장음표시 사용
331쪽
mine urgebit;& verba ex supervacuo exiget: ego tamen, tacito auspicio prcsiri Tacitum videa dc tanti aucto- ri & tantilli libri caussa , pauca quaedam praefabor. Audite, silentii be- .nignam operam date: ostendam non indignum esse viro magno exigua scribere 3 nec alienum a munere nostrufugitivam priscae , patriaeque Antiquitatis memoriam percurrere , in qua nec Eruditio, nec Latinitas desideretur. . Α Romana 1gitur Historia ad Germanicam,a Sali ustio ad Tacitum transeo : si auctorem . pectamus, Cum nullo termonis audelocutionis damno: sim teriam, cum nullo doctrinae. De auct0ro nihil opus nunc quidem dicere; notus est,in manibus . est,mor e hominii,in usu aevi. Scholae& Bibliothecae passim familiarem, Scvelut vernaculum hunc Scriptorem habent. Nec quisquam fultiqui majori aut animo , qui etiam frusta Historiam concinnavi quae quidem no .stris hisce temporibus aptaretur. Α tes,fraudes,vitia in toto illo Historiae
corporo legimus, & quidquid in istas Virtus
332쪽
ΕRY cIOP v TE Lar I. Virtus & Constantia pbssint. Paucis Rerum humanarum motilenta velut in exemplum Tacitus expendit Sed nostrum hoc tame quod sum siunius argumentum, peculiare est; nobis Morigini quoque tiostrae diptum rDest Moribus, Germaniae Liber est,an Libellus'sed qui tanti Scri ptoris famam nullatenus destruat. Optima eadem & maxima vix esse poOsunt. Divinae haec naturae perfectio est,ime & Iovem suum Antiqui Optimum Maximum vocitarunt. At vero
ingeniorum monumenta pondere depretio velim, quam mole & magnitudine aestimare. Quae magna,iaborem ; quae bona, laudem habent. de Maximi quique Viriminuta quaedam elucubrarunt. - HUusmodi Plato- nis Dialogi sunt pleraque Aristot . lis, Ciceronis, Senecae, Plutarchi, ain horum et quae hodie tamen, nis1 longioribus etiam Commentariis obruia mus , docti non videmur. Adnotare, Animadvertere , Censere, Corrigerri' Explanare,Eligere,aevi nostri eruditio
est. Sic qui ingenis dissiduusiad labo-χ in rem
333쪽
Ο ΚΑΤ Io XI. rem confugiunt; & omnem in alien opere spem famae ponunt. Periculum profecto erat, ne limatissima Antiquutatis inventa parvitate sua evilesceret, nisi insanis aestuantium interprerum nugis grandirentur. Hic morbus voclumina quaedam librorum nostro aevo
dedit ; cum nihil facilius, quam de alieno sapere; non dicenda, sed am diaeta invenire. Pauci adhuc fuere,qui, ingenii sui vires librare ausi, iturum in secula opus aliquod condiderint.
stilo & inventione novum : pauci, qui negata , ut sic dicam, ire via ten laverint. Agrum serere Iam subactum aratumque,'minor labor;&insitio adoptivi rami compendio arbo rem fecerit: ita plane Commentatio in quemcumque Scriptorem, procli vis est; N in volumen excrescit, qui alicitur. De suo profuturum aliquid sςculis pangere, dare quod Imterpretem exspeliet, quod cum utilitate & simul voluptate legi possit;noncmusvis est . . Alienum aliquem li- brum Scholiis;&Notis,&Comecturis si augeas, dic verborum , ut ita dicam, vindia
334쪽
- vindiciis tuum facias,an mirer ρ adoptare alienos liberos licet: hoc agis quod fieri solet : sed concipere, aut edere bonae doctrinae aliquem pa
tum mens non potest ingentimine litterarum mundata. Veratro &labore opus. Vnde plerique ad alie- . nam famam velut messem eunt, spicas collecturi, ut in Qperosis Com- .mentationibus omne ingenii robur consimant. Omnes itaque istos Sen Cae censura est numquam auisores, per interpretes ,sub aliena umbra titentes,
nihil puto habere generosi, numqua- a sos aliquando facere quod diu didicerunt. Non ego tamen Criticam Philologi hanc ilicio operam , fine qua nec munus istud meum esse potest 3 sed latius patere ingenii & eruditionis regnum volo. Aliud in Scholis, aliud domi aut in secessu Musa suadet: diversum vocis , & stili munus est : ut non idem puto viventium, & post ritatis negotium agere. - Qui alium sequitur,ostendat quoque, an praeire possit. Illud explicate 8c commentari,1oqui est : situm promere quod secu
335쪽
ORATIO XI. ass. sa excipiant, hoc vero praeireia Deutroque tamen si sententiam meam roges, praeire malim, quam seqim ita venite quod prosit,quam inventis o Cupari ; mereri interpretem,quis, gere : Cum qui meretur,perennis sit; qui agit, non uno Famae fato evan scat. mi suis fulcris constat,& totus totum se auctori suo debet, , Hic meret aera liber Sosiis , hic'miretranser, Et longum noto Scriptori prorogat aevum. Vt aliam & aliam vestem sumere reponere ditiores solent:ita liber Commentarium : Cum annis fere innova.
tur. Quisque ut posterior interpre-xatione , ita optimus cetissetur. impendit Scriptori operam , paene ut perdat : vitam sic loquuntur restituit , sed ne ipse vivat. Vt istuc redeam , vestis Commentarius est:
quamdiu novus, placet: mox deteriatur, eriam optimus, etiam maximus,
imo abjicitur partim legentium nausea, partim scribentium critica aemulatione. Quia vero ex ista ossicina volumina enormia, & Diu
336쪽
.quod magnum, laudem invenit i at . que adeo quantae quisque molis liber, tanti aestimatur. Nihil ingenio aut inventioni , nihil etiam tempori conceditur. Et, si res dicenda.est, istuc redigimur, ne legamur. An me occupationes aevi mei fugiunt Z Quae bona&salubria elucubraris; cisi pauca, seu
lecta,compacta; nimis magna tamen, quam ut evolvantur nolim dicere, quam ut emantur. infra pecunia
Musarum elegantiae sunt,& Sapientiqdecretare Quid igitur est volumina quidam poscunt, numquam inspectu
quid non fit, exigunt. O felix prisco ia. rum fatum, qnod nostro isto tempore non scripserint ρ Iaceret aureum illud Epicteti Enchiridium acerent tot liabrorum gemmae & uniones, jaceret hic ipse,quem expIicatum imus Taciti Liber, an Libellus ξ ille inter orna . menta' nobilissimae Antiquitatis, ille dignus cognitioneBelgaria,aptissimes Iuventuti& Scholae. Mores &Virtutes Majorum nosti orum enarrantur, . Gem
337쪽
ORAT ro XL Germanos enim sic habeo quales
liquando fuerimus, ab accuratissimo prudentisinioq; Historicorum narra- - . mur et eo stilo, cui vis & vigor insit, S: qui unus pro virtute Germanorum
videatur : eo ordine,& cura,ut velut in tabula veterem originis vitaeque Germanicae victuram Cum aeterna fama imaginem cernamus posteri. .
od vel eo gloriosius,quia ab hoste
ut libertatis tunc fata erant) quia . Romano laudamur. Nihil Tacitus negare veritati potuit, Germana fide Germaniam descripsit ; & pleraque
non fando tantum acceperat, sed pererrando lustraverat. imo verba V
spasiano Belgicae nostrae Procurator datus, rationes Principis administravit. Quanta Gςrmania, tantus hic Libellus est, qui Germaniam contunet rac Taciti ramam unus hic Libellus fulcire potest , qui Germanorum vindicavit. Te compello nobilissi- Inaehistoriae non tacende Auctor, & tuo Libello explicationis meae facem devoveo, per crepuscula illa tempo
338쪽
te duce, & te Mercurio, voce & cogitatione peregrinabor t finem circumibo quos constituis, imo tempora. quae repraesentas : populos leges, ri, rus tuae acceptos industriae feram, ab . interitu & oblivione vindicatos. Vestrum quoque studium, Auditores,&Tacito , &mihi polliceri audeo, si e
quentiam addicere: quia hoc Jam gitur, ut ostendatis; non .lum quanti eruditionem veterem ; Ued originem vestram faciatis. Amat Virtutem,qui audire sustitiet; noscere nemo non MMore uos gaudet. Etenim haec quodammodo patria, haec domestica, etsi intervallo non unius seculi secreta. ' si novisse detrectamus, injurii impiique in originem sumus: posteris indigni. Germaniam scire, magna Historia: S 'Antiquitatis omnis pars est : nescire, sive Belgae, sive Germano nefas. Quid,quod peregrinars in ipsa Parria, adeoque Lin- gua nostra, imo exulare videamur, si
nescimus ' Principio quidem ut unuveris scriptionis brevem gustum pra libem ) Fines terminosque veteris
339쪽
ORATIO XI. - 2s Germaniae Auctor noster constituit: quae vicinς gentes,qui fluvii,qui montes Claudat,quod mare muniat. Hinc de origine populi & etymo: & ut indigenum os endat,minimel aliarum gentium adventibus & hospitiis mixtum ; de situ, de religione, de diis ducibusq; , de habitu corporum, de ingenio & indole,& quidquid ad vitam, ad publicos privatosque mores spe ctat. Mirari licebit, in agresti adhuc
gente tantum Virtutis honorem exstitisse, tantum rerum optimarum Velut studium, maximis Martiisq; animis aequale robur. Qui hodie in nostro
hoc axe Candor, quae contractuum fides,quae matrimoniorum religio,N
lim fuere. Sive gloriam bellicam,sive virtutem spectamus , MMorum nos poenitere non debet. Bone Deus: quae voluptas, imo quae utilitas utramque illam sive legere,sive audiret Fitetiam, ut degenerare pudeat. Iam Vero nationes singulae ordine quodam. Ge
graphico recensentur; distincte facta & ritus singularum: & quid nisi in exemplum Vt paucis absolvam sic
340쪽
118 ERY cI PYTA ANITaciti amoenissimum hunc libellum
interpretabor, ut in Germaniam, antiquam illam matrem nostram, &in vos a quibus audiar, adfectum meum
ostenturus sim. Vestra enim caussa hic mihi labor sumitur,quos ire ad doctrinam virtutemq; cupio, M plenis quandoque honorum muneribus refulgere. Hoc agite,&bene benigneque conatum meum accipite, studiis commodisq; vestris sinctum numen i stor destinatum. Sic igitur,& Scholam, & has litteras commendare Vobis audeo ; imo &modeste addam, meum nomen. Litterae vestrae sunt, si Scholam facitis: me vero amare quis que videbitur,si audet:ego non amare non possum quos doceo,magis etiam facturus, si docuero. Hoc nunc rogo igitur,ut frequentia & lubentiam ei sitis, ut Belgae sitis, ut ii quos laudavet. Animum virtute, ingenium eruditione excolite. Candoris,Modestiae,IINdustriat laudem servate, linguarum Ο- primarum notitiam addite, Prudentiam & simul Iustitia'm discite. His sulcris Patriae & Reipublicae tranquiu