장음표시 사용
1쪽
Μ. IusTINVS WETELIUS, In Illust. Heiis bronnensi Gymnasio
hactenus Collega, nunc legitime
Uanquam in eo conveniant hominum animi, quod natura sua sunt Spiritus, innato quodam lumine coruscantes, ad dignoscendas, quae ipsis offeruntur , r rum habitudines; iacultate item alia non minus admiranda instructi, cujus operin id , quod honestum sibiq; bonum judicarunt, absq; mora feruntur, illud autem quod a Virtute alienum ac noxium cognoverunt, aVerinsantur: tanta tamen inter eos deprehenditur varietas, ut in. magna etiam societate vix duo tresve reperiantur, quorum aut ingenii acumen in ista, ad quae pervestiganda se parant, aequaliter penetret, aut voluntas ad eadem vel prosequenda vel fugienda pariter sit proclivis. Nec dubium est , hanc ipsam animorum diversitatem, sectu sis nempe quae peccati sunt, DEO, sapientissimo Spirituum omnium praeter se Conditori, prudentia quadam peculiari complacuisse. Nam quemadmodum ille solus est, humana qui corpora tum ab initio pro lubitu formavit suo, tum ad hanc horam in abditissimis uteri materni
2쪽
tenebris quodlibet eorum propria convestit figura: Sie ejusdem summi Numinis opus olim fuit & adhuc eit tam dissimili-hus corporibus, ceu bellissimis domiciliis non minus dispares animos tanquam totidem habitatores immittere, Vel elegantissimis istis variaq; instrumentorum supellectili ornatis officinis artifices praeficere, dotibus .eq; multiplicibus instruis ctos. Si quis illas divinar sapientiae rationes, secundum quas perpetua vita cum hominibus, ab ultima hujus mundi origine, jam egit, nec dum cum iisdem agere desinit, paulo p nitius intuetur, illico deprehendet, aliter fieri non posse, ob universiam earum oeconomiam, quin prudentissimus iste rorum humanarum Moderator ejusmodi animorum diversitatem amet, alat, atq; conservet. Sive enim prima illa n scentis mundi secula consideremus, sive renatum quasi ex diluvii undis contemplemur orbem, & heio rursus vel eam annorum seriem, quae ante dilabebatur, quam DEI Filius, assumta hominis natura, se conspicuum dedit, vel alteram, quae inde originem capiens ad nostra extenditur tempora; patebit, Deum successiva quadam & multiformi donorum erogatione semper fuisse usum. Non enim simul ac semel gazam effudit suam, sed de immensis opum thesauris nunc hanc nun illam, prout ipsi visum fuit, reclusit arculam, atque ad distribuenda, quae continebantur, bona, pro arbitratu, modo qui ceteros autoritate anteibant, modo abjectos&tenuissimae sortis homines adscivit. Alios quippe constituit,
ut vitae hujus terrenae usium commodiorem, amoeniorem &tutiorem redderent; alioque intraq; mentes nostras
adornandi regni coelestis opes illustrarent; alios ut futurae demum ac ipter purissimos spiritus acquirendae salutis promissiones subinde luculentiores offerrent; alios ut spem perpetuae beatitatis atque possessionem illius olim certo secuturam magis magisq; firmarent & roborarem. Ad haec autem rite peragenda quis non videt multiplici animorum dispositione fuisse opus Z adeo ut nunc splendidior quaedam autquaqua versum rutilans sapientiae lux Dispensatoribus illis debuerit affulgere atque ex iisdem ad alios diffundi; nunc
3쪽
Ianguidior paulo & inter nocturnas nebulas quasi micans facula scopo satis fecerit divino. Hinc, de perfectissimo primum ut dicam , Homo I E S v S Christus, quoniam Μεμης
esset debuit inter Deum, tot seculorum male factis gravissime offensum,& inter homines, Creatorem suum ac Bene factorem maximis per omnem vitam injuriis afficientes atq; peccatorum sordibus offendentes; necesse fuit & ossicii hu jus amplissimi honoribus longe convenientissimum, quod cum summa Numinis veneratione dicimus, ut Sanctissimo DEI Spiritu plenus, omnes 3c sapientiae & scientiae Thesauros
intra se reconditos, imo divinitatem ipsam σωματικως secum habitantem complectereturia Omnem enim coelestis Patris voluntatem de redimenda aeternumque beanda hominum
gente pandere non solum, sed effectam etiam dare, henignissimo DEI erga nos miseros consilio, jussus est imo li-herrime voluit. Quae igitur alia quam consummatissima heio requirebatur in omnibus animi persectio & Virtus ab. 2lutissima Z Porro in secundo Adamo si licitum est ad primum descendere; hic artificiossima μηχανικωτατου Conditoris manu ad id inter alia factus erat, ut ab ipso nationum propagines descenderent omnes; primas quoq; scientiarum lineas & Prudentiae regulas aceiperent ; neo non divinorum operum, cumprimis vita sensuque praeditorum cognitionem statim, cum educatione haurirent; utpote quibus singulorum naturas idem brevissime indicaret. Hac de causa & quia viis tam animumq;, harum rerum notitia florentem, immediata Numinis inspiratione per nares indeptus est; quid ni ceteros ex se postmodum natos & honorum affluentia,& Virutotum praestantia, & intelligendi perspicacitate, Verbo, animi amplitudine superaree longissime 8 Quanquam sagacissiami serpentinaq; pelle insidias occultantis adversarii astu omnibus istis facultatum praerogativis simul exutum fuisse, proh dolori scimus 6e in nobis ipsis quotidie experimur.. De Salamone, tertio inter Israelitas Rege, cui non, qui sacrarum paginarum fidem habet ratam .. constat, quod ex divinis Womissionibus, ditissimi, felicissimi, cumprimis tamen sa
4쪽
pientissimi & prudentissimi debuerit esse Principis exemplum t Sed unde, quaeso, hujus amplissimae laudis mensuram adimplebat, nisi animo, q lo praeditus erat omnium subii. lissimo omniumq; acutissimoὶ Hoc enim solo factum est, ut & de instantibus verissime judicaret, & de futuris calli. dissime conjiceret; id quod de Themistocle suo praedicare
postmodum solitus est Thucydides de rerum autem abstrusissimarum naturis & affectionibus dissereret quam accuratissime, quam distinctissime, ut vel Boeotica aenigmata risius
jocusq; ipsi essent. Quid quod a popularibus suis hodienum solus inter homines judicatur fuisse, qui perfectam mistorum ἀνοίαυσιν, simplicium autem & miscendorum justam proportionem ac manantem inde compositionem exacte tenuerit, atq; adeo quidlibet ex quolibet producere facili opere potuerit. Istud vero inter fabulas, ab antiquis emctas, quibus vana Iudaeorum gens incredibiliter delectaturi, reserendum esse, quis non videt mecumq; profitetur Hoc alterum quin in eum vere convenerie non est dubitandum; quod
quidem aliquot seculis post demum scite dictum fuit: Reges aut debere philosopharii aut Philosophos regnare. Hujus
modi animos igitur, & qui ad eos accedunt proxime, aquilas imitari fere dixerim, quibus in more positum est, ut altissima quaeque petant, absque labore multo, absque trepidatione , absque periculi & praecipitationis mero, maxima cum voluptate. Imo dum in sublimi pendent, & ubi aether est purissimus, gyros repetunt suos, eaedem' minima etiam, quae aut repunt infra, aut in pratis oberrant, aut in sylvis delitescunt, distincte oculorum acie' contueri solent ν, vel, neglectis, in terra quae geruntur, ad solem se convertunt , ignesque illius perpetuo undantes non sine oblectatione immoto vultu coni picantur. Pari ratione de quibus diximus animi ad sublimia, ad ardua, ad dissicilia', ad praestantissima contemplanda non modo sunt aptissimi, sed quae aliis retrusa, longinqua & remota nimis videntur, ipά tanquam proxime se posita & in media luce collocata intre. ontur atque exerto quasi digito monstrare quam facillime
5쪽
pomunt. Hare aἡtem animorum Vis cum sit, quis mirabitur, tam sacras quam profanas historias, notatis, quae memoria digna videbantur, exemplis passim scatere, quibus doceatur, divina vonsilia de conserendis in humanas icietates honis, de infligendis item poenis, & immittendis aliis malis, quoties complementum debebant nancisci, pro diversitate sua, diversis quoque animis coelitus fuisse Concredita. Non enim in mole corporum, ossiumque ac lacertorum robore Vires quaerendae sunt, quibus per homines Deus in hominihns tot exsecutus est & adhuc exsequitnr facta illustrissima: sed animi sunt, quos iis patrandis aptos reddit& igne suo coelesti amat, ut nec periculis ullis deterreri, nec illecebris ullis deliniri possint, quo minus occasione data perficiant, ad quae peragenda destinabantur. Illustrandis his inservire poterunt, quae de horrenda .Egyptiaci quondam regni periodo, deque mirabili Israelitarum liberatione antiquissimus historiae sacrae Scriptor memoriae prodidit. Ex servitute populum suum, qua AEgyptii oppressum eum
tenebant, in pristinam libertatem vindicare constituerat D us, & promissionum suarum de tradenda Cananaeorum terra fidem solvere. Res autem Israelitarum adeo erant exiistes, ut paucorum annorum spatio universi fuissent stacti contritique; cum qui medelam huic malo ferre poterant, nollent, & qui volebant, nequirent. Matris cuiusdam animus mire pius prolisque suae amantissimus ingentem huic spectaculo catastrophen inducere, aut prima potius subsecuturae commutationis initia moliri debebat & conabatur.
Spretis enim praesentissimis vitae periculis, filiolum suum, de cujus fatis factisque nil quicquam subolere sibi poterat,
contra sanguinariam truculentissimi Regis Legem, aliquot menses clam domi suae alebat, & cessante mox clanculario hoc vitae conservandae medio, arculae ex alga confectae & re sina oblitae impositum , undarum clementiae se Vagientem committebat. Paulo post Filiae Rege isto crudelissimo prognatae animus quasi succenturiatus approperabat. Hunc enim adeo mitem, adeo mansuetum, adeo blandum sua
6쪽
vemque sormaverat Deus, ut, circa idem expositionis rem. pus, cum lavandi consilio ad aquas prodeambularet ista sceminarum Princeps, fiscellam undis innatantem, simulac conspexerat, sibi apportari, & pusionem, alias Patris jusso mer gendum, conservari, Parentibus etiam addita mercede alenis dum dari, tandemque omnibns doctrinis impertiri jubered, filii loco habitum. His animus accedit ipsius pueri, quem quod aquis extraxissent, Mosen apellitabant, is a Sapienti simo mentium Productore ita formatus fuit, ut, postquam ephebus ille factus est, omnem aulae Regiae splendorem omnem purpuratorum dignitatem nominisque majestatem ni
hili penderet, atque amplissimas Regum opes abjectae durissi- .maque servitute ad incitas jam redactae nationis suae sordibus . post haberet, voluntarium deligens exilium ν contra quam ab hominibus in aetatis & dignitatum flore constitutis fieri alias consuevit. Interjecto tempore ille idem fugitivus Moses, optimi Numinis jussu suasuque redux , fratrem fandi se iperitiorem sibi adiunxit; quorum adventu , cum plurima animo strenuo edidissent facinora, quae Vires naturae superahant universas, tanta rerum facta est conversio, ut florentissimum antea AEgypti Regnum non modo concuteretur validissime, sed everteretur ferme penitus; Israelitarum autem fortunae tantopere crescerent in dies, ut maximis rebus gestis, nec minoribus defuncti Periculis, praeda onusti, eam tandem victores ingrederentur terram, quam interposito jure juran.
do Deus ipsis olim erat pollicitus, Remp. constituturis felicissimam splendidissimamq;quam diu praeceptis divinis morem gerere non recusaverint. Longia est enumerare, quae paria horum
in profanis traduntur historiis. De Cyro eoim ac Dario Histaspis Filio, Persarum Regibus, quando refertur, quod uterque privatus virtute regnum sit adeptus; aue ex Macedonum ge- nere, quod Philippus Amyntae filius & Alexander M. multo ceteros antecesserint rerum gestarum gloria ; aut quod Siculus1 ille Dionysius prior singulare perpetuum que imperium in 'bellicosissimo populo , qui libertate fuerat usus, virtute sibi pepererit, magnaqueletinuerit felicitate; aut ex Afrorum gen-
7쪽
te quod Hannibal solus Romanorum , opibus iam tum va-l entium,terror sit factus; aut)pab. Maximus,illeRomanorum Dictator, cunctando restituerit rem ; Pompejus autem M. adolescens adhuc undique pressam ab hostibus Remp. paucis diebus feliciter vindicaverit; I. Caesar contra, qui secutus est, & hunc maximis exercitatissimisque copiis instructum deleverit, & totius Reip. procurationem ad se itum converterit; Octavianus I tandem, hujus ex sororis filia Nepos, plane peculiari nomine Augustus vocatus, ex parvis maximeque turbidis initiis ad tantam evectus sit dignitatis ac Majestatis amplitudinem, quantam nec antea nec postea habuit quisquam : Vespasianus denique totam Iudaeorum Remp. cultusque Mosaici rationem uno impetu destruxerit, ignibus absumpto templo deletaque regia illa Hierosolymorum urbe v Haec, inquam, & his similia plura cum relata legimus, quis negabit animorum diversitate illorumque hinc magnitudine illinc infirmitate, quicquid eorum sit gestum, cumis . primis accidisse. Iam si de Artium Inventoribus, de scientiarum Amplificatoribus, de Literarum cultoribus, de Philosophiae, Mathematicarum doctrinarum, Legum item MMedicae facultatis indagatoribus, quanta nempe animorum
diversitas in singulis hisce generibus fuerit deprehensa, dic
rem, campus cerce tam vallus aperiretur, ut ad eum percurrendum multo tempore multoque labore indigerem. Ania
morum igitur & mentium officinae quod passim per orbem& olim fuerint institutae & adhuc magnis Principum atque Civitatum sumtibus adornentur atque studiose conservi nistur, quis est qui leve quiddam aut inane, & non summis potius laudum praeconiis dignissimum, atque praegipuo Numinis in homines favori transscribendum arbitretur λ cum constet, animorum vi plurima bona in omnem vitam, tum publice tum privatim, in sacris non minus atque profanis haud raro fuisse collata, si recte ac ad honestatem fuerunt instituti ; contra vero infinitis malis non singulos tantum homines, verum insegras domos, societates, regna, nationes ac populos esse implicatos, quoties vel negligebanturpentin
8쪽
penitus, vel minus accurata in scholis & Gymnasiis eorum
ratio habebatur. Sed cur Gymnasiorum indoles , quae ingeniis cum cura exercendis fuerunt excogitata , & passim constituta, toties variet, hominum etiam opiniones de pretio illorum in paucissimis conveniant, in quamplurimis vero longissime a se invicem dissideant, utique attenta cognitione non indignum debet videri. Hinc quia rerum nostrarum statua, in praesenti qui est, varias circa idem illud
acroama suggessit cogitationes, nec minus aliorum sententias ut investigatas conferremus ansam nobis praebuit, peculiari oratione de hominum diversitate in dijudicando G mnasiorum pretio disserere constituimus. Etenim divina Providentia, quam in omnibus venerari pie iubemur, nuper c u-
tigit , ut ab Inclutae Re . Nor imbergemis, patriae merito dulcissmae, Patribus Conscriptis Rectoris Provincia in Gymnasio
AEgidiano post haec administranda, praeter omnem Sc meam& meorum opinionem, absenti mihi mandaretur, suffragan te primum, totius deinde Prudentissimi Senatus Auctoritate publicis literis me evocante Magnifico Generosi morum
mus Brandenburgica, inter Francones quae luce coruscat splendidissima, & cui hactenus operas ego consecravi detulique meas submississime aeque ae studiosissime, abeundi Helb-bronna, novumque istud, de quo dixi, munus inPatria capessendi potestatem, conceptis verbis, meram gratiam spirantibus, clementissime mihi decreverit; reliquum est, ut Deo jubente, Principibus annuentibus, statione mea, cui decem & duobus annis invigilavi, bona pace missus, decedam. Vale dicemus ergo Ill. ad salutis fontem Athenaeo ; simulque omnibus, quot quot eidem alendo, regendo, administrando, ornandoque praesunt, pro ea, qua nos prosecuti sunt, & adhuc prosequuntur, gratia & benevolentia gratias agemus publice ; illis autem, qui salutares ex hac scatum gine doctrinarum hauriunt undas, ceterisque incolis & accolis fausta precabimur omnia. Sicut ante hos XII. annos accedentem me ad hunc locum, quo jam discedo, publiceque
9쪽
verba facientem ii faventibus audierunt animis, qui tum aderant: ita spem alo minime dubiam, fore, ut nunz abiturienti & ex eadem cathedra ultimum dicturo, quotquot assunt, mentes pariter promtas , aut etiam promtiores, auresque patulas commodent. Vos Patroni, Collegae, Fautores, Amici, Cives ac Hospites, si non extremo ponitis loco preces, quibus vestram hac vice rogo praesentiam, adeste eras hora octava antemeridiana, logo consueto, & cognoscite, quid sentiendum vobis sit, de mira illa hominum diversitate in dijudicando Gymnasiorum pretio; mihi vero simul facultatem date pernoscendi, tum quo pretio absens eorum debeam aestimare animi propensionem, qui me prae- . sentem hactenus inque literis ac literarum cultoribus ve satum praecipuo dignati sunt amore 3 tum quanto doloris sensu conjunctum sit, eo loco si discedimus, ex quo bona in nos vitamq; nostram promanarunt longe plurima. P.P. Heil hronnaed. IS. Ianuarii, Christianorum AER. cla I, ccv.
10쪽
Eeimus secundus jam vertitur annus,
Viri, Max. Reverende, Excellentissmi, Perquam Strenue, Praeci & officio, Plurimum Reeterendi, Mo Qx x tribili i , Integerrimiq; , Patresis Fautores Io. hujus omnasii amplissmi, Domine Sotestisti an mo prosequende, Dnn. Patroni, CODRae Urans exoptati mi, Domini bonites honoratissmi; tuq; studiose juventutis corona eum genere nobilissma, tum doei-
bus instructis a b literaru euisu forentis Adecimus
secundus, inquam, iam Vertitur annus, ex quo, relicto aca
demicorum studiorum stadio, ad hunc uberem Salutis &Musarum Fontem denuo delatus, inq; eorum numerum, qui publice heic honis artibus & literis docendis occupanis tur, sum cooptatus. Illustrissimis enim Dominis Consiliariis Intimis, qui erutorio nomine ac regimine, his Burggraviatus infra montes sti terris summa cum potestate tum praeerant, pro peculiari suo erga me patrocinio placuerat ad tertii Collegae locum , utpote vacuum iis temporibus, me clementer evocare; vocatum Magnificis utriusq; Consistorii consessibus commendare; commendatum literisq; publicis instructum, tum amplissimo vestro Docentium Praefectorumq; ordini, tum integro huic discentium agmini sistere. Spartam autem hanc, cujus tunc obeundae ac exornandae initia facere debueram, illotis, quod ajunt manibus capecsere, nee mihi, nec aliis, quorum nutus instar mandati m rat, iustum videbatur; sed satius putabamus, si moribus Ionis ga retro consuetudine receptis sermone publico publice posti hac sustinendorum laborum caperem primordia.