장음표시 사용
31쪽
egregie probastis, atq; sic tum meam, tum aliotuin consili. entiam mire juvistis e . . . Praeter preces vix quicqnam mihi hostimenti loco re. lictum est. Ex intimis animi adytis igitur imploro sapien. tissimum & potentissimum illud coeli Numen, Vobis ut placidam erga quosvis bonos Cives, severam erga malos, prudentem in ancipitibus, erectam in adversis, aequam in secundis largiatur porro mentem, & quam cum aliis corporis, animi, fortuna:q; bonis clementer largitus est, inconcussam usq; tueatur. Sic tantis Amicis Principes, tantis coIumini. hus Resp. tantis Iustitiae Antistitibus Cives, tantis tutoribus Ecclesiis, tantis Moecenatibus Gymnasia literarum gaudebunt, exultabunt, laetabuntur. Hoc omine jam a Vobis, VU. Illustrissimi, Magnificii, laetus de felicissimo eventu, discedo.
Valeteat is qui Eseror jam ad Vos. m. Max. Rev. Excellent. perquam
cceii . cipua laude huic praeestis loco, quosq; partim propinquutatis & affinitatis, partim sortis necessitudo mihi junxit amicissimos. Nam qui quaeso committere possem, ut ego inde migrarem, Vobis insalutatist Alia omnia prius facerem,
hoc ut ne facerem. Ceterum, quibus Vel natura vel casus nos invicem hactenus copulavit, ea missa jam faciam vincula; illud unicum meminisse juvabit, quando junctis viribus mutuas adhibuimus operas, ut Illustri huic Salutis Fonti , quam pridem in orbe obtinuit, fama porro constaret sua. Curavimus ut pubescentis hujus Iuventutis flos ad majorem subinde animorum probitatem,& literarum amplitudinem perduceretur; elaboravimus, ut Patriae novi praesto essent surculi, quos in locum effoetarum mox plantaret arborum ; studuimus,' ut Ecclesiae Christi & Reip. de bonis, fidelibus aptisq; Viris opportune prospiceretur ; verbo ut Summi Numinis Majestas tot Iuvenibus veneranda sisteretur, omnia contulimus; rigavimus omnes, plantavimus omnes, DEUS pro clementissi-
32쪽
tissima sua voluntate proq; anxilii divini copia Iaboribus
nunquam non benedixit nostris, etiam cum oleum & Ο - - ram interdum perdere nobis Videremur. Quidam enim nostrum hac, quidam alia tenebamur cura , prout cujusvis muneris ratio videbatur exposcere, omnes vero ad unum illud collineavimus punctum, ut huic suecrescenti sub manibus nostris Parentum Optimorum soboli, & animo & corpore bene esset quam cumulatissime. Vah quam jucunda, quam exoptata mihi haec erat consuetudo i Favor vester, amicitia vestra, suavitas in coIloquendo, candor in obeundis Officiis plurimum sane de molestiarum acerbitate detersit, quas rigidae nonnunquam cervuces , aut homines plumbei insipidiq; creabant. Utrum autem ex meo vivendi modo quicquam jucum
di gratiq; in vos vestrosq; defluxerit, meum non est dijudicare ; istud affirmanti mihi credatis velim . Uv. Otavoluntatem & animi promptitudinem studiis obsequendi vestris nunquam mihi defuisse, imo nec in posterum delat
Quid enim mihi gratius accideret, quam si de Vobis,
tantis Viris, qui me per complures hoste annos tam vario officiorum genere, heastis, cumulastis, devinxistis, etiam . futuro tempore absens bene possem mereri l 'DEus, quem ardentissimis jam fatigo precibus, vobis& familiis vestris splendidissimis semper sit propitius; adsit curis vestris quas pro Ecclesia proq; Rep. noctes diesq; suscipitis sadsit laboribus vestris quos in hoc literarum emporio pom hac mane vesperiq; obibitis; adsit studiis vestris, quibus tot lectissimorum juvenum salutem promovebitis; adsit omnibus actionibus vestris, ut laudabilem illum scopum, quem imtenditis , ex sententia contingant singulta ; sic vos dicemini
felices, ego autem Voti mei ero damnatus. Valete.
bospites quos heio praeter spem confluxisse video. Ac hq acidit sane illud perquam gratissimum, & vel ideo, quoniam e mihi
33쪽
mihi se lacus est datus, ut, quae inter nos bene hactenus coaluit, & vel colloquiorum amoenitate, vel negotiorum, si indiderant, collatione subinde crevit, amilitiae porro conis stantissime a me servandae tesseram Vobis si non alia ratione , certe verbis, ex intimo cordis fonte profluentibus, possem offerre. Nam quoties mei deinceps recordabimini, simul in mentem veniat, esse me illum, qui commoditatibus vestris etiam maximo meo incommodo proVehendis omnem movere lapidem non graVabor, atq; pro incolumitate vestra supplices ad DEum fundere preces quanquam absens non desistam. Quid enim ab Amicis jucundius proficisci unquam potest, quam ut more sanctissimorum quondam Virorum, muItis precibus DEO, certissimo amicorum Patrono, se invicem commendent. Mihi certe nil erit antiquius , nil gratius, nil magis curae cordiq;. Optima vero illa, quam de vobis vestroq; in me animo concepi, spes, reciprocam ho-nae mentis mihi facit expectationem. Sic utrinq; valebimus pancratice. basilice. . Iuven- UAndem o lactissmaflorentissimorum Juvenum Corona,qui lux ityM est in me votorum reliquum, illud omne in te nunc effundetur abundantissime. Etenim si Parentes vestri, cum isti vel a vobis, vel vos ab illis avellimini, vix aliter animi sui sensum, quam monitis, precibus, Votis explicare possunt 3 quid faciam ego 2 praecipue nunc Z gum vos relinquendi, mihi vero abeundum est y mihi, qui certe paterno amore in singuIos vestrum nunquam non fui affectus. Sane plerosq; Omnes Vos, proud nostis,.quotquot hic adestis, paucis exceptis, formavi primitus, institui, docui, monui; siquos ad ampIam vitiorum viam interdum deflectere animadverti, omnino cum cura, coargui; qui virturum 3c diligentiae callem fuerant ingressi, collaudavi ,& ad majores in hoc itinere progressiss faciendos sium cohortatus; more solliciti Parentis, & pro ratione muneris, a DEO per
34쪽
Serenissimos vestros Principes mihi clementissime eommissi. Aliter si me gessissem ; invalescente morum & socordiae veterno, si pariter obtorpuissem; aut probos & sedulos si obtrivissem, vahi quantus irarum, quantus poenarum in me tan. dem rueret cumulust nunc illa a conscientia, quantum humana permittit imbecillitas , a vobis discedo. - . PQuin, ut certissimum mei in vos animi argumentum habeatis, ecce, abiens jam, adhuc tamen vester, commendo vobis Pietatem; est enim fons omnis sapientiae: commendo probitatem; emollit enim durissimas quasvis cervices: comis mendo Temperantiam, cum filiabus, frugalitatem dico, - ,hrietatem & continentiam; faciunt enim plurimum ad animi corporisq; firmitudinem obtinendam: commendo sedulitatem; hac enim docti evadetis di eruditi: artem commendo obsecundandi; hac enim prudentes & omnibus accepti efficiemini: eommendo tandem mutuum amorem; is enim cujusvis societatis vinculum est & copula firmissima. Boni consulite, quae moneo, cum vestrae salutis causa moneam, quae mihi etiam absenti, si de illa fuero certior factus, laetitiam creabit ineffabilem. Valete, Iuvenes charisissimi, DEO, si quidem istum ex animo diligitis, pariter dilectissimi: Valete s
bonarum mentium nutrix, Fons salutis meae limpidissime , .
ingens harum terrarum num & TLI ultimum a me bronn. expectas vale t Iure omnino expectas. Me enim Puerum suseepisti, Adolescentem fovisti, Iuvenem dimisisti, virum recepisti, & nun post commodatos tibi XII. annorum labores, denuo, bona quidem pace, quod utique gracus agnosco, ex sinu discedere pateris tuo longe
suavissimo. Hem, accipe, quo te jam abiturus impertior, Votum. Val Contra Omnem omnium ventorum rabiem; DE VS te
servet s vale contra omnes blandientis & ridentis fortunae in
35쪽
sidias; DEPS te serveti vale contra omnes astutissimi Virtutum & bonarum artium hostis, Diaboli. dolos, technas, fallacias; DEUS te servet Epilogus Erva quaeQ, DEUS clernentissime, sub alarum tu
.. by ' umbra sedem hanc, quam olim Pietati, precibus, divino cultui, virtutibus, literis, honarum mentium culturae,
malarum politurae, pientissimi Principum nostrorum Majores dedicarunt, instaurarunt, ipsiq; ha
ctenus foverunt. Serva illis hanc mentem, & fac, ut Uusre hoe Athenaeum sit perennis quidam Salutis fons, ex quo salus in Ecclesiam tuam , salus in Rempublicam, salus in Principum aulas,salns in Procerum familias, salus in privatorum domicilia, salus in senes, salus in juvenes, salus deniq; in omnes illos, qui sincero eum amore prosequuntur, aut etiam accolunt vel incolunt, imo & salus in istos, qui livido illum insectantur dente, ut maledicere tandem aliquando desinant, se diffundae quam prolixissime, quam diutissime.