장음표시 사용
21쪽
eorii admodum crassata, tela cellulosa liquore lymphatico repleta. et microscopio diligenter usu lato, nonnulla adeo vasa lymphatica extensa, et quod ex natura eorum parietum non pellucida colligere licet, hi densati conspecti sunt . Nonnullis etiam in casibus ab Andrato Τ) non solum tela cellulosa subculanea, verum etiam intermuscularis indurata volumineque est reperta adaucta, telae cellulosae similis submucosae scirrho assectae, et qua propius cutis eo densior, itaque cohaerebat cum ceteris partibus, ut separari ab iis non posset. Inter epidermina corionque corpus papillare pluribus in partibus maxime erat adauctum villisque simile tunicae mucosae intestinatis. Inter corpus denique papillare atque epidermim tres clarissime inter se distinguebantur straturae. Prima et quidem infima in striae albae sormam, quae vasibus omnino carens, inter corporis papillaris intervalla penetrabat atque ex tela consistebat cellulo - fibrosa. Altera magis externa e filamentis composita nigris ita implicatis, ut rete efficerent. Tertia stratura summum locum obtinens, hic lineam tantum formabat albam, illic autem densior erat duriorque, quasi e Squamarum serie composita, quarum altera sit aueri imposita. Minoris arteriae venaeque voluminis expansae apparebant; musculi erant molles atque pallescentes, quod idem Hanche etiam invenit. De ossium structura commutata cl. Aliberi refert: saepissime illa spongiosa inveniuntur et emollita; periosteum
omnino deest. Laminae internae non inter se cohaerent, sed sacile altera separatur ab altera. Ossium cavum medulla caret; saepe radius cum ulna, tibia cum fibula alia ossa cohaerentia reperiuntur. Formant denique ossa una cum musculis tendinibusque compactam et massam quasi car-
22쪽
Cl. Hillary nervum cruralem incrassatum, Omnia vasa sanguisera invenit dilatata. CI. Bouillaud in semina, cuius extremitates inseriores, quae, ut ipse dicit, adeo erant volu- mine adauctae, tamque durae, ut iis elephantis quam maxime essent similes, et venas crurales et venam cavam inse-
riorem ipsam , obliteras invenit. Quod ad cetera pertinet iurgana, asserri liceat, quae Cl. Rayer δ) in homine repererit lhoc morbo superato. MAorta, ait, ramique eius maiores in-
tacit; eodem modo duram matrem invenimus, piae matris lautem vasibus sanguis erat iniecta; neque in cerebro, neque in cerebello ullae aderant commutationes pathol0gicae; pul-m0nes, quanquam crepitabant, tamen in posteriore parte sanguine erant repleti. Larynx, trachea, perieardium, pleu'. rae in statu reperimus integro. Cordis Iatitudo erat iii basi digitorum sex, longitudo digitorum septem et semis. Dilatatae erant eius cavitates, quarum autem parietes non in- lcrassati resistentiam ostendebant diminutam. Ventriculus erat aere quam maxime expansus, in parte pylorum VerSatunica mucosa rubefacta, sed neque muco illita, neque emollita, in superiore vero ventriculi parte ad duplex volumen erat adaucta. Τunica mucosa intestinatis tota fere colore erat rubro-violacea; hepar hyperir0phicum, et ut renes Splenque sanguine impletum. Vesica denique urinaria
in pannicuIo adiposo quasi apparebat involitia . De hepatis statu assentitur quoque Cl. Larrey'), qui militis cadaver hoc
malo superati exploravit. Quod organon invenit quam maxime hypertrophicum atque durum, vesicam autem felleam crasso impletam selle. Praeterea de intumescentia resert glandularum mesentericarum, deque tuberculis parvis duris ex materie consisten
23쪽
tibus gypso simili, quae in mesenterio dispersa erant. Alium affert Cl. Aliberi casum h), in quo in hepate renibusque nihil
reperit abnorme, lienis autem Volumen erat adauctum sub stantiaque durior modo consueto resistentiorque, atque magna in mesenterio tuberculorum multitudo. Commemorandi deuique puto dignum id, quod Schillivius assert, qui, si quis
amputare velit membrum eIephantiacum, arteriarum ligaturam alia remedia, quae styptica nominentur, post operationem adhibeantur necesse esse negat, quia minimi sit emissio sanguinis momenti. Idem auctor sanguinem quoque in talibus aegrotis fere nigrum et paullum tantum continentem seri
Varia hac de re varii scripsere auctores; nulla enim obnoxia sere est causa externa, nulla fere exstat dyscrasia, quae ad hunc morbum procreandum occasionem dare non
dicatur. Alii enim ex subito suppressa cutis secretione, alii ex vitio in ciborum usu atque potorum commisso, alii exdyscrasia Seorbutica, scrophulosa, syphilitica mali origine,ia ducunt; alii deinde hereditarium, contagiosum morbum esse arbitiantur, alii alia asserunt. Νum dyscrastis illis nonnunquam exoriendae huius cutis hypertrophiae speciei culpa sit admittenda, hac de re iudicium ferre non meum est. Quod ad illud pertinet quod obtinetur, malum esse hereditarium, verum quidem ex observatione nostra apparere videatur, duo tamen potissimum argumenta obstare arbitror. Iam primum enim mater, cuius morbi historiam primum descripsimus, utramque filiam prius peperit, quam ipsa morb0 est correpta, liberi vero omnes postea nati, quantum ex muliere ipsa didicimus, intacti malo mansuerunt. Deinde et mater et filiae sub eodem semper coelo iisdemque conditionibus vixerunt,
24쪽
ex eadem denique causa ultima morbi originem ducunt. Et ne contagiosam quidem esse elephanti asin haecce docent ob- 4
servationes; quod si ita se haberet, mirum videatur, quod inon ceteri quoque homines, qui cum familia illa vixerunt, morbo correpti sint. Illud vero factum non esse, ex muliere lipsa compertum habemus; neque ea mittenda est causa, quod i Brasiliae certe incolas minime fugire scimus istos, qui haece cutis hypertrophia laborant. Id vero certissime constat, quod et ex omnibus, quae evolvi hac de re scriptis et ex meis ipsius elucet observationibus, hunc morbum nonnullis in orbis terrarum partibus, ut in Brasilia, insula Barbado endemicum esse, vel ut rem accuratius explicem, certas exstare illic conditiones, quae in hunc potissimum morbum magis quam in alios inclinatos reddant homines. Quae vero potissimum sint causae istae obnoxiae, dissicillime statui potest. Hillaita arbitratur, ex repentina temperaturae commutatione, ita ut frigus subito sequatur calorem, originem mali esse ducendam. Maxime autem noctes is accusat frigidas atque humidas et venti perssatus, qui in insula Barbados saepe inveniantur regnantes. Dicit deinde, morbum fieri endemicum, si, ut in Orbis terrae quae meridiem spectant regionibus. conditiones ilIae per etesias continuo efficiantur, epidemicum autem fieri, si anni aetas quaedam certam talium secum serat conditionum
seriem, qua ad malum excitandum occasio praebeatur. Eandem fere, si nostras spectamus casus, causam invenimus.
Brasiliae enim temperiem quisque noscit calidissimam permaximam anni partem esse; cui rei accedit, id quod talia supra commemoravimus, quod familia nostra elephantiaca, per multos annos domicilium habuerat in domo ad montem sita eamque ob causam humida atque alsa. Exoritur autem inde nequaquam localis solum quasi ad morbum inclinatio, sed omnis multo magis assicitur organismus, quod partim ex toto typico morbi elucet processu, quo tota correpta apparet constitutio, partim ex iis etiam demonstratur, quae ex necropsia didicimus. Nam quum neque hepatis, neque lienis, neque renum,
25쪽
neque mesenterii neque alius cuiusdam organi interni sit anfectio propria, tamen nulla est nota cuiusquam hominis, qui
hoc morbo laboraverat, obductio, qua unum alterumve organorum illorum in statu morboso repertum non fuerit: neque hoc soliun, sed sanguinis etiam ipsa natura visa est patho-I0gice valde mutata. Cui rei simile quoddam inesse videtur typho, febri intermittenti, pyaemiae, aliis eiusmodi assectionibus. Ergo dyscrasia ex causis istis obnoxiis exoritur, quae impetu quasi p0stremo allato, sicuti in nostris casibus accedente perfrictione, in singula quadam corporis parte morbum euiciat localem. Simile quoddam in aliis quoque invenimus dyscrastis, sicuti in syphilitide ulcera faucium secundaria),
coronam veneream, alia, in tuberculosi, cerebri, pulmonum, mesenterii tubercula, alias assectiones. Sed ut omnes fere
morbi, qui certis ex causis et epidemici et elidemici fiunt, sporadici etiam esse possunt ut exempla asseram typhum, febrem intermittentem, morbillos, scarlatinam) , ita huius quoque euiis lirpertrophiae speciei singula etiam in nostris
regionibus reperiuntur exempla. Quod quo clarius ostendatur non ineptum mihi videtur, casum hic referre nostris quidem simillimum, a Rayero Parisiis observatum. se Maria Pr. annos iriginta et unum nata, postquam a Septimo aetatis anno cruris dextri elephantiasi laboravit, cuius membri amputatio anno IS23 erat instituta, mense Ianuario a. 1825 in articulis cubiti atque manus, deinde secundum vasorum lymphaticorum processum dolor subito ex0rtus est vehementissimus. Chorda quasi nodosa tensaque, parvorum Subculaneorum tuberculorum seriei similis in doloris directione sese ostendebat sicuti taenia rubra supra brachium se extendens; dolor autem usque ad regionem porrigebatur axillarem, ubi glandulae intumescebant lymphaticae. Rubor erysipelatosus totum mox corripuit membrum, Superiore tantum parte excepta. Cui quidem irritationi tela quoque participere posthac coepit cellulosa subculanea, ita ut tumor exoriretur grandis; neque tactum eius quidem lenissimum
26쪽
aegrota ferre poterat. Manus cubitique articulatio rigida uerat atque contracta. Eodem tempore inexplebili diti, frigore avehemenii, cephalalgia, anxietate, deliriis vexabatur. Fri- agus calor secutus enormis deindeque sudor totius corporis prosusus, quo factum est, ut omnia remitterent Symplomata, iquorum omnium ordo post quatuor horarum spatium rediit, a redientibusque iis, rubor dolorque augebatur membri affecti. .i Superato accessu, rei alisque ardore cum dolore, membri assecti semper crescebat volumen. Quum aegrota die ultimo iniensis Martii in nosoconiium pietatis reciperetur, brachium parte Superiore excepta rubrum erat, volumine alterius Volumen quater superante, larina cylindricum, durissimum, massam constituens aequalem, qua gravius digitis tacta im- pressio non remanebat. Calor erat ardens, premendo dolor crescebat, praecipue vero in manu digitisque, quorum articu- Iationes rigidae apparebant contractaeque. Et ne nunc quidem liberata erat aegrota accessionibus, quae spatiis incertis redibant, eo tamen a prioribus disserebant, quod frigus plerumque membrum tantum corripiebat assectiun. De cura linstituta disserendi postea erit locus; id tantum hic referen dum est, quod seri evacuatio, vesicantibus essecta, tanta erat, ut bis per diem novis uti vestimentis aegrota esset cuncta. Primo mensis Maii die dolor valde aerat diminutus . nec non
intumescentia membri duritiesque; manus digitique facilius movebantur; tantum denique valebat medendi ratio adhibita, lut, quamvis denuo accessus mense medio Ilutio redirent. lomnia tamen symptomata duobus diebus praeterlapsis evaneScerent, membrumque assectum paullo patillatim ad statum reduceretur normalem . 33 - quamquam plura eiusmodi Cl. Ruer attulit exempla, iamen hoc unum enanare sufficere visum est, quo ostendam, etiam in nostris hunc morbum inveniri orbis terrarum partibus.1) Libro citato pag. 438. Seq.
27쪽
considerantibus nobis vitia quaedam organica interna, quibus sortasse exoriendae huius cutis hypertrophiae inter dum culpa sit committenda, illud iam supra allatum occurrit, quod Cl. Hendy obliteras semel reperit et venum cruralem cavamque inferiorem ; et ne hac quidem de re quidquam a Dferre possum gravioris momenti, quum persuasum mihi non habeam, illo in casu ex vitiis istis solis mali originem esse ducendam; et quantus est numerus assectionum earum, quae
obliteratis hisce vasibus effici possint lEx contrario probabilius multo videtur, ipsa illa vilia
post exortam elephantiasin apparuisse, phlebitide aut ex impedito soIum sanguinis refluXu, aut ex eo essecta, quod Venae insanimationi participerant vasorum lymphaticorum atque cutis. Eodem modo sese habere puto, quod Cl. Rayer cordis caritates invenit dilatatas. Νam in organo sano atque hypertrophico sanguis non suit perinde, sed in illo celerior, in hoc tardior esse debet circulatio, quare irregularitas quaedam exoriatur in toto hoc systemate neceSSe est; eamque ob causam minime mirum videtur, quod gravissimae quidem cordis laesiones inveniuntur in iis, qui membro laboraverant modo elephantiaco ut ita dicam degenerato. Atque retardatam esse in eo sanguinis circuIationem et ex aliis, et praecipue ex omnibus stadii gangraenosi seu sphaceiosi clarissime elucet symptomatibus. Pro MofiiΝ. Scio, multos esse, qui insanabilem huncce esse morbum arbitrantur. Cui vero opinioni minime accedendum esse puto, etsi negari nequit, tollendi huius mali causas saepissime opes n0bis deesse. Iam in prima periodo, quantum ex omnibus elucet hac de re scriptis, malum exitum nunquam habet Iae- talem, nisi graves adsunt ventriculi, intestinorum, cerebri laesiones, quae autem minus sunt timendae si inseriores,l quam si superiores corporis partes Sunt amictae. Tamen,
28쪽
quia brevius est hocce stadium, quam essecium praebere possit medendi ratio instituta, sanatio dissicillima videtur. Plus valet ars nostra in altera 'periodo, in qua si demi possunt
causae, remedia habemus ad sanandum gravissima. Νeque in tertio quidem stadio desperandum est medico, etsi plerumque accidit, ut ex ulceribus tanta estauat ichoris copia, ut febri hectica exorta vires exhauriantur aegroti. Priusquam ad partem huius dissertationis transeamus, in qua de cura agatur, non ineptum mihi videtur, nonnullos adhuc enarrare casus in clinico nostro chirurgico observa-t0S, qui, quamvis non eodem omnes modo ac illi sint exorti, de quibus antea disseruimus, iamen eam ob causam eos hic asserendos esse arbitror, quia similitudinem praebent eorum symptomata cum iis, quae in secunda atque tertia nostrae invenimus cutis hypertrophiae periodo; quamobrem magni erit momenti, ut de eorum quoque postea disseramus inedela. i) . h. Sichel viginti septem annos natus. EiuS parentes bona semper usi valetudine aetate iam provecti mortui sunt. Fratres onuies eruptione in capite et tumoribus glandulosis per phi res infantiae annos laborasse dicit. Ipse viginti annos natus scabie, atque anno sequente Variolis correptus est. Anno 1S3S vehementi affectus est ophthalmia, ad quam sanandum fonticulum medicus in nucliam applicavit. Ulcus deinde ortum est in crure dextro, quod lapidis ictu vulneratum erat. Magnam illud puris prosundere coepit copiam, neque, etsi mulus remediis adllibitis, sanescebat; oculi vero brevi abhinc tempore ad integrum reducti sunt statum. Mox autem intumescere observavit erus aegrotus eo, quod calceos maiore quam antea cum difficultate sibi induebat. Νihilominus tum demum auxilium quaesivit ex medico, quum dolorem amplius sene non posset. Primum ille praescripsit balnea; quae quum non iuvarent, membrum assectum involvi iussit. Hoc autem ab aegroto ipso ineptissimo eoque modo
29쪽
institutum est, ut crus medium inulto magis aliis premeretur partibus. Qui factum, ut dolore mirum iii modum aucto Ni-kel iii clinicum nostrum chirurgicum sese ferret die tertio mensis Februarii 1S42. Ibi haec observata sunt in eo: Erat miri forma pedi elepitantis simillima; aspera eius cutis atque durissima, colore rubro Violacea, Squamis obtecta torum quasi formabat enormem a malleolis usque ad medium pedem eX- tensum. In anteriore cruris parte ulcus aderat torpidum supersiciale, magnum puris viridis liquidique profundens copiam, cuius margines duri erant, colore lividi, fundus autem quaque carebat granulatione. Mensura hoc dedit: Ambitus circa genu . . . 15 , . Digiti volumine etiam erant grandiore, colore rubri. Ceterum de nulla affectione querebatur aegrotus morbosa. Medendi ratio instituta, de qua postea disseremus, tantum V luit, ut, quum die quindecimo mensis Martii demitteretur, ulcus esSet Sanatum, crus vero, etsi haud multo volumine diminutum, facilius moveri posset. 2) Ferdinand Eichenhorsi triginta et unum annoS natus patrem apoplexia, matrem phthisi amisit. In prima infantia morbillos, roseolam Scarlatinainque leniter superaverat; ab anno aetatis suae octavo usque ad decimum novum au-giua tonsillari saepissime Iaborabat. Anno vicesimo primo stipendia quum mereret, scabie assectus est; quatuordecim diebus post sanasus, contusi0nem accepit genu Sinistri, qua hirudinibus atque unguento mercuriali adhibitis sex hebdomadibus post liberatus est. Eiusdem cruris mox ex Iongo itinere eri sipelatosa exoriebatur inflammatio. Anno 1S3Spedem sinistrum animadvertit intumescere, nihilominus pergebat in exercitationibus. Deinde vero tumore crescente opem quaerere coactus eSt ex medico Stipendiario. Is frustra tractavit diu malum, quod lamentis quibusdam adhibitis acidis
malleolos medium pedem. 170, 7/0.. 150, 60 .. 110, 18 V.
30쪽
autumno demum evanuit. Mense Augustu anni 1839 membrum amictum inflammatione correptum est, quam labris typo tertiana sequebatur, quaeque crassius er SiuSque reddens crus turbido coelo iterum iterumque redibat; mox etiam ulcus exstitit in pollice. Magis magisque quoque auctum est malum eo, ut, quum munere aegrotus fungeretur in finibus belgicis, saepius frigido coelo noctu esset expositus. Ubi vidit, quieto statu morbum minui, in clinicum nostrum chirurgicum sese contulit. Ibi die sexto mensis Maii 1842 quum ilesset receptus, eXtremitas inserior sinistra ita sese habebat: lVolumen medio seniore bis superabat dextrum, ter vero Sura. cutis dura erat crassaque, colore normali; impedita genu larticulatio apparebat pedisque. Retardabatur aegr0tus in lingrediendo assectione tantum pollicis, quae magnam emittens lichoris copiam, ex exploratione onychiam malignam esse sese lostendit. . l3 Ios. Stet ass quadraginta tres annos natus patrem
aetate iam provectum apoplexia amisit, mater tum tempore adhuc vivebat integra usa vaIetudine. Iam prima iuventute sudor animadversus est creber in pedibus. Decimo anno utrumque crus usque ad malleolos tutumuit, quibus ex causis notum non est. Tumore hoc, inultis remediis adhibitis, evanescente, alter in paIpebra superiore dextra exstitit, qui suppuratione secuta Sanatus est. Pedum sudor, qui intumescentibus iis cesserat, postea iterum apparuit. Quindecimaunos natus tali sungebatur officio, quo in humida terra nudis pedibus laborare coactus esset. Haud multo post crus Sinistrum iterum intumescere coepit, ulcusque tandem in medio crure exortum est. Quum hieme sequente quiete uteretur, malum paullatim evanuit, aestate Vero, qua ut antea occupabatur aegrotus, rediit illud. Ita alternante cruris statu plures degit annos, sic vero, ut quovis anno in peius morbus verteretur, atque denique ne hieme quidem integra eius esset valetudo. Anno aetatis tricesimo cruris sinistri volumine magis magisque diminuto, crus dextrum crescere coepit,