장음표시 사용
731쪽
A ius sum fateor inuitus, non fastidio loci: natestor ipsum, quia & ab aeditui nomine , . . Liuus ει ossicio optaui cacram incipere seruitutem: sed ut alio destinatus, alibi ut scis) mente v v o M O i compositus & fixus , nouum insperatumq. placitum diuinae voluntatis expaui. J o C, Vi
Quanti autem ponderis aestimarit munus presbyteratus quem acceperat, ipsum audi, cum addit: Data igitur ceruice in iugum Christi, video maiora me meritis &sentibus opera tractare, iamque arcanis & penetralibus Dei summi reeeptum & insertum communicare caelestia , & Deo propius admotum in spiritu ipsi, Christi de corpore dc splendore versari. Vix adhuc intellectum sacrae molis capio mentis angi Dslijs,&onus muneris mei conscius infirmitatis horresco. Sed is qui sapientiam paruulis dedit, & ex ore infantium atque lactentium perfecit laudem sibi, potens est in B me etiam opus suum perficere,& munus ornare , ut se dignum faciat, quem ab indigno vocavit. Scito tamen, voti communis, eodem Domino praestante, saluam es se rationem. Nam ea conditione in Barcinonensi ecclesia consecrari adductus sum, vi ipsi ecclesiae non alligarer : in sacerdoti uiri tantum Domini , non etiam in to cum ecclesiae dedicatus. J haec ad Seuerum idem Paulinus, cum discellionem pararet t. l. in iam cum ipsi, Seuero condictam, anhelans ad Nolanum iecesium: quod iam con- risistens in Hispania mente conceperat, memor admirandi Felicis,qui ibi colitur, martyris; quem lonse positas precibus frequentabat, apud quem residere, eidemq. iugiter deseruire statuerat. Tradit haec quidem ipse in primo eiusdem sancti Felicis Natali, quod dum anno superiori in Hispania ageret, iam propediem discessurus,liis
versibus cecinit : a pi. . AC Pande Has faciles, da currere moli uus undis , Et famulis famulos a pu i suggere ventos, Ira. sus placidus nobis fit limine porrus: ' Die dulce iurum, leue onus, blandum' fere WSeruttium sub te domino . Eisi tu ius iniquis Nou egeas fruis, tamen cr patiere es amabis Datisiumque tibi, GH D donante, d Mosera foribus fruire tuis, tua timina mane Moditae curare fines, ct nocte vici Excuses sternare piis, cr munere in Ho audere promeritam ae eis corpore vitam .JD haec ipse cum adhuc in Hispania versaretur, animo tamen Nolam,aedes l. s. Felicis i nens , quem ante recedens ab Italia inuiserat, suaq. et vota dicarat: et licet per inulta annorum spatia abest e contigerit, numquam tamen eius obliuio ipsum tenuit, prout idem ipse in secundo Natat i refert, dum ait:
LuEra cucurrerunt, ex quo solemnibus istas .
Coram vota tibi, coram mea corda dicaui. Jsed displicuit Ausonio longa illa in Hispani js mora Paulini, prout epistola ad eum
scripta testatus est. Recedeti vero ex Hi* nijs iam creato presbiero, contigit in itinere conferre se M diolanum , inuiserri. S. Ambrosium , a quo cooptatus est in clerum Mediolanensis xtoros νιν ssi Ecclesiae ut superius diximus eo fortasse animo quod post se eum cuperet habere Lit i iμ ιν in cathedra successerem : cum more maiorum de gremio eligi Episcopi consuescerent. Mediolano autem recedens Paulinus patrium si tum repetens, Romam se coim tulit: ubi antequam Nolanum secessum, quem diu concupierat, testinus adiret, sarci nam reru temporalium, qua sentiret se grauatum, deponeret; sim. omni solutus vinci Io, ad optata requiem, animi'. tranquillitatem columbae alis protinus conuolaret. Sed
quid Romae passiis sit, ex ipso audiamus, qui in epistola quam sequenti anno ut ex ipsius testificatione apparet scripsi ad Seuerit Sulpiti uicum iam annum Nolae egisset, dum eum hortabatur ut veniret ad sancti Felicis, haec habet .: Multa sunt quae ad
nos multare te,& de patria debeant seuocare: Praeceteris amor pacis & iuga Σe- r/yir Ii, qui maxime conspectu aut vicinia aemulae conuersationis accenditur. Denique DisVis cce a nobis Romae zelotyporum incendia clericorum longinquitas Vrbis extinguit; de Annal. Eces. Tom. . Ooo a omnis
732쪽
omnis illic iniquitas obstruit os situm : quia . per abs Entiam inde nostram, quasi sub- Α' ducto ibinite, iὸgnis odiorum flamma trigescit; nec in vocem audet erumpere, liacet dentibus frendat inuidia, tum iniquitatis sive conscia ipsa iἡ erubescit, nec in promptu habet ubi faces liuidae mentis accendat. Pax tamen Dei, quae praecellit omnem sensium, abundat in cordibus plurimorum, & opus Dei Saluatoris in nobis Campania tota Veneratur. Romae quoque pauci, etiam in clero te: b, a quo solo videmur icandalia Zari,morati inuidiae commouentur. Sed Domino gracias, qui & mihi miseri imope catori suo dedit dicere: Quoniam oderunt me grati, - . Quod tamen ad me pertinet: cum h ipiis quoque qui oderunt pacem meam, men te pacificus sum: si quis enim vult contentiolus ei se, noc nostra contuetudo non recibpit. Horum tamen ipsbrum, qui nos odisse & a confortio canctitatis suae s)gregare dicuntur, vix ad nos tenuis tama perlabitur ι de ab auribus nostris spinarum tepe muni- a Iis, ut aura frigida, vel importunum vacui culicis murmur excluditur. Sed pic ius indicare holerunt conserui nostri, pueri tui, quantum nobis gratiae Dominicae detrimentum iaciat Vrbici ripae superba discretio: qui paucis ipsis diebus, quibus interita re, viderunt quam assiduanos, quam s)dula selicitorum fratrum monachorum, Anti-1titum ,clericorum,atque etiam a pioru 1a pe saecularium ossicia toto illo nostro agritudinis tempore celebrauerint: quod apud unanimitatem tua, de Dominica tamen gratia, cuius hoc quoque opus de munus eii, gloriari licet. Nemo propemodum tota Campania Episcoporum, non visitare nos, fas existimauit sibi: et quos infirmitas vel neceHῖ-tas aliqua devinxerat, misiis vice sua clericis & litteris assuerunt. Afri quoque ad nos Episcopi reuisendos, prima aestate miserunt. J haec hactenus ipse: ex quibus primo vi, deas, post legationem Africanorum Epistoporum, quam ssequenti anno contigis id dic Gmus, lias datas ei lia ad Seuerum a Paulino ut nuper diximus: litteras. Iana puto,sciatis, lector, quem Paulinus per Urbicum Papam intelligat: non alium 4 ci quidem,quam qui tunc Romanae praeerat Ecclesiae Pont. ipsum Sirictu,quem inisensiticio ROMAt absque causa aliqua, ut ait, pati coactus fuerit. Accidit plane, sanctum Paulinum i ne conqueri de Siticio Papa atque alijs nonnullis Romanae Etaesae clericis, de quibus
nquestum vidimus sanctum Hieronymum, quod saepe superius diximus. Viciaerit hac ex parte male audire Sirictu, quod aduersus adeo inlignes sanctitate& doctrina viros ubique spectatos suerit commotus: Sed quanam causa Num quia non receperit ipsam inter clericos in ecclesia,quem ab alio ordinatu ei Θ sciebat: id a. iit quod idem Paulinus ait: Vrbici Papae superba discretio 3 J Vel forta: se ideo Stricius illi succensuit, quod ordinatus statim suerit ex laico presbyter: quod ne fieret a quo-Duis Episcopo, idem Stricius data epistola ad Orthodoxos, adhibita contestatione admonui siet 8 At si hoc crimen fuit, in Epit copum Barcinonenisem Lampium culpa re- ijdienda fuit: Paulinus enim ut ipsὸ caepe testatur) vim passiis est. Sed & in tanto viro veniale hoc, sicut in Ambrosio & alijs, qui non ad protuleratum tantum, verum etiam ad Episcopatumex laicis catechumenis inuiti prouecti runt. Versicum haec omnia quae pallus est Romae Pauli laus, idem ipsb liuori tantum adscribat & inuidiae: illud opinandi haud leuem a sert occasionem, nimirum quod adueniente i pii, Paulino Romam positam longam spatiana temporis , omnium oculi in ipsum conuerti fuerint, obstupescentium pro miraculo, cum viderent Consularem virum presbyterum factum , mox in monachum transii, andum, celebri concursu tum ciuium , tum etiam ext rorum frequentatum ossicijs: etenim eius iama illis veluti quodam classico excitatis, Efactus est ad eum inuisendum frequens undique concursus non Romanorum duint xat ciuium,sed& peregrinorum Antillitum, ex partibus etiam transnarinis properantium, nec priuato tantum munere, sed etiam publicarum fiunctione legationum. Haec, inquam, tot tantaque nonnullorum motierunt inuidiam ut ait liuorein induxerunt,
excitauerunt & iram. Cum ille pacis filius, sic male assectis animis nullo Oppore niori remedio ut ipsὸ addit occurrendunt putauit, quam maturata ab Urbe discellione: quod & taciendum Seuero proposuit, qui tunc in patria ijsdem inuidiae
Ceterum qui de aliquibus ipsὸ Paulinus iuste conquestus est, nonnullorum quoquo Vrbis clericorsi commendat exhibita erga ise charitatis ollicia; inter quos suisse Anaiia-Lu Rona. Ecclesiae tunc presbiteri postea vero Pontificem rua dubiu est: coluisi. hunc
733쪽
A Paulinu eius testificatione dicemus: istud ipsum quoque sectile Damnione insigne viruillum cuius est frequens memoria in litteris ad eu scriptis a S. Hieronymo: Paulinu
enim eo usum sui O familiarissime pse testatur epistola ad Alipium s appellatq. ipsum, . ,
vitum fanotissimum atque parentem . Alios uidem eiusdem studii Christiana charitate complexos esse Paulinum, Pammachiumq. & illi similes fauisse Paulino, quis di buat 3 Consuluit autem sibi & illis ipse prudens, instar Iacob, absentia, quantocyus p tait in a ru Nolanum se conserens; ubi in obsequio Martyris, magnae turris aedificandae solida supra firmam petram iaceret sui amenta: quod fecit, periecit q. teliciter Opus hoc anno inchoatum in abdicatione alii lissimarum diuitiarum tCum has erogaret in pauperes, ex ei S illa subduxit partem, qua erigeret Fundanam basilica; de qua construenda, scribens ad Seuerit, sic animi sui consilium aperit': FundiS s nomen oppido est: quod aeque familiare mihi fuit, dum maneret possiesbio, quam illi evsitatiorem habui. Itaque vel ad pignus quasi ciuicae cliaritatis , vel ad memoriam Praeteriti patrimonii, basilicam dare in ipso oppido, quoniam & indigebat, ruinosam re paruani habens, voti fuit. Propterea & hos veri xulos ad ijciendos putau, , quos Illi
in hoc oppido dedicandae basilicae parauimus. Na adhuc in opere cit,1ςd propitio Uς0 ἡ , ἡ,i,
dedicationi propinqua. quod tamen ea mihi maxime ratio perluatit, quia ae in nutu 1Micio apside designata pictura meus Victor adamavit, & portare tibi voluit, si forte dc unam de duabus elegeris in hac recentiore tua pingere, in qua aeque apiadem factam indicauit, &c. J lubdit carmina, quibus qualis esset pictura illa describitur, noiq. alibi ad ostendendum antiquum usum pingendi sacras in Ecclisia ima ines recensuimus. Sed di de sacris sanctorum martyrum collocatis ibi reliqui js haec ut eadem epistola :C Verum hanc quoque basilicam de benedictis Apostolorum di martyrum reliquiysa et cri cineris, in nomine Christi canctoru sancti, & martyrum martyris ,& dominOm Din te in
stini consecrabunt: ipse enim testatus est se vicissim consessiorum suorum contestare ii, COLLO i rurum.' Vides lector, pristinum usum; erectam nempe balatica, ornatam sacris imaginibus dedicari s lemniter Glita, sed non sine reliquiis sanctorum martyrum. Puta, ne tu dic libere esse sanctiores Paulino recentiores apollatas,qui ista cniuemnunt; ut lici Potius sequaris, quam ipsum , quem cum Vrbe pariter admiratus est Orbis, ac sancti Patres qui tutac claruere, summis laudum praeconijs celebrarunt, Hieronymus, niti-hrotius, Augustinus, ac deinde Gregorius , ut de alijs inferioris ordinis dicere Praete imitamus i inhaerebo ego volςns libens . Paulino: utinam ct merear vitae moribus sublimi ipsivis Christianae philosophiae proximus cultor accedere. Tu si sentis, tib D sapias: quale cuiusque tipus fuerit, ignis probabit. Sed quaenam ibidem ab ipso fuerint sacrae reliquiae collocatae, his ipse versibus explicat: Ecce se, accensis altaribus ossa piorum
Regia purpureo marmore crum regis.
Hic es Apostolicas praestentat gratia vires Magnis in paruo puluere 'gnoribus. Hic pater Andreas, o magno nomine Lucas ,
Mari r o Atactris sanguine Nararius, -- . seo Deus Ambrosio pos tinga reuelat
Saecula Prorasium cum pare Geruasio. Hic ut una hium complectitur arcula cinum, V Et captu exiguo nomina ramas ημ. J .
Reliquias autem illas haud pridem inuentas ab Ambroso, ab eodem accepit omnes,
prater Andreae atque Lucae,quorum corpora inuenta& translata vidimus ab Achaia
Constantinopolim sub Constantio in basilicam Apostolorum.
Quam vero arduum arripuerit in agro Nolano vivendi genus ne quis Putet ruit ruri astentem vitam dux ita lautam dc Otiosam epistolae ipsius ad Seueiuna conscri , , his , Q. Diae significant V. Fuita quidem professos tum Paulinum tum Therassam comi cem vitam monasticam, Lanctus Hieronymus epistola ad eumdem Paulinum pustra . b. . o. scripta expres testatur : quod enim quae inhaerebat ei coniux ,secrsum vitam mo naiticam agens, usu coniug iam de liuerat eta uxor , idem sanctus Hicronymus
eam sororem, non autem coniugem ipsius appellat i . Vt autem ambo renunciantes
seculo.& mutato habitu, abdicatui divitiis, proiecti vitam monasticam, agrum dira Annal. EccLTOm. . coo 3 num
734쪽
num elegerint: id ex sententia videtur S. Hieronymi iactum tale. etenim cum idem APauliniis litteris eumdem consuli illet de loco, nam expediret ut id genus vitae Hier selymis excolerent: tunc i' .n S. Hieronymus eam de institutione monastica ad Pau- linum ipsum dedit epistolam. qua reuocans a proposito Hieroselvinam veniendi, hortatus est potius ut ab urbibus remotum locum deligerem ad habitandum . I plam quidem epistolam scriptam esse antequam Paulinas agrum Nolanum Peteret, multa 1unt quae indicant: immo datam praesenti anno fuisse, quoque Po Iunius intellia gere, dum de Vigil vitio haec habet in fine: Sanctum Vigilantiam presbyterum qua auiditate susceperim, melius est ut iplius erbis, quam meis ilios litteris: qui curtam cito a nobis pro:ectus sit & nos reliquerit, non pol sum dicere, ne l. edere quempiax . videar, &αJ Porro ipsum Vigilantium, qui adhuc sub habitu sancto latebat inter tholicos, Hierosolymis suille hoc anno mense Septebris,teinpore immenii illius terrae. Bmotus, eiusdem Hieronymi auctoritate suo loco nuper dictum est. Putamus quidem nebulonem illum bis hypocritam iecutum este Paulinu ex Hispani js Romam redeuntem, euvidemiabipli, accepti, litteris ad S. Hieronymum prosectum este Hierosolyniam: qui ex parte aliqua detexisse visus est non rectam praui hominis mentem: quam ' ob causalia eum non ierens Vigilantius, cito recellit, inimicus illi redditus, quem & scripti; ut suo loco dicemus) exagitauit; cum postea opportuno tempore, quod coquebat in stomacho, in necem aliorum virus euomuit. At de Vigilantio modo hactenus.
Quod ad Paulinum spectat: longe alius ille est Paulinus ad quem scribit S. Hiero nymus epistolam Cul. de libris diuinae Scripturie, ab hoc de quo agitur, ad quem cae tare diximus epistolam eiusdem Hieronymi decima tertiam de institutione monachir siquidem illum hortatur ipse Hieron'mus Hieros ,lymam proficisci, hunc autem a C. Proposito procul reuocat. Nec est quod quis dicere pollineuenire potuisse,ut quem aliis quando ad proiectionem hortatus est, postea noua adueniente causa eumdem reuincet: nam si ad unum eumdemq. eas quis velit datas suisse epistolas, in earum post xiori necelsario habenda mentio prioris erat, imino & ratio reddenda, cur contraria superioribus scriberet. Sed sunt & alia, quae eosdem inter se Paulinos discriminant. At de his hactenus: continget enim interius quinto tomo de eodem Paulino Nolano Episcopo saepe mentionem ha ri. Accidit codem ferme tempore aliud Paulino persimile exemplum edi a Seuero xxvεν Sulpitio Romano cive, viro illustri in Gallijs agente, de monasticum vitae genus arri xx is L .u pictare: dignum plane memoria laude'. summa consilium; de quo ad ipsum scribens, A misti. - ita Paulinus G cu tua iam extenuas let summillo animo: Tu, inquit, irater dilectissime, DK l ad Dominum miraculo maiore conuersus es : quia aetate florentior, laudibus abundantior, oneribus patrimoni j grauior,substantia iacultatum non egentior, & in ipsb adhue mundi theatro, id est, tori celebritate diuersans , & iacundi nciminis palmam tenens, repentino impetu iliscussisti seruile peccati iugum , di letalia carnis & sanguianis vincula rupisti. Neque te diuitiae de matrimonio iamiliae Consularis aggestae,n que post coniugium peccandi licentia, de caelebs iuuenta ab angusto salutis introitu αarduo itinere virtutis in mollem illatia & ipatibiam multorum viam reuocare Potu runt , dic t Inha sit Seuerus S. Martino cuiu, monitis & exemplis nutriebatur infide: sic vero se abdicauit a seculo, ut filioS in sanctitate educaret, prout idem Paulinus alia ad eum epistola scripta festatur h.
i. Sed & Tetradi j v. ri clarissimi admiratione digna fuit conuersio: hie primum Ethn, Ee M . . M. cus, quanto fastu tumidus ellet, ex Aulonii ad eum versibus accipe, quibus est : Cur me supiuo pectora faseu tum Ss emis poetam Constitem Θ
Quo modo autem hia opera S. Martini ad Christianam fidem sectandam conuersus sit;
ἀs u/ν is Pia Seuerus, de quo nunc egimus, in rebus geliis S. Alartini ita describit : Eodem ten pure, Tetradii cuius talia Proconsularis viri struus daemonio correptus, dolendo exitu cruciabatur. Rogatus ergo Martinus ut ei aranum imponeret, deduci eum ad se i
bet . Sed nequam spiritus nullo proterrimodo excella, in qua erat, potuit : ita in aduenientes rabidis dentibus saeuiebat. Tum Tetradius ad genua beati viri aduola, tur, Ora ut ad anum, in qua data mactis habebatur, ipse descenderet. Tum vero Martinus
735쪽
A Mari inus negare se profani & Gentilis domu adire posse: nam Tetradius eodem tempore adhuc Gentilitatis errore implicitus tenebatur. Spondet se igitur, si de puero da mon suimet exactus, Christianu sere. Ita Martinus, impolita manu puero, immundum ab eo spiritu eiecit. Quo viis, Tetradius in Dominu Iesum credidit, statimq. catechu- .i mentis iactus,nec multo post baptizatus est, semperi. Martiarum saltatis suae auctorem miro coluit aspectu. J haec de Tetradio Seuerus. Clarutile autem in Gallia his ipsis temporibus Praeter S. Martinii alios complures ii signes sanctitate Epacopos, idem qui supra Paulinus teilatus est: cui ira epi istolae, quae de sideratur iragmentum a Gregorio suae intextum habetur historiae his verbis 3: Si enim a GHe. τώνια. hos videas dignos Domino sacerdotes, vel Exuperium Tol , vel Simplicium Viennae, vel Amandum Burdigalae, vel Diogenianum Albigae, vel Dynamium Lirgolisina, frucori QVI 2 vel Venerandum Aruernis, vel Alithium Cadurcis, vel nunc Pagatium t et rosociis utcumque se habent huius saeculi mala) videbis protecto digni sit nos totius fidei religionis'. custodes. J haec ipse de ijs, quos inuit ille, nouille, conii letudinemq. cum ijsdem ira-butile in longa illa ac diutina sua peregrinatione putamus. His addendus eth S. Mauritius Episcopus Andegavensis a S. Ambrosio lector ordinatus, S. Mart. uo monastica institutione excultus & presbyter consecratus, ac deinde inuitus ordinatus Episcopus, cuius miratica Acta ' adhuc extant. At de his modo hactenus. istud sis . Corollarium vero rebus seriis anni huius addamus ex Sinonaeno, qtsi ad finem In 'perij Theodosii, in quo veriamur , de sanctissimo viro Donato Episcopo in Ipiro hale habet : Hac memoria multi multis in locis Per orbem terraru inter Epi copos pracla- .s, is δεο ν.ri extiterunt: ut Donatus Euoreae Epiri , quem di alia multa mirabilia sectile testantur ζ' , , ,-i C indigenae, de illud maxime, quod in draconis interiectione praestitit, qui in Cham e- xo Ertacolo. phyris, quas vocant, ad viam regiam lustrum habebat, & ciues capras di boves &equos, necnon de homines & alia rapiebat. Neque enim ille vel stadium vel hastam serens, vel aliud aliquod telum habens, hanc belluam adortus eli. sed cuin illa eum aduentantem sensistet, & caput velut impetum iactura exeruisset; lignum Crucis aduersus ipsam aeri digito inscripsit, & illi in iaciem expuit. Illa sputo in os Dcepto , statim concidit ; ac mortua iacens, amplitudine non minor apparuit ijs serpentibus qui visuntur apud Indos . Siquidem ut ego quidem accepi ) octo iugis iii proximum campum extractam indigenae comballerunt, ne patre: acta aerem inquinaret,& morbos pestilentes igneret. Donato huic sepulcbrum est indigne templum ab iplo denominatum: prope quod etiam sens est aquis uberrimis staturiens, quem .cuin a mea D non esset, Deus illius precibus exoratus edidit: erat ei im is locus proritis alidus. Nain cum ille aliquando ex itinere huc aduenisset, sertur sedalibus eius aquae deleetu laborantibus, enoua manibus terra oraste,& simul ad votum aquam uberem scaturi utile,& ab eo tempore deiecit se numquam. J haec Soeometriis , qui α subdit de I heotimo, Epiphanio, re aliis, de quibuS nos alibi opportunius dicturi semus quinto Anii
E Hristi annus trecentesimus nonagesiimus quintus duorum germanorum storum Consulatu, Olybrid atque Pmbini, Fastis adscribitur : in quorum Conlulatus auspici js claudianus carmel anegyricum cecinit ubi haec inter alia /:
Iam noua germanis et sigia torqueat annus
Consilibus, iatur. petant exordia menses.J et ad finem: . Omni nobilior lustro libi moria fili
Contigit: exactam numquam memorata pre cunm,
Gemanos habuisse duces. J i q. meritis patris Probi de Imperio Romano optime meriti consecutos esse fratres adolescentes, idem pluribus tradit, natos l. eL se illos ex Probo & Proba parentibus confirmat. Coluit ambos hos adolescentes Symmaclaus, quos & irequentare ossiciis conatum esse, epistolae ipsius ad viruiue simul sci irrae testantur φ. - . . o
736쪽
At praestat hic, antequam anni huius res gestas attingamus, Aniciorum Proborum AMU & Olybriorum .vetera monumenta hinc inde non sine magno labore collecta proferre: e nam quod Christiani fuerint ,& magni quidem nominis, celebratiq. pariter irragnae. sr U. laude a maioribus nostris sanctis Patribus; plurimum pi ine conteret ad eorum quae isedem de his scripsere elucidationem, vetera de iisdem monumenta describere . Libentet patere, lector, in his aliquantulum detineri. Si enim consideres e Perside sapientes venisse viros quod superius dictum est ex Paulino in rebus gestis S. Ambrosii) ut Romae Probi spectarent amplitudinem: auidiori satae animo nostrum hunc laborem accipies . Quod enim ia ad calcem toniti perduximus, liceat in his aliquantulu spatiari, non ta- me inaniter 2 otiose, sed operose ac pariter fruituose.Quod igitur ad hac in primis spe----ά ctat: accipe quae Prudelius his versibus cecinit de Anicio,ex quo Probi, atque Olbbri; i
quod sanctus Hieronymus h ait: Nunc mihi Proborum& Olybriorum clara repetem da sunt nomina, & illustris Anici j sanguinis genus, in quo aut nullus, aut rarus est , qui non meruerit Consulatum: aut proterendus Olybrius vi Finis nostrae pater, quem inanaatura morte subtractum Roma congemuit. J eadem de frequentibus in ea ramilia Consulatibus Claudianus habet consentientia Hieronymo, his versibus ς:
-- quemcumque requiris CHac de Isirpe virum , certum ea de Conseule nasci. Per mus numeramur aut ,semperaue renata . . Nobilitare virent ,σ prolem fata sequumst, Continuum simiti seruantia lege tenorem. c quisequam procerum lcntra, licet aere veruso Floreat, π Haro cingatur Roma Senatu,
Se ιactare parem. J His generatim dictis , iam reliqua prosequamur At primum quod sp ctat ad horum germanorum Consulum parentes, inde vero quae adflios pertinent, dicenda sunt . Meminit de Probo irequente minianus, eius' iam bilis timi magistratus Praefecturae Praetori j sopius iteratae, necnon Ausonius, Synam chus,&alij. Huius in Urbe suiturum splendorem Paulinus in Ambrosj Vita describit, D nolq. superius meminimus. Gesiit hic Consulatum una cum Gratiano anno Domini trecentei imo septuagesimo primo: delegasseq. eumdem hunc Proba diximus Ambrosio prouincias Emiliam atque Liguriam, cum ipse Praetori j Praefectura administraret. Porro quod maius ex illux ari debet) una cum nobilitate, opum a1lluentia, atque amplisitimorum magistratuum splendore, egregia, coni unctas habuit cum Christiana. u HG. .religi Cne virtutes quod tum alij testantur, tum Claudianus docet his versibus ψ:
- et inuti ille Nisam domuit, numquam7. Duantibus alte Imumuis rebus e sed mens circumfixa L uerat intactum vitio seruare urgerem . Irae Mota Humus nigrantibus abd αι antris . I me umiris damnoit opes: sed largior imbre. Muneras innumeras hominum ditare cateruas. uippe velut denseo currenua manera n iaceruere se per erat, tuuia sed re penates, iduos retrare inopes, νemeare Mares. η ,
Praeceps uti manus , Has sperabat Iberos Aurea dona vomeus, O. 3 De eodem Probo hae leguntur inscriptiones in se M ' basibus statuarii, quae hoc ipso anno abi j dem tilijs Consulibus sunt eidem dedicatae
737쪽
AFRICAE. GALLIARUM, CONSULI. ORDINARIO . PATRI. CONSULUM GANICIVS. PROBINVS. V. CCONSVL. ORDINARIVS ET. ANICIVS. PROBUS. v. C ' . . Q AESTOR. CANDIDATUS . FILII. MUNUS. SINGULARI. RELIGIONIDEBITUM. DEDICARUNT Sed de duo alii iiiij, nempe Olybrius Consul de Iuliana,aliam illi statuam dedicarunt,ins euius basi haec inscriptio legitim: SEXTO. PETRONIO. PROBO . ANICl ANAT DOMUS
AFRICAE PRAEFECTO PRAETORIO. QUATER
CAE. GALLIARUM. CONSULI. ORDINARIO. CON . SVLVM. PATRI. ANICIVS .
Cis. IVLIANA. C. F. EIVS DEVOTISSIMI. FILII
Haec supersunt monumenta Probi ex statuis in eius memoriam erectis. Quae autem in ipsius sepulchro inseriptiones repertae sunt, his subi jeiemus. Quoto vero Domini an no ipsum mori contigerit, haud sitis exploratum habetur: Illud autem sepulchrales eius tituli nos docent, baptitatum esse proxime moriturum, sepultumq. in Vaticano in D is repost apsidem basilicae S. Petri, coiissime ibi instar templi nobili aedificio, rem' hinc A voi. inde suffulto columnis, in quarum epistyllijs legebantur scripta epitaphia, verubus ab D ipsa coniuge Proba Faltoni ap tria claris lima semina elaborata. Perseuerauit Memoria illa integra, licet neglecta usque ad Nicolai Papae V. tempora: quando ita Pont. amplioribus spatijsexaedificare noua basilica Principis apostolorum primas aggrediens, templum illud Probi, quod illius apsidi iungebatur, demolitus est: praegrandes vero lapides, sicut dc columnae,in alium usum conuerti sunt: sicq. male consaltum antiquitati, risicut ipsa aedes, ita inscriptiones penitus I rijssent ι nisi opportune quidem, ne iue Dei nutu accidisset. ut ante sex menses quam structura nobilis demoliretur, Madaeus V ius eiusdem basiilicae canonicus templa illud, ut ipse testatur, adierit, opusq. egregium admiratus, sed contemptum dolens, versus in epistylijspositos iam musco nato desuper obductos exacte descrip erit una cum alijs etiam ibi repertis epitapluis: quae simul collecta hactenus atteruantur in eiusdem basilicae bibliotheca, eaequanic tibi ip-E sa describimus, collatis exemplaribus, mendi . vitio scriptoris illapsis Penitus expia natis. sic enim se habent:
CURRIS ITER CvNCTIS INTEGER A VITIIS . NOMINE QUOD RESONAS IMITATVS MORIBUS AEQVE IORDANE ABLUTUS NVNC PROBUS ES MELIOR' DIvES OPUM CLARUS GENUS PRAECLARUS HONORE FASCIBVS INLUSTRIS CONSULE DIGNUS AVOBIS GEMINA POPVLOS PRAEFECTvS SEDE GUBERNANsHAS MUNDI PHALERAS HOS PROCERUM TITvLOS TRANSCENDIS SENIOR DONATUS MUNERE CHRISTI HIC EST VERVS HONOS HAEC TvA NOBILITAS
738쪽
LAETABARE PRIUS MENSAE REGALIS HONORE APRINCIPIS ALLOQUIO REGIS AMICITIANvNC PROPIOR CHRISTO SANCTORUM SEDE POTITusLUCE NOVA FRvERIS LUX TIBI CHRISTUS ADESTO NVNQUAM DEFLENDE TVIS CUM VITA MANERET CORPORIS ATQs ARTUS SPIRITUS HOS REGERET PRIMUS ERAS NULLIQ. PATRUM VIRTUTE SECUNDUS NUNC RENOVATUS HABES PERPETVAM REQUIEM CANDIDA FUSCATUS NULLA VELAMINA CULPA ET NOVUS INSUETIs INCOLA LIMINIBVS HIS SOLARE TvOS QUANQUAM SOLATI A MOESTA . GRATIA NON QUAERAT GRATIA CHRISTE TVA i u VIVIT IN AETERNA PARADISI SEDE BEATUS QUI NOVA DECEDENS MVNERIS AETHERII VESTIMENTA TULIT QUO DEMIGRANTE BELIAL CESSIT ET INGEMUIT HIC NIHIL ESSE SVvM HUNC TU CHRISTE CHORIS IvNGAS CAELESTIBUS ORO TE CANAM ET PLAClDVM IVGiTER ASPICIAT QUI TVO SEMPER DILECTUS PENDET AB ORE AUXILIUM SOBOLI CONIUGIO FERAT
hactenus epitaphium Probi, quod mox sequebatur aliud eiusdem Probi simulq. . Probae coniugis exaratum his versibus in epistylijs aduersae partis ordinis cm
SUBLIMES QVISQVIS TUMULI MIRABERIS ARCES DICES QUANTvS ERAT QUI PROAvs HIC SITVS EST CONSULIBUS PROAVIS SOCEIUSQ. ET CONSULE MAIOR QUOD GEMINAS CONSUL REDDIDIT IPSE DOMOS PRAEFECTUS QUARTUM TOTO DILECTUS IN ORBE SED FAMA EMENSVS QUIDQUID IN ORBE HOΜlNUM EST ALTERNOS HEV ROΜA TIBI QUI POSCERET ANNOSCvR NON VOTA TUI VIXIT ADVS BONINAM CvM SEXDENOS MENSIS SVSPENDERET ANNOS DILECTAE GREMIO RAPTUS IN AETHRA PROBAE SED PERIISSE PROBUM MERITIS PRO TALIBUS ABSIT DCREDAS ROMA TvVM VIV1T ET ASTRA TENET VIRTVTIS FIDEI PIETATIS HONORIS AMICUS PARCvs OPVM NvLLI LARGus AT IPSE FUIT SOLAMEN TANTI CONIUX TAMEN OPTIMA LUCTUS . HOC PROBA SORTITA EST IvNGAT UT URNA PAREsFOELIX HEU NIMIUM FOELIX DUM VITA MANERET DIGNA IUNCTA VIRO DIGNA SIMUL TVMvLOPocto tumulum ipsum Probi ibidem iniiciatum est. , cum sub eodem Nicolao Pomtifice nouae construenda: basilicae sundamenta es derentur : idem Vegius, qui vidit, assirmat; tradit q. una cum Ossibus auri copiam ex aureis vestibus aliis q. sepulchralibus ornamentis simul inuentam : denique addit, ipsum sarcophagum sacris ima- Aginibus sculptum tunc fuisse translatum in sacellum saucii Thomae Apostoli, quod extat in ipsa Vaticana basilica , ad sontis baptismatis usum aptatum s quod opus usque hodie perseuerat: ossia autem, quae intus inuenta sunt, in coemeterio Vatic
Tulit illa antiquitatum naufragia aetas illa: cuiustemporis hominibus Romae agemivis, Aucro. tibus ii innotuisset qualis extiterit Probus, Probaq. coniux, & qualiscius filia Iuliana,
ζ Q, I , & neptis sincia Demexmo ; quantumq. Ecclesia Catholica horum fuerit opibus sit,
ni ντΔ. leuata, ac Praeclaris virtutibus illustrata ; quot q. etiam quantit . insuper eaedem . canetillimae teminae sanctorum Patrum praeconi js fuerint celebrata: : certe quidem Lemper viventes eiusmodi memorias reliquissent,coluit Ientq. debito venerationis ossicio et et licet construendae nouae molis causa inde eorum monumenta dimoueri necessitas
739쪽
A neces litas cornpulisset ; eadem tamen alio translata, sarcia tecta integre custodita seruassent, neque in alium quantumlibet sacrum usum quoquo modo transferri aliquando passi suillen . Atqui Probioc Probae cum aliis inseriptionibus hic etiam sepulchralia tibi reddimus epitaphia: sepulchrorum quoque tormas sermis ut vides ex prellas hic pariter
tibi exhibendas curauimus : ut in omnibus sit venerandae antiquitati prospectuin ι dcin quo passa visa est detrimentum, postliminio quantum 1as est j ipsa restituatur antiquitas, vi sic nobilia Probi atque Probae sepulchra libente ector uispeetes, anteriore videlicet sarcophagi faciem, qui a lateribus quoque persimiles his scriptas habet imagines : In quibus in primis medium locum occupat ipsa veneranda Saluatiarib etfigies , io . i , , atque sanctorum Petri & Pauli, ceterorumci. Apostolorum: Talibus namque piss o
B namentis sua ipserum ornare monumenta Christiani studebant.
Quam vero cernis in Christi imaginis dextera gemmatam Crucem, eiusdem Prudemtius meminit his vertibus, cum Romam alloquitur': Agno sicas Retina libens mea signa necesse est, In quibi eos es crucis aut lemmata refulget, Aut GPs sobri ex auro praeueretur in hastis. IE Sed d: Ioannes Chrysinomus h ait solitam suis te effigiari Crucem ex auro, margaritis, ac gemmis : ut scirent omnes, Crucem sentium olim suppliciis infamatam, ipso . M. c ... visu horrendam, ore nefandam, oc horrore cauendam; ex quo eam pro salute hominum Christus Redemptor noster sponte subi jt, iam suisse redditam fulgentem, dec ram, pretiosam, atque gloriosam. Huic adiungenda putauimus alterius sarcophagi ibidem reperti typis expresiam anterioris itidem faciei imaginem: quod ereditur esse sepulchru Probae ac Iulianae; pem amplum enim est. extat ipsum translatum ad opus figlinum post ecclesiam sanctae Marthae apud apsidem S. Petri positam in Vaticano: In quo quas cernis ad pedes Christi seminas inclinatas, alteram earum Probae, Iulianae vero alteram imaginem esse, Pe facile coniectiva possumus intelligere.
740쪽
Ne tibi otiose haec spect.inda proposita lector,existimes: attende quanta existant,quibus prolicias. Nam quod ad ipsa epitapiria pertinet: habes in primis ad calcem prioris inscriptionis , cum rogatur anima Probi esse adiumento coniugi atque proli, piam Catholicae Ecclesiae traditionem, adiuuari viventes precibus defunctorum, usu receptam, exemplo probatam, sancte rei igiose'. antiquitus custoditam . Habes insuper & fa- icrarum imaginum usum, Christi potissimum , & Apollolorum, etiam in sepulci iris exhibitum : cuius rei Romae in primis exempla innumera suppetunt. Et ne pulcs leas exculptas tantum sutile sepulcliris, sed illis ecclesiarum parietes caruisse: adhuc licet linspicere in Titulo Pastoris Sirici j Papae qui his diebus Romanam Ecclesiam guberna- Dbat,partem saltem musi ui operis egregie compacti, quo Christi Redemetoris, pariteri. . duodecim Apostolorum venerandae imagines exprimunturin apiides iacui in alijs am . liquis ecclesijs ubique locorum eadem vetustatis monumenta est facile reperire. Sed ne alio londius digrediatur oratio, quae ab Olubrio & Probino fratribus anni hi ius Consulibus ad Probum parentem se conuertit: probe consulitur, si a Probo ad Pro
bam, piam ipserum matrem,eadem reuertatur. In primis vero ut sanctorii Patrum et
gijs, qualis quantaq. suerit ista mulier, innotescat : de ea haec accipe a S. Hieronymo,' qui ait R: Proba illa , omnium dignitatum, de cunctae nobili tis iii Orbe Romanon men illustrius, cuius sanctitas, & in uniuersos effusa bonitas, etiam apud barbaros v nerabilis fuit: quam trium liberoru, Probini,Olybrii, S: Probi, non fitigarunt ordinarii Consulatus.J haee Hieronymus. Hac ipsam religione veneranda ctia S. Augustitius com- Emendat, cum ipsa petente,ad eam scripsit epistolam,icu potius tractationem De videmdo Deli. Laudat hanc eamdem Ioannes Chrysistamus, quod suae communionis homines Constantinopoli Romam profugos domo exceperit ac benigne habuerit, ut suo loco dicturi sumus. Sed quae in commendatione ipsius Ethnicus poeta Claudianus h
beat, accipe V, ne putes nostros tantum Christianae leminae laudes prosecutos esse: