ErycI Puteani Suada Attica, sive Orationum selectarum syntagma. Item Palaestra bonae mentis, prorsus innovata. Operum omnium

발행: 1615년

분량: 864페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

o RATIO XIII. . α β unus tape dies distinguit. Agere, di-Gere, statuere, nunc vetat necessitas, nunc imperat: nec propterea tamen

a constantiς recedit ossicio,qui neces sitatem sequitur. Vt enim perenni anfractu, nunc mites Austri plagas Phoebus lustrat,nunc inaestivos trans. vectus fines,frigida quoque sidera ac, scendit, neque lineam tamen suam aut legem deserit, qua cetesi via strata est: sic Litterarum & Eloquentiae Proses sex, ubicumque dicit, recedere a mu- nere suo non videtur. Ego vero, etsi pulchrum sciam loqui quotidie, ubi linguae ipsae coluntur; tamen e valle, ut sic appellem, Academiae, scandere hodie in ipsum collem volui, ut augustius dicerem: ampremeo recedere,ut novum augustumque ostenderem

esse, quod dicturus sum. Rusmodi enim nunc mihi locus eligendus erat, in quo docere possem, si quatum modestiae, tantum rumori tribuerem. is. locus,qui si tota Vrbem Academiamque non Caperet,maximuS tamen,aut

certe magnus esset: in quo cum ego loquere nenio no audiretuntelligero

362쪽

18o ERYCI Pu TE ANIomnes possent , Litterarum hactenus languentium salutem, seculi felicitatem,Posteritatis spes omnes,ab Exe citationibus Bonae Mentis pendere. Vt igitur angustias vitare, dicere istic volui, ubi quam plurimi sederet. Allia

enim quoties Cum querela, AUDIT O-REs,benignitas vestra fulti sine voluptate praetentiat cum velut ab exercitu aliquo obsesJum Linguarum atriuπeperirem,&unusquisq; etiam non audire mallet, quam no adesse. Sic extra

parietes quoque auditorium fuit, ocquoties addicedum procederem, per densissimum agmen quaerendus suggesti locus. Area oppleta,ςdibusq; farctis,dubitare poteram,in limine, an in schola Schola esset.Inges vero & basilicus hic locus est,&,quod magnitudine ipsam auget,frequentia sua dignus. Neminem aut vestibulum preme aut ascensus collidet, aut prothyron rejiciet. Sine custodia fores sunt, subsellia porrecta, statio spatiosa: ut vires meas novi, majorem voce Scholam ingres.sus sum. id igitur tostendam praesens Musarum numen esse, nec fatister

363쪽

ΟRATIO XIII. 28I scere dicentis conatum posse, nobilis simi argumenti fiducia fultum. Tanquam solida & compacta quaedam navis , per inclusum vastissimis parietibus aequor, perque tot Capitum undas feretur oratio,& a subsultu motum vire'; accipiet. Verba ipsa benevolentiae vestrae alis aucta se tollent, &pra pete volatu in totum immissa aerem, atque in lacunaria subvecta,sententiarum velut imagines quasda Construet. Atque ego, si quorundam etiam aures

animo'; dissiciles aut morosos, quod absit, experiar neque tam felices litterae,ut omnibus placeant; )columnis, postibus, trabibusq; vocem imprima, ut quid in gratiam Academiae ac Iuventutis, vel cum quietis meae damno

aggressus sim,boni omnesp sciant;ligna& lapides, si opus, loquantur. Etenim

publica utilitate compulsus,cum om- .ne otium meum Juvandis Litterarum istudiis consecrassem, vasta cogitatiΟ-

ne priscam aliquam ingeniorum feli-

Citatem complexus sum: &cum vix

ulla pars temporis, sive negotiis, sive studiis vacua esiet, quam uini darem;

364쪽

ventuti impenderem. Itaque quasi satis occupatus non prodenm, adjungere quietem meam volui : & ne fruactum e selo Discipuli auditorio exsperictarent , PALAESTRAM BONAE MENTIs institui e in qua honest tum animi juvenum Eloquentiae Sapientiae cultu maturescerent , & eQrdibus contemptuq; tandem publice emergeret nomen Litterarum.Negotium prosecto 2rduum ac difficile,ilve mores alibi insanientis seculi, sive curva aliquorum judicia respiciam ,

qui ut severissime videantur sapere,Optimam. sine flore ac venustate scientiam putant, Satis est, inquiunt, pig- 'mentis remotis & inutili verborum .

fuco,nudam simplicemq; reru faciem proferre; & quasi homines aliqui silii strabi,au t buccones,selo ingenio pulchri sint ; ita praestantissimarum disciplinarum pretium nulla sermonis illuvie retardetur. Sed nos,ut ingens censemus naturae beneficium,praeclaras animi dotes venusto vultu exprimere : ita persectissimam rerum Co

365쪽

ORATIO XIII. 283gnitionem, quae in ipso Eloquentiae

ornatu relucet. Quid Litterae autem facerent, Exercitatione destitutae PALAESTRA Opus erat,& Minervae Mercuriiq; erudita copula, ut Mentem Bonam luventus coleret, . hon

stisque ad verum decus stimulis gras saretur. Quid vererer, aut deliberarem amplius 'Nemo e bonis,nemo omagnis, nemo edoctis fuit, qui summis laudibus consilium non extolleret : siquis etiam despicere ausus, &adunco na suspendere; satis ille affectum situm erga Litteras patefecit.' Sed ego, quanto cum h6nore PRIN- C I P I s , splendore Patriae, commodo Juventutis Exercitationes designaveram, intelligere coepi, postquam resilire ab Instituto non potui. Ergo subeunda haec alea fuit: cumque non unius sermo consiliis meis robur adderet, peculiariter Amplissimi & litte- .rarum cognitione praestantissimi Viri,CAR OLI MALINAEI,2Erarii Br

bantici Praesidis, prudens me auctori tas animavit.Ergo Amplissimo BA L-THAs ΛRO ROBI Λ No , Supremo Belgi

366쪽

BelgicaeThesaurario, PALAEsTRAE institutum commendavi: qui ut summum munus pari prudentia di innocentia administrat,doctrina ac modestia ornat; ita insigniter de Republica se meriturum existimavit, si Bonam Mentem promovisset. ino affecta litteras colat juventutem Complectatur, hinc conjicite: dissicillimo tema Pore,&in crescente armorum strepitu , Pacis hoc negotium egit , ad PRINCIPEM retulit, & quasi fundamenta satis nota essent, etiam orn menta impetravit 3 praeter Diploma, Numisma aureum,summum honoris insigne. Profuit etiam FRANCIsCIΚiNsCHOTI clarissimi Iuristonsilii, &Finantiarum Graphiarii singularis industria & humanitas: cui cum tantum debeamus, quantum ne referr quidem possimus,hanc PALAEsTRA

fraxi m tribuet,ut intellexisse saltem

eneficium videatur. Quia vero Lit terarum ipse Genius adluit, &Serensis PRINcipis auctoritate, honestissimae molitiones meae perrupere

dissicultatem temporum ι vcsti Q quin que

367쪽

ORATIO XIII. 28sque favore , Viri gravissimi doctissi

mit,fulciri debent;vestra,nobilissimi lectissimique juvenes, diligentia Crescere, ne sterili aut inutili opera exer- Cere ingenia pergam. Dicam igitur, quid illud sit, quod tanta cura institui;&quomodo gloriam Vrbis atque Academiae, fructum studiorum omnium felici segete PALAESTRA ni triet; quomodo e Bonae Mentis Contubernio ad Rempublicam & honores facillimo Fortunae beneficio cultores suos litterae evehent. Ostendam honestas,utiles, necessarias has Exe citationes esse, quas, nae ipse quiesce- .

rem, juventuti praescripsi ; & ut per

otium & oblectamentum ea proficeret, Certo ordine , dc lenistimo quodam vinculo Legum complcxus sum. Haec enim jam ratio inventa est, ut

suavi nexu scientiis eruditio possit jungi,doctrina sapientiae,&,quod difficile hactenus, sine Disciplinarum damno Eloquentia excolatur. Auri. bus animisque adeste AvDIT ORE S,& benigno silentii consensu verba mea , quemadmodum soletis, excu

368쪽

18s, ERYCIPVTEA Nipite. Ea,juvantε Suadae Genio, proferam, quae mulcere ingenium severitate obductum possint : &ut inauspicio Mens Bona placeat, liberiori

vestigio oratidnem circumducam De Litteris enim agitur,& harum defendere Caussam non possum, nisi Litte-

ris utar.

Ab i psa origine statum Academiae si percurtere libeat , quibus auxiliis lcreverit adoleveriti, qua felicitate linoridae Juventae robur assumpserit, ldeniq; qua injuria temporum senilem aliquem squalorem induerit; tam mirum videatur , innovari nihil in re studiorum posse , quam coepisse aliquid , quod antea non fuisset. Non statim a fonte flumen est,non in ip nascentis diei auspicio aestus; nec in cunis infans loquitur. Ad persectiω-nem per gradus itur. Florebat vario artium genere Lovaniense Athenaeu,& Theologia nondum docebatur :imo docebantur Litterae, & Collegium Trilingue non erat. iterum jacebat illud,vigere tamen Litterae PO-terant:Quemadmodum nunc quoque l

369쪽

o RATIO XIII. ag evilesceret ibide omnis dignitas, nisi

essent,qui docerent. Ego verosut octendam, me aestimare locum, in quo quotidie doceo, separari a Linguaru Sacrario PALAESTRAM BONAE MENTIs non sinam. & loqui hoc exemplo ipsa juventus volet, ubi publice eruditur , exerceri, ubi doctorem Conspicit. Sic&a meo Instituto accedet Collegio Tritin i, quod hactenus non , fuit; SOBustidianum nomen famam quoque Bonae Mentis recipiet. Hoc inculco videlicet, res humanas vario semper momento librari : nec quicquam omnium esse, quodpossit

in primordio sui perfici. Tot Collegia,

palatia, ornamenta, paullatim bonorum doctorumq; hominum industria& liberalitate , Academiae alecta sunt ι & tanquam gemmae per floridam sparta vestem,lnGrudiorum hoc Lyceo, variae studiorum Palaestrae emicant : quibus si illa nunc BONAE MENTIs jungatur, non Video profecto, quid retardare deinceps felicem studiorum omnium messem poc

sit. Capitolium quondam plura delubra

370쪽

188 ERY cI Pu TE ANIbra&numina Romae habuit: comitesque Deos Iovi sociavit Antiquitas; quasi ne in terris quidem solus habitare potuisset,qui non sua tantum in caelo ma)estate cingebatur. Itaque ut Fidem, Salutem, Concordiam omitta; Menti quoque fanum structum dicatumq;. Recte quidem. Nam Deum quomodo mortales colerent, si Mentem negle)ment Sed vos nunc in hac urbe Capitolium aliquod fingite, &hoc ipsum esse, quod Doctrinae, Doctoiumque hominum domicilium vocamus. Varia numina, varia seve toruscientiarum artiumque nomina sunt: sed nisi Bonae Mentis, Suadaeq; familiaritate mitescant, perpetuo horrore & cruditate obsidentur. Ego etiam, Academiam quoties intueor, rerum naturam cogito, quae flavas segetes florum quadam purpura distinxit; quae non in poma tantummodo alimentum Concedit arboribus, sed inornatum; & Commendare,imis munire fructus gratissima foliorum amoenitate voluit. Nobiliores illae disciplinae velut segetes sunt,sed Litterarum l

SEARCH

MENU NAVIGATION