M. Justini Wezelii, Norimbergensis, Oratio valedictoria de mira hominum diversitate in dijudicando gymnasiorum pretio, d. 19 Januarii, 1705. ... Heilsbronnae, loco consueto habita

발행: 1705년

분량: 35페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Eorum consulatur Ciror, qui putant AtDxhores classicos interPr

tandi peri. tiam levem esse.

re, aut animi sui sensa expedἱte Iatino idiomate proserre de-heat, intelligentiae fax praeferatur. . Indo adeo fieri solet, ut judident, latius esse, atq; reip. magis proficuum, si homines mediocri literarum scieatia tincti, in scholis docere, ac linguarum vel styli exercitamenta cum discentium ordine instituere jubeantur, sublimiora vero Philosophiae vel Theologiae penetralia ingredi iis non

aeque permittatur. Quod qui asserunt, primo in illo errore versari mihi videntur, quo complures existimant ad evolvendos castae probataeq; latinitatis aut Graecae linguae Authores, quales aurea cujusvis, prout nominatur, aetas quondam tulit elegantissimos, nec non ad sensum horum exhauriendum levem aliquam singularum vocum aut sormularum cognstionem sufficere

Sed vero si dicendum quod res est, ex omni potius antiquitate, Legum, Rituum, Militiae & Reip. administrandae ratio, rerum item naturalium quam plurium & ex intima Philosophia saepius petitarum scientia in subsidium omnino vocanda est ei, qui mentem illorum Scriptorum penitus assequi, nec inania Vocum commenta pro rebus ipsis afferre, aut nubem pro Iunone amplexari, Vel amplexandam sistere aliis cupit. Ut omittam, quam Varius historiarum, rerum, scientiarum apparatus requiratur, si quis stylum , ejusq; diversas formas secundum artis praecepta rite exercere aliisque praescribere sustineat. Praeterea quod vitae modum moresq; attinet, inficiandum quidem neutiquam est, multos jam Priscorum aevo inter Graecos potissimum atq; Latinos fuisse, Patrum item aetate non paucos vixisse, quin hodienum in diversis Europae terris

Germaniaeq; urbibus deprehendi, qui multo rationum ponis dere usi singulas fuse prosecuti sunt Virtutes, quibus elegans& bonus Iuventae Magister per omnia instructus esse debeat ac

ornatus.

Possem heleexVeteribus cumprimis laudare Xenophontem, Platonem, Isocratem, Aristotelem, Ciceronem, Sen

a ma

22쪽

cana, Quintilianum. Plutarchum; ex Christianorum ordine vero Clementem illum Alexandrinum, Basilium M. Hieronymum, Augusti mrm, Lactaurium; inter juniores au-b.)hridie, tem vel primo loco nominandus esset, qui felicissime dioam ui ' 'an infelicissime Ecclesias per Germaniam re finxit, Martinus Lutherus, porro communis ille Germanorum Doctor a)hil. Mesanchthon, insuper Theologorum nostratium Phosphorus Chemnitius, nec non Gerhardus, Camerarius, Dietericus,

. . . Hi & plures alii, non enim omnes jam recensere colli. st tra liqbet, uno ore in Iuventae Magistris jure meritoq; requirunt vi μ μ' tae integritatem, ac innocentiam, quae ex variis Virtutibus plexa quaedam est corolla. Nominant enim Pietatem, &Probitatem, Sedulitatem, Laborum Patientiam, injuriarum neglectum, sui abnegationem, paternum erga omnes, qui curae ipsorum commissi sunt, animum, affabilitatem, in Boianos comitatem ; in eos qui adolescentiae vitio nonnunquam allucinantur, lenitatem; in alios profligatae malitiae homun ciones, in pestes. in carcinomata, severitatem, animum Obduratum, inexorabilem sanctionum constantiam, & quid non r uanquam autem haec sanae mentis homo, & qui Chri- e.)a quibus stianae Rei p. bene cupit, vix unquam negabit, dolendum laia alii dissen-men est, rerum exemplis & hela ingentem demonstrari posse sententiatum discordiam.

De illo enim jam non dicam, quod nonnulli sunt, qui

cum juvenem bonis forte parentibus prognatum, sed malae notae, ae in Academiis lascivbentem, ferocientem, paterna in .u tale.

bonisecoquentem, ganea frequentantem, pergraecantem Vi- ducere dent vel audiunt, ut miserum ejusmodi hominem in viam roiax qui i)t,

ducant, tale capiunt consilium; esse illum in scholas tanquam in pistrinum dandum, ut aliquot annos ibi petulcam doceadadolescentiam; esse laboribus his attenuandum animo franiagendum , refingendum. Cum tamen de hac temeraria sane malis perversisq; animis medendi ratione illud omnino diacendum fit: Cautio est , ne ad morbum hoc etiam. Aperte

mim cum palpabili ejus adolescentiae periculo, quam institu

23쪽

re ae fingere Nepos hujusmodi debet, istud eonsilium cono

junctum esse, quis non videt Z Saepe ex uno geminos imo multiplices factos esse nebulones, quis non arguiti sed de hoc jam . non dicam. Illud autem alterum, cui non suspiria, cui non lacrymas iexprimeret 8 Nam sunt, quorum haec impudentissima est oratio: Quid scholis opus est viro bono ZPrudentia praediti, Viri rute praediti, scientiis praediti. ad Ourias, ad Remp. capessenis dam sunt invitandi; In scholas mittendi, qui propter ineptias suas & perversum vivendi morem nulli alii vacare possint officio ; ut ibi panem sibi lucrentur atrum, quem ex jure Vorent hesterno: cum non multum ibi prosunt, non multum etiam .

Quasi vero tenellae plantae non longe majorem curam &ε.) ossicia diligentiam exposcant, quam ramosae illae, & quae ad integrum jam robur excreverunt arborest Quasi vero parum intersit. pereonis quo primum odore vasculum quoddam aut testam imbuas xς Ium Quasi vero cereae istae animulae opus habeant , qui non diviniti.bi.ἔi,' Numinis, non coelestis patriae, non Virtutum, & bonarum aris adiudicant. tium imagines atq; characteres, sed qui Satanae, qui Mundi, qui Vitiorum & scelerum larvas tetrasq; figuras ipsis imprimant. Ehem stolidos, imo improbos , & ad corrumpendam juventutem non modo, sed omnem Remp. natos fa

ctosq; homines i Ehem dira dicta, diris omnibus & asperis

verbis repellenda Sed ut illuc revertar, unde summa quorundam perve oh du' sitas me abduxit. Ex his quae de Docentium dotibus in me- η dium attulimus, simul non obscure dilucescet, quantopere homines in designando ac limitibus quasi positis terminandos. quoid horum officio convenians aut differant. Quemadmodum iit*ra , enim, ut de literarum cura primum dicam, nonnulli opulentissimum scientiarum thesaurum in eo, qui studiis adolescenistiae praeest, requirunt; nonnulli superficiaria saltem doctrina. rum,nez adeo multarum cognitione solent esse contenti: Ita

hi angustiores utiq; terminos docentium ossicio praeseribere

24쪽

consueverunt, illi contra campum aperiunt amplissimum, mquo se tanta peritia ad sudorem usq; exerceat. Deinde, quidam veterum placita modo commendant Mlaudibus in coelum tollunt, ceu purissimos & limpidissimos omnis doctrinae fontes; alii vero ad ista potius nauseant,& nupera inventa plus salis, plus utilitatis habere credunt. Hi Grammaticorum & Criticorum libros, tanquam Adonidis hortos, tanquam roseia & viridaria in oculis ferunt; isti velut asperrima senticeta & vepreta detestantur, & Iuventutis cruces appellitant.

illi non nisi Platonem, aut Demosthenem, aut Isocratem inter Graecos; ex Latinis non nisi Ciceronem, in scholis ferunt; huic soli sunt addicti, hunc unum magni faciunt, ab hoc uno Iuvenes non magis quam viros pendere jubent. Quid alii i Liberas esse mentes ajunt, instar apicularum, huc illuc volitantium , & ex omnibus floribus, in quos incidunt, mella colligentium, & intra sua constipantium alvearia. Uideas heio non paucos, qui Philosophiam omnibus Gymnasiis more Dictatorum interdicunt, & eam solis Academiis servandam esse judicant; videas contra, qui omnem Pythagoricorum, Soeraticorum, Platonicorum, Aristotelicorum,Pyrrhonicorum, Epicureorum, Gassendistarum, Cartesianorum,& Eelecticorum familiam ad Gymnasia non admittunt modo, sed iis etiam intrudunt.

Videas, qui utilissimum sane Matheseos studium angue pejus fugiendum esse statuunt, Veriti, hem risum quaeso Leneatis Amici l) ne perniciosissima ΑΘεοτην , quam sibi fingunt, semina bonarum mentium areolis inspergantur; alii nil nisi divinam Mathesin animo ferunt & ore, arbitrantes, hanc esse solam animorum Medicinam, scientiarum Reginam, Virtutum Magistram, vitiorum expultricem.

Videas quosdam eorum, qui Philosophiam hue admi, tunt , definitionum & divisionum aridis praeceptis adeo tenaciter adhaerere, ut adolescentes, nil minus interdum quam haea cogitantes, promtissima tamen memoria recitare jubeant , εc altiorem conscendere gradum in hisce subselliis reli-

d gioni

25쪽

,. quoad

quae pars 1. turba. lenti lIimi maris simihi si inim allis aditititia, aliis luxa

aliis neu tra placet satio,

gioni sibi ducatu; Quidam vero dis rationibus tantum tri humi, ut vel rudimenta Philosophiae hac controvertentium& disceptantium methodo totissime facillimem addisci posse sibi non minus quam aliis persuadeant. Quod fi nunc ad alteram officii partem, cui pariter explendae , qui diversis in Gymnasio quodam Discentium classibus praesunt, operam consecrare suam tenentur, progrederemur, & de ratione morum vel maxime in adolescentibus emendandorum ista proferremus, quae usu hactenus edocti plurima, sed adversis fere frontibus pugnantia in promtu habemus, novom quoddam mare, sed ventorum rabie, ac tempestatum proeellis mire vexatum & flagellatum, imo innumeris monstrorum generibus quasi scatens ingressi nobis videre mur, ubi portu facillimum esset egredi, navigatione vero nauseam ereante, rursus illum invenire minus tutum, imo diffieissimum deprehenderetur. Nam non quemadmodum in domandis tenerorum, &quaqua versus calcitrantium, urgentium , mordentium equorum conatibus unam communi consensu approbatam sequuntur regulam; ita impetuosissimos adolescentiae motus fraenandi, vehementissimosq; Iuventutis affectus moderandi viam eandem omnibus arridere sumus experti.

Sunt quibus disciplina placet strictissima, & qui ne ad

minimam quidem labascentis adolescentiae nutationem conis nivendum esse clamitant: Sune, qui fraena nimis laxant, &quocunq; fert impetus, ruere rerum inexpertes & temerarios juvenculorum animos patiuntur Quidam hanc aetatem musti similem esse dicunt, quod ex omni parte conclusum,& ab aeret munitum, firmissimas etiam vasorum tabulas disrumpere consuevit; sed quando vel per unicum meatum aeri accessus delibera cum aestuante illa particularum fermentatione reciprocatio permittitur, facile

continetur atq; tuto quaqua versum transportatur.

Quid multis vos moror Singuli Parentes peculiarem expetunt suos regendi rationem , quam vel ex ingenio sibi

26쪽

optimam fingunt, vel inordinato qnodam erga filios amo re ipsis exoptant. fit, ut & heic locum habeat illud Nepotis ad Atticum: Non eadem omnibus bonesta atque tur

Ouantum autem Iaboris, quantum molestiae, quantum ' 'ς dplutastidia, quantum nonnunquam distidiorum re calamitatum ereat.

haec ipsa in regendis adolescentiae moribus judiciorum diversitas dudum in Gymnasis alias per omnia optime constitutis pepererit, & adhuc quotidie pariat, actium agerem, si jam pluribus persequi conarer, praesertim audientibus Vobis, V v. OO. horum, quae dixi, & porro dicenda essent, peritissimis. Igitur ne tristem malorum, & praeteritorum & futurorum , memoriam minus opportune refricem , silentii sipario cuncta ut involvam, utilissimum arbitror. Constitueram quidem de Discentibus deq; iis, quae ex par- ermierit' te illorum requiri solent, item de Legibus & sanctionibus, quarum vinculo Gymnastica quaelibet societas contineri debet, nec non de proemiorum & poenarum scholasticarum varietate nonnulla proferre, ex quibus hominum, haec talia ad judicii stateram explorantium, diversitas elucescere pariter posset, ut nimirum proposito nostro tanto magis respondeamus. Sed tempori, aut patientiae potius vestrae vel attentionis benevolentiae parcendum esse video. Aliis igitur ista, quae modo tetigi, dicenda relinquam, qui pluribus eloquentiae floribus illa conspergere, aut comitus de iisdem verba is.cere poterunt.

Ego inxerea illud aggrediar, cujus gratia tota haec solenni. Transitiotas fuit instituta, ipseq; locum hunc conscendi. Valedi- valedi.

cendum est. Sed quibus ξ DEO 7 Neutiquam, elion:

Istud levissimorum, pessimorum, imo miserrimorum omnes utiq; mecum confitebuntur. DEO non nisi gratiae de- sed ad he hentur, eiq; adhaerendum est constantissime, non valedicen.

dum. Quibus igitur 3 Serenissimis Principibus ; . . ' β' Illustrissimorum Virorum personiS, quorum

27쪽

flarentissima studiosae juventutis corona; h Ule dulcissimo Salutis nostrae fonti; & qui ejus amore tenentur, ac -

Horum enim omnium tutamine clementissimo, gratia amplissima, favore exoptatissimo, henevolentia suavissima, affectu optimo plures annos uti fruiq; milai fuerat concessum perquam liberaliter ; nec dubito, quin reliquis temporibus eadem erga me mente sint futuri, modo diutius heic commorari liceretis

DEUS vero, DEUS, inquam, sapientissimus ille homi num pIastes, & omnis nostrae vitae, imo totius mundi, Gymnasiorum autem cumprimis prudentissimus Moderator, hinc alio me vocat. Quis DEO vocanti resisteret i quis duacenti non attendereti quis jubenti non obsequeretur λNam si quicquam unquam amrmare sium ausus, illud heic publice Vobis omnibus assirmo, tantum abesse, ut de . obtinenda hac provincia, cui administrandae Numen O. M. nunc me destinat, vel cogitando fuerim occupatus, ut potius contraria quaevis & expectarem, & viderem, & mens mihi divinaree, futuri sane nescia.

Ex IlIustri enim Senatorii ordinis Consessu apud No-rimbergenses, quot quaeso sunt, qui me vel nomine, vel facie tenus noverunt, aut quos ego novit Neq; adhuc mihi constat, quibus DE US ille prudentissimus fuerit usus, ad ani. mos tot tantorumq; Virorum inflectendos, ut me patriae, in qua multis abhinc annis nou amplius versabar, restituerent, i & ad tam ardui muneris provinciam prae ceteris evocarent. Abeundum igitur, quo divinus vocat nutus, qui tot luculentissimis se agnoscendum praebuit argumentis. Quid enim Hle diei- hominibus relictum est praeter obsequii gloriam tu ςMNr Uocirca culti in limine iam sim constitutus, Vobi S, serenissimi Principes, Domini mei Clementissimi , DOMI NE

28쪽

FRIDERICE , quos DEUS summa cum potestate feracissimis h. hisce utriusq; Burggraviatus terris praefecit, & Jll. huic ad Salutis Fontem Athenaeo Nutritores constituit munificentissimos, Vobl S, inquam, tantas a me deberi gratias lubens

confiteor, quantas si Vel X. Nestorum annos emetirer, pro dignitate ac amplitudine Beneficiorum Vestrorum, in me largissime collatorum, reserre vix postem.

Etenim Serenissime ILHELME FRIDERIGE, Parens olim TUUS Serenissimus, IOHANNES FRIDE RICUS , qui dudum jam inter divos una cum duobus natu majoribus filiis suti quondam Serenissimis, & gratiosissimis Dominis meis, DN. CHRISTIANO ALBERTO & DN GEORGIO FRIDERICO, perennibus coeli gaudiis fruitur,

is, inquam, me puerulum, utpote non amplius VII. annos natum, per suos Onoldum VocaVir, vocarum commodissime nutrivit, nutritum Musicae potissimum artis notitia imis pertiendum curavit,& ut harmonicis in aula saepius instituendis concentibus libentius interessem, multis tantoq; Plin- .cipe dignis pollicitationibus excitavit, inter quas Vel maxima erat, fore, ut, si literis essem aptus, earumq; amore tangerer, ad hunc praeclarissimum Salutis Fontem Musis formaniadus doctrinisq; imbuendus mittereta Invidorum quidem malevolentia, & Impurorum hominum scelera, multum morae huic exoptatissimae Principis Munificentiae obtuIerunt, impedire tamen penitus haud p tuerunt, quin, DEO sic omnia dirigente, peritia Muscae, quam dixi, artis, & singulari eorum, qui publice huic Athenaeo maxima cum laude tum praefuerunt, benevolentia po- tissimum adjutus, inter eos cooptarer, qui literarum studiis heie vacabant, & largissimo communis mense beneficio enutriebanturi

In vestro Igitur hoe. Serenissimi

Gymnasio optimis artibus olim imbut m, micis tinctum doctrinis quoniam publico huic Docentium

29쪽

Cr3ἱni me clementissime adscripsistis, & per XII. annos honesto formandae Iuventutis muneri praeesse passi estis, atq; sic contemplationibus meis scholasticis, quibus deditus eram, rerum quoq; usum vestris sumtibus addidistis, & sic pluri. ma si non omnia contulistis. quorum subsidio illum conjscendi gradum, quem inter tot integerrimos, perq; orbem literarium celeberrimos Viros. divina mihi admensa est Providentia; Quid est, quod mea tenuitas vobiS, tantis Heroibus, tantaq; vestra in me immerentem Munificentia dignum rependere, aut infantia mea quo summas vestras laudes depraedicare sufficiat 3 . . . -

Gratum illum erga VOS , Domini mei Clementis, smi, vestramq; Domum Serenissimam ani

mum nulla aetas, nulla temporum vel injuria vel commoditas, nulla sive adversa sive secunda fortuna immutabit. DEUS vos servet incolumes, tutos, felices. DEUS tuos, Seren. CHRlSTIANE ERNESTE venerandos ea nos multiplici gaudiorum & tranquillitatis omnigenae copia porro coronare non desistae; DEUS tuum, Seren. ILHELMEFRIDERICE , quo & Ministros & subditos omnes mirifice jam oblectas, Iuventutis florem non modo marcescere non sinat, sed maturrimos felicissimorum annorum quamplurium fructus Iargissima manu, ex ditissimo copiae suae

cornu. in Te effundat; DEUS Haeredes vestros,

quos partim omnibus tanta tamq; splendidissima inter Germaniae Proceres familia dignissimis Virtutibus elucere non sine maxima laetitia intuemini, partim peculiari Sumi Numinis Providentia, post annos non ita multos, uti speramus, uti vovemus, incomparabili vestrarum terrarum hilaritate, ex foecundissimo, quem jam apparari cives optant, toro tolletis, non modo sospites conservet, & illibatos ab omni mortis & rtis injuria, sed tantopere multiplicet, ut Se

renissima Donius Brandenburgica inter

30쪽

Francones, dum temporum circulus perstabit, anno eumq; fluxus continuabi cur , eniteat , perenneto Sic florete, ne vigete, sic valet:

Vos Principum Amici, quibus illi intima c

clere solent sua: Principum oculi, quibus omnem I Otius Coi silia L. populi Artem circumspiciunt ἔ Principum Aures , quibus is, afflictorum querelas excipiunt & lamercia ; Reip. A clantes , Ecesesiarum Curatores, Scholarum Tutores; Vos, quorum prudentissimis publica Salus innititur consiliis; quibus Oncomtis Vos jam affabor, quibus votis salvere jubebo Tanta me eomplexi estis henevolentia, cum favoris vestri limina primum tetigi, & in accuratiorem paulo notitiam sin m admistus. ut verendnm sit mihi, si amplitudinem illius inani verborum sono extollare coner, de Viri tibus vestris ne multum deteram; tantum abest, ut dignum istis sermonem a me inveniri posse credam. Vos enim & olim adolascentiam, inde juveniIem meisam aetarem, ac tandem operam, quam in Illustri hoc bono arti. Lyceo pro virium tenuitate, praestiti, non tum benigne re existis, sed prout oecasio tulit, aut rerum status nonis nunquam postulavit, Principibus ipsis tantopere conamendastis, ut si publicam tanti Beneficii tantiq; Patrocinii depraedicationem hoc potissimum loco omitterem, ingrati simus utiq; forem dicendus. Ιmo postquam rationes, quibus statione illa, cui hactenus invigilavi, discedere sum persuasus, vobis aperui, graves quidem illas duxistis, sed aegre a vobismetipsis impetrare potuistis, ut ab Athenaeo hoc vestro Serenissi morum Principum nomine & auctoritate me dimitteretis 3 quod

utiq; non leve maximi erga me favoris argumentum m cum omnes judicabunt.

Quid di eam de publicis illis littera quibus fidem. quo

muneris mihi clementissime commissi partes obii & expI vi, qua vi versus ceteros, cum quibus una eram, usus fui o

SEARCH

MENU NAVIGATION