ErycI Puteani Suada Attica, sive Orationum selectarum syntagma. Item Palaestra bonae mentis, prorsus innovata. Operum omnium

발행: 1615년

분량: 864페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

dicio aut opinione dependeat. Quae scripturus 1iam , doctorum omnium, seculi, & posteritatis judicio stabunt: quae doceo, privatorum quorumdam sive imperitae , sive malignae censurae subjecta sunt. Imperitu cnimaC mali gnum est,sine fructu vocem publicam dicere, quia pauci sunt, qui aydiunt. An vero ideo sine fructu pnego, ut nemo infelicem arborem dixerit, qui a

pauci decerpunt; sed si nihil ipsa produxerit. ' An vero pauci pariter nego. Ite, & inite numerum , quia sbio numero Professoris indu striam doctrinamque aestimatis : ite f& Ticinum, Patavium, Bononiam, reliquaque Italiae Gymnasia conferte. Illa vidi , statum lustravi, SI in meo mihi velut regno quodam fi rere visus sum. Non , a pueris, sed

a viris audior , illis, qyi jam publicis titulis ac honoribus donati sunt:& ut

porro audiar,votum & cura mea est.

Vos illis adestis enim, Vos inquam, prςnoscite quid facturus sim,ut libeter

adsitis l

192쪽

adsitis. ego quidem recte facturus, si&scribam quae scripta non sunt; dc explicem quae scripta: ita scribendo Historiographi,explicando Prose Tis munus impleturus. Quid igitur 'fidis oriam ad Eloquentiam conVervam. pars enim Eloquentiet Historia est; nec Historicus bonus nisi qui dc Orator : vi ad perfectum Oratorem Historiarum cognitio necessaria est. Quare ut doceam quod scripturus sum, Historiam aggrediar. ad huius enim lectionem si serio auditorum animos convertero , fiet ut ipse ali- . quando legar. Dixi Historiam ,, sed Romanam, id est , populi, sedgeneris humo, facta: Romanam, in qua pacis, militiae, religionis, disciplinae exempla frequentis lima sunt:

Denique Romanam, seVo proXi mam , magnitudine primam , viris virtutibusque scecundissimam, fama aeternam: quam ordine & accurate, ut coeperit, ut adoleverit,ut quoad quemdam juventae florem pervenerit , utpostea elut consenuerit, evolva ri. Ad hancum, dubius, quem potissimum a K etorem

193쪽

r 6 ERYCI Pu TEANI ctorem e pristis illis adhiberem :meo potius ingenio, quam mori communi morem gerens, Livio Florum praeposui, prediam illum quidem, feci tamen accuratum & virilem, qui pamcis lineis res ingentes comprehendens, perfectam historiam compendio quodam sermonis, nullo dispendio veritatis condidit. Plane ut fp Cula quaedam ininuta , sed convexa totum hominem exiguo orbegepra sentant: ita hic scriptor exiguo libro universem rem Romanam. Fecit enim quod selent qui terrarum stus pingunt; & totam magnitudinis Romanae imaginem amplexus est.Quidquid voluit,stilo expressit,& eo modo quo voluit: ut nescias narrando doceat, an docendo narret, qui utrobique delectat. Sed Florum quid ultra commendo,cum nomen ipsum pro en Co-mio si Florida scriptio est, floridum

argumentum,' uno verbo,auctor ipse Florus: non ille quidem in manibus Juventutis: dignus tamerta qui sit. at

nec in Schola hac expositus: quid re- fert Θ dignus qui exponatur, dignus

194쪽

.qui inter reliquos illos togati ac pabliati ordinis sit, quorum, Iure littςra Tum , Communis haec sedes. Vt Pantheoria Romae omnium Deo-' Tum templum erat: ita Schola Mediolani bonorum omnium scriptό-rum sit , quorum auxilio & ope Antiquitas illustretur. Etenim scien- quae & auctores ipsi eodem jure cen- sendi sunt. ut autem scientiarum vinclum quoddam & nexus cst: ita auctorum,quorum discretae & distinctae quidem classes sunt, ipsi tameα, conjuncti. Quid igitur est Ex Oratorum numero Demosthenem

aut Ciceronem alius introducit e Poetarum, Homerum, aut Virgiliaum t ex Historicorum, Thucydidem, aut Livium t Ego Oratores , Themistium, Plinium, aliosque habeo e Poetas, Pindarum, Horatium,&plures: Historicos,Polybium,Sallustium, & ut unoomnes complectar, hunc meum Florum. Florum i quam; nec Historiae tantum, sed stili sive eloquii caussa.Vos autem, Α

ditores, etsi ad eloquium, inprimis Κ i tamen

195쪽

tamen ad Historiam voco. Vos inquam meos. nam multos illos, qui ad fabellas nugasque fori ac trivii ruunt, alieni iuris acjugi esse patiori Patior, quia nec per aetatem ad Historiae amorem provecti sunt ; nec per ingenium , unquamis proVehentur. Ctsi enim ambitione quadam in scientiarum omnium orbem propellum tur,tantum abest ut Historiae usii aetatem p vertant, ut etiam pueri maneant post aetatem. Hauriunt leviter ex illo αεολιαωας fonte,sed crudo v lut stomacho,nullo antiquitatis prae-- gustu, nulla amoenioris eruditionis

. promulside initiati. . Hinc quidquid

audiunt, ad movendam , dumtaxat nauseam litterarum audiunt, otio, ineptiis,vanitate pleni. Sed morem

illi malo, sive imperio, sive ingenio gerant. i Vos mei militi qui ea aetatere prudentia estis, ut intelligatis quae voluptas in Historia, quis fiuctus: eo affectu & pietate in Patriam, ut pritiam Patriae gloriam,id est,Scholam, velitis restitui, arvi & hominum insequitate eonvulsim. Ego vero no minus

196쪽

ORATIO IIX. 14 minus pietatem vestram promotam 'Cupio, quam vos Patriam: sed quod Professor praestare hactenus non potui,Historiographus potero. VOS autem si ob Professoris titulum antea me amastis & audistis, ob Historio graphi honorem amplius amabitis, libentius audietis. Hactenus enim formare dignos Repub. 8 fama st dui, qui me audiverunt: deinceps describere quales formavi. Magnum

igitur,regiumq; H I STORI GRA-P HI hoc munus. Cur magnum quia hinc rerum gestarum memoria,& urbis gloria dependet; umbris & tenebris invidae oblivionis opprimenda, nisi Historiae face illustretur. Cur regium' quia ab ipse Rege nostro illo orbis &seculi bono nato, qui magno animo, lici sceptro, maximidi felicissimi imperii populos regi

collatum. Collatum inquam , etsi meo magis, an urbis bono nesciam.

Meo quidem, cum jam implesse incerta mihi vota videar, & machinas Omnes petulantis Calumniae perru

Pisse. Etenim a primis semper studiis Ks quam

197쪽

quamvis ad alia me munia Paren & Patria sibi destinarent,operam tamen dedi, ut, bono ducente Genio,

vestigia illius sequerer, qui ad Hi stori & vitae tranquillitatem sic lo hoc nostro pervenit. Quis illet exspectatis fortastis ut divitem aut opulentum aliquem nominem: at vera felicitas divitiis secreta est. aliquem civilium honorum fastu plenum p at vera felia Citas curarum ambitione non distracta est. Quem igitur modestum, sedatum,&MORIBUS ANTI- Is hominem, I v s T V M LI- v s Iu M. Hic ille, meus doctor, de meus ductor, quem velut Cynosuram in hoc studiorum cursis N votorum aestu semper respexi; nec abere

ravi. Hic ille, qui optimis me arti bus imbuit, qui ut similem sui essic ret, ita mihi linguam instruxit, ut docere ; ita stilum, ut scribere ipse pos sem. Facio utrumque, &jam, praeli scine dixerim , similis aliquo modo

sumi quod publice,quod feliciter faciam. Ille Prosetardam discipulum Prose rem ι ille Historiographus,

198쪽

ORATIO IIX. III jam discipulum talem habet,suo pari-

terru meo honore insignis,cum eosdetitulos bis jam meruis1e,in se,& deinde

in me videatur. Quidquid sum, ipse est:atque hoc. sum honori ejus & fa-mς totum a icitur,qu. quid ipse a

quiro.De me sic breviter: V rbis gutem

datum esse, ipsa aliquando Posteritas agnoscet. Quid enim Z in tanto populo, in tantis rebus silentium Historiae esse,quo damno censeatur esse qui be- me faciant Reip. qui scribant deesse Lacessiemonii olim illi sacra tamen Musis faciebant litabantque ante pugnam, solius Historiae ac iamae

caussa Mediolanensibus vero,quinon minus litterarum quam armorum

gloria floruerunt, quanti Musae esse debent,quae setae ad Historiae Oc Famae aeternitatem dueunt Sed quod nomen vestru ducent, Regi,ti post Regem Principi VEL As QEIo, illi seculi Musagetet adscribenidum est;cum hu-bus ille instinctu & consilio beare urbe voluerit , honoraret Hi ria publicas virtutes,atque adeo scelera castigare.

199쪽

Magnum virtutis praemium, magna sceleris poena est,qubd sciantur: sic ad virtutem quisque exstirgit, dum praemium ; a icelere deterretur, dum paratam poenam offetigit: & formidini scriptota malis est, dum occulta& involuta silentio malefacta revelat, ut a posteritate damnentur: gaudio vero & gloriae bonis est,dum acta omnia bona in lucem ponit, udpublico testimonio ad exemplum provehantur. Recensere autem tam scelera,

sed illa publica, quam virtutes Histo

ricus debet: Scelera , ut poenam

ostendat qua punita sunt,au tsi id non potest, scribendo ipse poenam infligat aculeo severi stili. Adde quod

recensere debet, ut damnet,ut exemplo ab exemplo absterreat. De Virtutibus non dico , quae per exempla discenda sunt: exempla Vero nemo fert, nisi quae aevo & antiquitate commendantur. nam quod recte olim fa- ictum, ad imitationem admittimus: quod recte fit, invidia removemus. Sed exempla vetera esse non possunt,

nisi in Historiam olim condita sint, Nab

200쪽

ORATIO IIX. Is3& ab illo penu pura puta depromantur. Vtile igitur hoc munus, sed vobis: imo gloriosum hoc munus, sed vobis. Tribuit enim Rex urbi vestrae rerum gestarum gloriam, quod scriptorem designat: & hoc ipse se

amare urbem ostendit, Cinus famam propagat & diffundit. Tribuit etiam mihi hunchonorem,ut honestissimo' praemio conductus scribam re

Celebrem quae gerenda sunt: quasi jam sciat digna omnia historia po steritate fore quae gerentur. At enim Potuisset a privato, privato labore publica Historia condi.potuisset quidem : sed sine praemio ravus quisque stilum pro Repub. movem Dissertetiam, stio an publico remigio remsCriptor gerat; cum publico rectius, sive auxilii, sive fidei caussa: suo diueficilem aut fabulosam scriptionem faciat. Quae si ita sinat, aestimate novum hoc y sed publicum munus, quo ipsa gloria vestra aestimatur;aestimate inquam, ne imperitiae aut impietatis oblice Patriae Fama retard

tur. Imperitus enim est, quisquis. Κ s non

SEARCH

MENU NAVIGATION