De hypertrophiae cutis specie vulgo elephantiasis arabum nominatae : dissertatio inauguralis ...

발행: 1849년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

31쪽

atque ita quidem, ut anno sequente quum illud ad integrum

fere rediisset statum, hoc eo magis augeretur, in peiusque etiam verteretur, quum scabie esset assectus. Ulcera deinde permulta exstiterunt. Tum tantum tumor est diminutus, quum in stagno hirudinibus pleno se lavaret, iique magnam ex crure sanguinis traherent copiam. Cucurbitae vero postea applicatae nullam relaxationem attulerunt. Hieme anni 1S 1 vesicularum eruptio exorta circa cubitum sinistrum mox sine ullis remediis adhibitis evanuit. Deinde quum per tres menses inediae imperatae aegrotus sese tradidisset, tumor diminuebatur; ubi vero ad consuetam rediit vivendi rationem, omnia uti antea symptomata apparuerunt. Quum medio mense Iunio 1842 in clinicum reciperetur, membri affecti status hic erat: Pes dextra cum crure ad ingens volumen adaucta erat,

in dorso pedis nodi quasi eminebant, aderantque ulcera, quae magnam edebant serosi atque foetidi liquoris copiam; planta pedis digitique sana erant. crus autem sinistrum notas ostendebat ulcerum pristinorum, quod ceteriun in ingrediendo aegrotum non interpellabat, dum sinistrum sine vehementi non poterat moveri dolore. Postquam per duos menses cura clinica erat fructus, in melius multo inclinata valetudine, Bonnam reliquit.

Quamquam concedendum nobis erat, breviorem primam quidem esse morbi periodum, quam essectum habere possint remedia adhibita, tamen id certissime constat, elucetque eXmorbi decursu in illo casu, quem a Rayero observatum enarravimus , multum huius valere stadii medelam ad meliorem reddendum effectum in altera institutae periodo curae. Νeque quidquam hic aptius videtur, quam ut de casus illius therapia referam. Quum aegrota primum ex medico quaesi-riSSet opem, isque eam vehementi vexatam inveniret labris accessu una cum immenso membri assecti dolore, magnam

32쪽

instituit vena sectioiiena, qua eximia exorta est symptumatum relaxatio. Iii pietatis uos iconiium receptae Cl. Lisfranc quietem praescripsit atque horigontalem brachii situm. Accedente dolore cataplasmata applicabantur emollientia, quae, quo magis lenirent incommoda, cum laudanu miscebantur. Victus tales praebebantur, quibus morbo implicatis acuto frui licet, praeterea potamina mucilaginosa atque acida. Primis quinque diebus viginti circiter ter adhibebantur hirudines.

Quae quum non magno essent adiumento, neque rubor una

ciuit membri duritie et intumescentia diminueretur, alteri quovis diuiduo imponebantur vesicantia, quibus iustaminatione nimis sortiter effecta, denuo cataplasmata et balnea adhibebantur tepida. Immensum efficiebant vesicantia seri 'iluctum; quem liquorem quum scarificationibus etiam institutis abunde prolandi animadverteretur, hae illis variabantur. Qua quidem methodo factum est, ut tribus mensibus post brachio ut antea uti posset aegrota. - Cl. Hendy sanguinis etiam laudat missionem et venaesectione, et, quum

hirudinibus careret, scarificatione essectam; nec non cataplasmata emollientia atque narcotica. Idem auctor contra

alios insulae Barba dos medicos, qui emeticis ipsis vomitum, saepissime ab iis in huius morbi initio observatum, propaga

cum adiumento ad lioc Superandum adliibuit sympionia. Ad ea nunc transeamus, quae in chronico stadio et ad membri diminuendum tumorem et ad dyscrasiam sint adlii-benda delendam. Recentiores medicorum Arabum hydrargyrum muriaticum mite alia praescribunt huius metalli praeparata, quibus V. V. el. cl. Town et Itillary sal saparillam praeserunt. CI. AinStie, postquam c0nstitutio cibis nutrientibus alio modo firmior reddita sit, mercurium sublimatum corrosivum una cum balneis tepidis adhiberi iubet, nec non acida mineralia utilia hoc in morbo esse arbitratur ').

33쪽

25Medici uinduit m oxydo arsenici albo, quod cum pipere miscent, praebito multos sanare elephantiacos dicuntur t).MaXime autem notum atque laudatum est in regionibus istis medicamen qlioddam Hiidar vocatum, qu0d ex radice Asclepiae oganteae praeparari Cl. Ainsite refert '). In insula Mauritio de France) eo elephantiaci sanari narrantur, quod

nullo alio ac testudinum carne uterentur alimento, earumque biberent sanguinem.

Iam de iis disseram, quae in clinico nostro chirurgico ad huic cutis hypertrophiae medendum ab III. muteter summa cum prosperitate sunt adhibita. Imprimis praeclarum illud decoctum Zitimanni, sed Zinnabari Calomelanoque ad summum qui eo utuntur aegrotorum commodum non admixtis,

hic est asserendum. Quod quidem medicamen in omnibus quos enarravi in clinico nostro chirurgico tractatis casibus mira cum felicitate adhibitum est. Nam ut de puella tantum Brasiliensi loquar, adhuc hic morante, quae decocto illo ita utebatur, ut a die vicesimo mensis Septembris, die tertio mensis Octobris, die vicesimo septimo mensis Novembris per

octo semper dies duas consumeret libras, a die autem mensis Decembris vicesimo secundo per quatuor tantum dies eandem biberet quantitatem, ipsa maximum ex eo se traxisse adiumentum refert. Eodem tempore apud eam sicuti in ceteris per involutionem compressio non est neglecta. Magni

etiam in illa fuit momenti liquoris hydrargyri arsenico-hF-drcludati usus, cuius git. II bis per diem sumpsit, mense Ianuario, Februario, Martio, quod medicamen nequaquam perturbabat eius constitutionem. Neque neglectus est tincturae iudi in crure assecto illitus, qui usque ad hodiernum diem haud frustra exercetur. Electricitate per acupuncturam die

34쪽

niensis Maii decimo quinto instituta, cruris crescere volumen

observabatur, nec non dolor vellemens exortus est in altero

crure, ita ut quominus bene incederet puella per plures impedita fuerit dies. Νatroii carbonicum, quod IlI. inuteter haud immerito in potentissimis ponit remediis, quibus solvantur tumores, pillulis nunc adhibetur, neque, ut videtur, frustra. In ceteris quos enarravi casibus hic Bonnae sanatis, praeter liquorem hydrargyri arsenico- hydroto dati, aegroto praebitum nomine StetvaSs, Lati hydroiodicum graii. XII in aq. destillatae 3 IV) praescriptum una cum balneis, quae kali carbonico crudo miscebantur adhibitis, magnae erat utilitati.

0perationis quoque commemoranda est methodus a

Diessenbachio ad diminuendam instituta membri hypertrophia

afflicti intumescentiain. De qua operatione instituta Cl. Leberi ) haec resert: Iuvenis sedecim annorum elephantiari cruris dextri Iaborans clinicum Berotinense petiit, ut mem-hrum amputaretur assectum. Quod ut aegroto servaret Cl. Diestenbach per cruris Iongitudinem cutis exsecuit partem cuneiformem digitos quatuordecim Iongam. Vulnus et sutura et emplastro adhaesivo clausum quum brevi post sanatum esset, tertiam voluminis partem crus amisisse repertum est. In inferiore parte usque ad malleolos magnus adhuc aderat tumor, qui magnopere deforme reddebat crus, ad quemque delendum operatio liaec instituebatur: Quinque circa digitos

supra malleolum externiun duas sacere incisiones semiiunares coeptum est, quae in inferiore parte coniunctae, totum fere includebant tumorem. Is postquam a musculis erat seiunctus, ex utroque latere magnae partes cultro et forfice adhuc exstirpabantur; summo autem parcebatur corio. Vulnus tribus suturis nodosis emplastroque adhaesivo clausum, et fascia involutum est totum membrum.1) Libro citato pag. 75, 80.

35쪽

Eundem denique fere processum Ill. Hoppe proponit

commendatque, euius in eo Vero methodus dissert, quod is partem cuneisormem non cultro excidi, sed cauterio actuali prismatico exuri vult; idque eo magis admittendum esse contendit, quum cutis tali modo degenerata totidem sere careat sensu. operatione finita et ille involvi comprimique fascia iubet membrum. - De hisce vero methodis, quum et mihi desit eruditio, nec hac in re experiendi fuerit occasio, iudicare nequeo; aliorum igitur amplioris experientiae doctrinaeque maioris virorum studio linquo arbitrium.

36쪽

v TA. Xatus sum ego Carolus Iulius Bernhardus Brandis die S. mensis Iulii 1826, patre Optimo Christiano Augusto,

matre dilectissima Carolina, e gente m mar n. Fidem confiteor evangelicam. Postquam inferiores gymnasii, quod hic ssoret, classes frequentaveram, parentes in Graeciam mecum migrarunt, atque Athenis per annos duos et dimidium egregia Ernesti Curtii, professoris nunc Berotinensis, quem gratissimo semper prosequar animo, eruditione fruebar. Re- dux in patriam quinque annis superiores gymnasii classes absolvi tres. Anno 1844 testimonio maturitatis instructus die 10. mensis octobr. a V. Cl. Bleest l. t. Rectore Magnisco V. Cl. Muniann amplissimi Medicorum ordinis decano inter academiae cives receptus per triennium scholis

Halas me contuli, ubi a V. Cl. Vothmanno t. t. Prorectore Magnisco V. Cl. Hruckenbergio amplissimi medicorum ordinis decano in academiae cives receptus hosce habui praeceptores: V. CII. Muckenbery, Blasius, Πohl. Anno 184S Bonnam regressus, a V. Cl. Loebeti t. t. Rectore Magnifico, V. Cl. Hartess amplissimi Medicorum ordinis decano inter academiae cives receptus, scholis inter

quibus viris omnibus Optime de nie meritis, gratias ago

quam maximas.

37쪽

THERE ..

morborum RectoriS incerta. 2. Ut quodque Secetur cadaver, lege conStituendum

3. In inflammationibus acutis, quamvis vireS amrorum sint depresSae, miSSioneS sanguinis vireS adaugent. 4. Phthisis e tuberculis sanabilis. 5. Vivum foetum perforare non licet. G. Medicus non Semper chirursus, Sed chirutatis Semper medico. 7. Fistulam vesico-vaginalem Sola Sutura circumroluta

sanat.

Magnus hoc assectus est nomine. s. Curae indicationes medico arto excellenti semper patret.

SEARCH

MENU NAVIGATION