ipsa in rebus humanis AEternitas auxilio tuo erit, imo hactenus videbitur fuisse. Curae namque & impendii magnitudo, aequo beneficii circuitu, utramque temporis immensitatem includens , & Posteros e futuis in obligationem trahit,& e praeterito Majores. Praeclara & divina ingeniorum monumenta,quae benignioris fati clemetia flammam publicam barbari ei evaserant,arvi inertia & iniquitate denuo periclitabantur. 3 tu succurris, & sem H a Vas

163쪽

vas; corrigis infausta & profana tempora ; ipsasque orbe & memoria pubias Litteras una cum Libris manu reducis. Litteris inquam, quia Libros. Nam ut sine anima vitam,sine sanguine colorem non habemus: ita nec Litteras sine Libris. Hinc infelici illo σωVo,cum furore quodam Barbarica saevitia Bibliothecas demolita esset, facile meliores omnes artes abolevit:

sed postquam tempestas illa sedata,&cura aliqua Librorum aut Veneratio rediit , mox spirare Litterae & vivere Coeperunt. Primus tamen ille flos MVigor perierat : &, velut post senti-Cum aliquem morbum, pallor etiam dc languor; & uterque morum ac divitiarum intemperie productus. Vnde remedium , nisi ab iisdem Libris Eimo nisi a te Illustrissime&Reverendissime CARDINALI s , quem in Sacro illo & purpureo fastigio eminer Deus voluit, ut mortales reliqui, amotis vitae pariter & doctrinae in ptiis, tuo exemplo atque etam beneficio agerent, saperentque ad anti quam normam. Ita ἐoquor, tuo; α' . illorum

164쪽

O RATIO V. III

illorum quoque, qui publico titulo &

Praemio tui erunt, dc veneranda Virtutis sapientiael volumina, publice a te dicata sive dicanda, evolvent; imo qui scribent ipsi,& ingenio, voce, stilo, tuum, & Litterarum nomen pro- Pagabunt. In urbe tua veternosum etiam ingeniorum silentium est , an fuit Z &velut in alta melioris Doctri- nae nocte,semno & pore omnia oc- Cupata: tu aureis quadrigis diem Musiaque revehis,& purpurea Dignitatis tuae luce bonas omnes artes circumfundis, & bonas omnes mentes. Miraris ipse: & sic tamen sub adspectu tuo se artes mentesque , depulis inertiae Jugo,attollunt eriguntque , Nfaustissimis Famae auspiciis provectae, . prisca libertatis ornamenta in nova BIBLIOTHECA, novoque M V s E osumunt. O & regium hoc vetusque

institutum 1 6 sacrum domicilium doctis scriptionibus, & Recitationi-hus exstructum s doctis clarisque hominibus destinatum: Abeant igitur amusi de obseu i, quique tumida persuasione pleni )actantie in umbris.

165쪽

118 ERYCI PYTA ANIAbeant inquam,&obscurum nomen ignobilis doctrinae latebris muniant. Pueris placere in proclivi est; &a rudibus plausiam ingenii quovis colore impetres. Qui doctus , qui bonus es, prodi. Prodi inquam,ut frontem animumque magnus ille censernoster inspiciat,ille doctus,ille bonus, qui securo Judicio Famae sententiam laturus est, An dignus venias Ederis,s imagine ma

cra:

imo an dignus titulis praemiisque, neglectar aut spretae quibus Litterae vindicentur.Nihil humile aut plebeium cernis. Humilis autem ille dc plebeius, quem praemium ad Virtutem, ad Litteras lucrum pellit. Et tamen praemium cum Virtute, lucrum cum Litteris Illustriisimus noster proposuit, ut plebeia etiam ingenia exCizaret ; imo emendaret : ut a pueris ad via ros Rem p. Litterariam transferret.

Nam prosecto quid potest ineptius paene ad crepundia testus & ignavia ieculi Musas relegarunt. Sic merus inludo ludus est ; discitq ue juventus nostrae

166쪽

ORATIO V. ars stra primas artes, ut deserat. Aliis Parentes vocant,Magistri ducunt,transvorsim ad divitiarum studia & ambitionis. Sed utrique stultissimi, quod a vera laude & Virtute averrant. SiC magnis,sed vanis postquam votis animus juvenilis intumuit, prima & cruda e- . lementa in quaestum confert, totus

in eos

Vt Laris nodos se Legum Aenigmati s

vat.

Siquis subductum a multitudinis eri Tore animum,meliori cultu ornare instituat, & ad exem plum aevi melioris bo e Muis naufraga ubique studia trahens,etiam inter suos tanquam alienus errat. Forum ingreditur eunus e plebe est: curiam ξ cum pleber templum 'infra plebem. Iam dominisi patrimonio lautus , videri possit& forum, & curiam, & templum invenisse.

Nemo tamen sudiis indignum ferre ti-borem Cogetur pomarin is quicuniue moris quium vocale modis, laurumque momordis:

167쪽

rao ERY cI PYTE ANI Sed quietem suam erivatim , dignita . tem publice in Mucio inveniet publicus simul de privatus. Hic scribet quisque, panget quisque, altum securumque otium nactus; & ingenii sui monumenta supra invidiam & mali gnitatem ponet. Me miserum squod

malum nomino ρ tetrum,tabificum,& quod veneni sui auram Circum me exhalat. Quisquis es frontem castigasiperciliose , & virus linguae purga. Non est Philosbphus , qui fastu vultum subrigit : non est vir bonus, qui male adfecti animi amaritudinem in

bonos evomit. Te,& tuos nosce; m liores,doctioresque reverere. Vtrique extra ordinem tuum , 6c supra ordinem tuum sunt;& nunc magis erunt,

cum publico isto Musarum sacramento liberam ire, lucem se diffundet. Magnum mehercle nacti ducena sumus & auspicem, qui illustri exemplo gloriosa omnis Doctrinae & Vi tutis stagna explicuit. Sequimur te sancte Deorum: sequimur, & priscam Litterarum libertatem atque gloriam stilo vocem adsertum

168쪽

' ORAT Io V. 1 Madsertum imus, malis artibus labefa-i ctatam. Ego inter primos,Blustrissia me di Reverendissime CARDINA LIS , qui primus aeterni consilii tui consors Bibliothecam, & Musteum glorion promovisse. Sed tu nunc corinatum meum fove, Virosque Junge, qui novo Honoris praemio insigniti, uipra plebem locati, Musis, Famae, tibi operentur. Sic vive, di sceptra aliquando cape,

169쪽

M . ORATIO VI.

DE FACI LITATE

Iuventutem Patilinam.

AGNA inter mortales Vis,&tabes opinionis est, humana,& divina veneno suo infestans. Nam si

rerum naturam , extra

nubem contemplemur,longe diversa, quam se per vanas, falsa'; species ingerit, conditio, & ut ita dicam, facies universitatis sit. Sed mens opinione Corrupta circa Deum olim lusit, in Religione, vita, scientiis sectas distin-. xit: quod bonum,malum; quod malum, bonum ι quod facile, difficile: quod difficile, facile persuasit. HaeCilla,quae cum mores,leges,& inprimis linguas variaverit,aut miscuerit; GH-

170쪽

ORATIO VI. 23 eam illam , Disciplinarum omnium matrem, tamquam difficilem, mor sam , ingeniorum tot turam, ex usu communi, & plene e Scholis ipsis, li- , brisq; ejecit; Vernaculis,ut ita loquar, Disciplinis Artibusque contenta. Ne que recens hoc malum : olim Attica illa,toto terrarum orbe civis, damna ta S Qecta, vix in orbe invenit exilii locum. Nam in illo Musarum lapsu,&rerum,ut ha dicam,Mettamorpho- si , cum meliores linguas Barbaries imminuit, Mortales , sive novitate exotici sermonis, sive opinionis fuco illecti,& fascinati, tria planam, iacilem, & velut exlegem loquendi rationem desciverunt. Ita quam semel quisque desuetudine & incultu linguam sprevit, coepit difficilem judicare, quod non cum ipso materno lacte imbiberet; sed arte &indust ria adquirere cogeretur. Quae hominum ignava opinio, longioribus aevi fibris nixa, eousque siccrevit adolevitque,

ut jam quidem nihil difficilius lin

gua Graeca Iudicetur. QEam amduumsilitam perniciosirin & pertin

SEARCH

MENU NAVIGATION