ErycI Puteani Suada Attica, sive Orationum selectarum syntagma. Item Palaestra bonae mentis, prorsus innovata. Operum omnium

발행: 1615년

분량: 864페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

ditionern, aliter censeas i animus ipse motus est ,& membra ceu instru- . menta4aabet actionis. Cadaver est. hominis, non homo, qui otiosus, Ec .i cujus Vivo in corpore. mens sepulta. Curius Dentatus, referente Seneca, . auebat,Malli essese mortuum,quamvis N. Recte. addit enim Seneca r Vltimum malorum eis, ex vivorum numero

exire, antequam moriaris. Vivunt igi-

. iur,dum vivunt Belgς,serio homines; quia a primis statim annis rebusadsuescunt, & cum vivere, simul agere incipiunt. In hanc quippe vitae scenam nos Natura duxit, ut 1uae quisque fa- 'bulae non spectator, sed actor sit. Etenim publicum hoc theatrum est, Icuna omnes cavea concludimur: sedent alii, & otiosam captant voluptatem; nos Belgae damus, sed negotiosi. Ecce magno & diuturno Iam bello oculos admirationemq; prOVO cavimus Orbis & Pacis tamen omnes artes nostras fecimus, Palladio

quodam cultu. In Republica alius,in' Familia alius, in se quisque occupatur. Omnes id agunt,ut agant laremque

262쪽

ORATIO IX. . IῖIque ubique materiam agendi in vetabunt, etiam cum declinant. Curam aut administrationem Reipub: si

quis fugit, si quis P miliae; negotium .

tamen non , effugit: ad se cum redi

rit, & Rempubl. & Familiam habet; Cis sique of cia cum cessaverint

Hominu super t. Sed nostra Iuventus,ut isthuc redeam, cum Musae alienae, bono' Parentum instituto , Miarum artium laborios , Cultu politur.

japa nobilium praetexta operarum ad- . mittit maculas , neque maculatur:

manusque melior scalpello , lima, .malleo,penicillo fatigatur,nonis pol luitur. Honestam omnem artem dixeris, quam honeste exerceas: salutarem, qua inertis Otii turdium disipellas. Cude, finge, fabrica;inter fulti ines sudbresque illaestim nobilita- . tis decus. Quid suavius, quam possidere aluum, quod ipse ornaveris ξ .gestare arma, quae confeceris: frui ar- 'Vo, quod ipse Colueris. Delicias vitae ne fingamus : omni ordini-aetati

263쪽

latii limina ossicinam omnium artium admittunt. Prudens igitur,& laudanda belgica,quae laboribus,rerum que honestarum occupationibus Iuventutem omnem roborati laudandi parentes,qui nobilitatem otio non selvunt; qui occupatos habere liberos malunt, quam malos. Nam ut a 'ger; sic ingenium est: nisi colas , Upirni, Gibulisque inhorrescit. Colunt Belgae , & o exhmplum exteri capi- antl o teneros annos laborum amo . re imbuant, arduaeque vitae t Raro sit: ideoqueclaudabilius, quod apud. raros. Sed si omnes Belgae sint,Belingipis moribus sive instiuitis, Probitas& Fides florem recipiant , Ianislim Q luxu imminutum. Nunc apud plei rasque gentes Corrupta otio Iu Uentus, postquam debiles Musarum lineas delevit ex animo, Paretinum indubgentia spernere arteS omneS audet, . quas omisit. Manum' vero viliori opere inquinare, stultissimum, putant. Scilicet tenelli isti artus sunt,

non ad artes ullas, sed delicias, si- e potius ineptias, facti. illae tamen

artes

264쪽

ORATIO IX. artes honestissimi laboris non fructum selum, sed laudem quoque prOmittunt. Scire igitur Cur pudeat, quod cum fructu exerceas ξ Curex'ercere, quod cum laude scias ρ Vt vestium simplicitas vilitasque Cultu& nitore corrigitur, neglectu sordet: sc ruditas amusae indolis animique. Macti hoc cultu , hoc nitore Belgae s & suavioris nunc encomit fercullum libate, Prudentiae, cumulata Laude conditum. Ita dic', Prudentiae ; ad quam, hoc inprimis ex plorandum , qua via pervenias. Si

anno CXspectas, sera maturitas est : studio, industria, & observatione opus, & lustrandae urbes, Viri, moreS, ut aetatis cunctationem praeveniamus. ut herbas & fructus naturae deliquio serotinas, procurato Calore praecoces reddimus: ita mentem licet opportuna peregrinatione. Sed absit, ut tardiora Belgarum ingenia censeam,iquasi orbis inspectione erudiri debeant:quin matura potius,quasi possint. Cum nimium desidet ditioris indolis vigor, in sinu materno contabescitia . . M 4 Per

265쪽

Peregrinatione delenda parentum indulgentia, ut a pueritia Iuventutis ille Genius discernatur. Alios annos alii mores decent, S alios mores alii anni docent. semper ille puer,qui domi est; qui extra paterni. agelli ambitum solem non vidit. De ignavis inertibusque dixerim: εCondit quisue siem collibus in suis.

Blanditiae domesticae relinquendae Mnuses, ut iapere incipias, &obtura imperioque alieno deserenda animi

mollities, vitiosis Penatium, otio contracta. Vt pueruli,uum eluce in tenebras transferuntur, horrent: sic alieno Lare quaerit se animus, & Cura ac circumspectione Contrahitur. Contra, si domi in , ignaviam se libertas vernacula solvit, L pueriles ineptias

reliqua aetas recipit: ne in Senectute quidem eluendas. Sic quidem videri possint, qui vitae vota, ubi niti, sepeliunt, testudines esse, i md pueri in omni aetate. Iuventuti etiam nostrae hanc praerogativam Industria cuncessit, ut exiguo dispe io peregrinetur: artes de indolem pro viatico con-' - . . fert

266쪽

ORAT 1 o IX. fert; & ubique terrarum invenit Penates. Qui discendi, viJendi caussa hinc abeunt, alibi mox Magistri sunt,& incuram adsumuntur bonae Institutionis. Amant exteri Eruditionem, Modestiam,Fidem nostram; bene quisque actum cum liberis putat,quibus Belga praefuerit. Magna haec fiducia, spem familiae , & velut latium alienae curae ac disciplinae Committere; Magistrum dare liberis, quem Qta Fama natali nomine commendat. Sed nos meruimus hanc fi- dueiam Belgae, dc quasi Naturam nullis vitiis corruperimus, Boni apud omnes habemur Ceteros fere, qui docendi ducendiq; peritiam ambitiose &assare locant, suspiciones &maculae involvunt: & in Gallia, Ita-ItasHispania, si quis e popularibus

Paedagogus, aut Doctor adsciscitur,

tabulis & longa testium serie censetur : si quis e nostris, testes & tabulaenomer est; hoc satis, quia Belga. o

constantia , benignae & verae opinionis i in morum & doctrinae examine atque misisterio, suos, exteri. M s . alienos

267쪽

alienos habent: Belgas, suos. Vener

bile nomen helgae est. Atque idip

sum In omni quoque occasiohe ac negoti0 videmus.Tamquam ubique,& ad omnia nata haec Iuventus . Genium cullusque gentis, cujusque artis repraesentat;& cum universum terrarum orbem lustrat, peregrinari t men non videtur . . In Principum aulis ministerium Belgae ubique laudatum ; in Mercurialibus curis industria, in re militari peritia, in omnibus fides . Sic igitur corpus animumq; motu exercemus, & quasi Naturae beneficio contenti non simus, prudentiam usu, etiam ante prudentiae annos, provocamus. Mores patrios discimus, alienos inspicimus, diatamquam angusti soli natalis limites sint, toto orbe habitamus. Linqdimus

vero, non ut linquamus patriam. Scilicet in mare imus , rem facimus ;postquam fecimus, redimus in portum. Belgicam nescit, nisi qui deseruit; sed qui deseruit, noscit. tuna 'sparsa vota quisque colligit: istuc redit, ubi imagine eregrinationis

suaes

268쪽

suae, & in. compendio orbem con . templetur.In illo vero motu,quis terrae angulus,quem non lustramus quis Oceani, quem non tra)icimus 'nihil longinquum, nihil asperum, nihil inaccessum. Hac paene conditione nascimur Belgae , . ut peregrinemur.

Gallia, Germania, Italia, Hispania nimium jam vicinae , Asiam, & AH cam petimus, &sejunctam Oce noterram. Solis iter, nostrum est; N. visum curioso desiderio imus, quid- quid ille videt. non montium fra gosis jugis, non m ris immenso sipa . tio prohibemur. Cardines de claustra ipsa mundi patent. Ex omni po'pulo mores & exempla trahimus, S quae ad usum communis vitae. Ex terna scimus: sed & antiqua scimus, quasi non terrae tantum, sed indige- nae omnis aevi. Ipso sernione sumus, ' & linguarum pleno jure,perfecto usu. Quae fuere olim, apud nos vivunt quae subnata,apud nos vigent, nostr' quoque beneficio fatum evasura. Gallum, Italum,Hispanum, a verna cula sua dimoveas: nostra Iuventu,

269쪽

vernaculam ubique habet,omnium . que linguis utitur tamqua sua. Enni- us olimselemni voce Tricor dictus, quod tres linguas usu calleret: sed minus hoc elogium, quam ut in Belgam conveniat, ii, ut in laude plures linguae, sic corda sint. Ab uno & rectu semper animo distinctae nobis formae illae sermonis, inci quibus ipse sine s.co animus elucet. Aliud lo- qui, aliud sentire, aliorum est: candorem profitemur. Nobis vero Musa' Latina debet,quod stiperstes. Sollenim, aut cum paucis, hodie Latini sumus,&ore Romano, non scientias dicam,sed negotia tractamus. Insi-rum quibusdam nationibus hoc vitium, quibusdam hic defectus, loqui ut Latine refugiant; a lingua ut linguam separent, laborioso solius stili conata eruditi. Etenim non assequi vivacioris hoc Suadae beneficium, desectus est: etiam damnare, Cum non afle- queris, vitium. Sed dinfelicem sermonis fructum, quem legas, non au dias s uno sensu tantae majestatem, linguae qui comprimit , ille vero

270쪽

. ORATIO IX. 18ssinesensu. Non minus loqui, quam scribere,pulchrum est,siquis pulchre

loquatur. Non ego barbariem laudo; conatum laudo, quo nitorem . quisque linguae sectatur; imo errorem laudo, quo corrigimur. Vt vini et sic sermonis taces sunt, fateor: sed expurganda paullatim prima

balbutientis naturae ruditas, ut pU ris coloribus nitescat oratio, & liquidum rerum sensum tacunde & facunde repraesentet. Profecto Iu-vxntus nostra facit, & cum laude fa- , Cit: hac quoque Latinitatis haeresi imbuta , ut Musarum sacra idiomate putet vernaculo violari. Quid honestius, quam de Eruditione, Histoaria, Antiquitate, Latine disserere,aut

loqui ρ quam ipso sermonis habitu velut signo candidatum se praebere& probare Eruditionis, Historiae,

Antiquitatis Neque vero tam in f lici Genio nati sumus, ut tamquam a vernacuta vilitate ac contemptu ad tantae usum linguae confugiamuri

Veneres deliciasque dicendi & nos habemus, & admirandam verborum propri

SEARCH

MENU NAVIGATION