De pulmonis structura specimen inaugurale : consensu scholae medicae Argentoratensis pro gradu medicinae doctoris die IV. intercalari proponit

발행: 1803년

분량: 50페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

11쪽

corporis cellulosa fabrica, o Pulmonem constare statuit eX mera tela Cellulosa, qUae vasa ambiens inter eXtremos eorum fines in cellulasse irregulares inter se communicantes eXtenditur. In lobulos collectam , hanc sPongiosam telam aerem a bronchiorum patulis finibus reci-

pere, illumque in iobulorum interstitia velut in diverticula dimit- , tere. Quamvis sollertibus omnino experimentis firmata videatur Helvetii sententia, tamen dexterrimi anatomici Winsio , p) Senac, q)et qui peculiariter pulmoni operam impenderunt Reichnau H, wolii saliri s) suis laboribus vesicularem structuram stabiliverunt. Haller t) vero nimis analogiae reptilium indulgens in humano

Perinde ac in ranino pulmone se cellulosum opus esse docuit, cujus imperfectae cavernulae inter se libere communicant, donec aeris iter cujusque lobuli pagina moretur. DFluctuant inter diversas has opiniones recentiorum de pulmone sententiae. Alii enim Helvetium sequentes bronchiorum eXtremos fines in spongiosos lobulos, ex irregulari cellulosa tela conteXtos, aerem deponere statuunt; alii vero istos in vesiculas, sacculos, ampullulas dilatari contendUnt. Orta mihi videtur haec discrepantia opinionum de pulmonis fabrica, tuIn eX vario aspectu, quem aeris cavernUlae Praebent, tum CXdiversis methodis quibus anatomici usi sunt ad illam indagandam.

Quum enim Pulmonem aut recentem , aut siccatum accurate observas, in ejus superficie innumeras conspicies cellulas, ab aere in orbiculos extus distensas; si vero transversim ill Um secueris, secta superficies nil nisi irregulares cavernulas incertae figurae et magnitudinis ostendit. Sed hujus diversitatis facile est rationem reddere, cUm Primum Vera structura tibi Patuerit. Parum aptis sane Helvetius usus est administrationibus ut cellularum naturam rimaretur: ramum enim bronchiorum ex probe inflato et siccato

s) Diss. de bronchiis , vasisque bronchialibus. Hal. I743. t Elem. physiol. III. P. 379.

12쪽

pulmone eXsecuit, leniterque scalpelli manubrio pulsando ab omni tela cellulosa denudavit, sicque extremum finem bifurcatum in spongiosum iobulum immitti vidit, et inde concludit nullas dari vesiculas , spongiosumque teXtum non ab expansis bronchiis sed a cellulosa tela efformari. Quis vero est quin intelligat, Helvetium illos ipsos, quos inquirebat, extremos fines administratione sua destruxisse et a trunculis avulsisse PLonge simpliciori methodo luculentissime haec fabrica monstratur. Jam facillima administratione mercurius in bronchia immissus , regulares in superficie cellulas replet, et ligato tracheae ramo Perquem eum infuderis, locum non movet , inque iisdem remanet

tubulis, nec latius diffluit, quod fieri deberet, si in mera cellulosa

haereret. Etsi enim hac methodo Perspicuum fit, minime cellularem esse Pulmonis teX tiaram, tamen quia nimis tenues flexilesque membranulae ultra modum a mercurio distenduntur vel ab ejus Pondere disrumpuntur, ut plures in Unum confluant bronchiorum sines, quia denique mercurii liquiditas omne Vetat admovere cultrum ;minus tuto partium indoles sic investigatur. - Praestat igitur ceraceam injicere materiam , sed magna cUra habita, ne , quod Helvetio contigit, Pulmo nil nisi cerae exhibeat glebam. Lenibus ictibus adigendus est siphonis embolus , et retinendus, simulac materiae Puncta quaedem in superficie transluxerint, tunc enim ramulos solitarios Usque ad finem repletos deteges facilique dissectione nudabis. Sed omnium aptissima mihi visa est sequens methodias. In Primis necesse est pulmone Utaris recenti, ex infante vel juniori animali eruto, quia in his incorrupta adhuc fabrica, laxiorque cellulosa tela est. Postquam hunc Pulmonem Per diem aut ultra aquae infuderis aut aeri eXPosueris , Ut UndiqUe PressUs aer eκ pleris quo fistulis avolet, tepidae immitte, ut aer qui in Paucis adhuc remanserit, eXPandatur ; tunc surculi extremi bronchiorum jucundissimo spectaculo eX Proflandis ramis ascendentes , Pellucidi,

cylindrici ac ad arboris modum divisi, et eXtremo fine, caco , neque

13쪽

in sacculum, nec ampullulam dilatato, sed in superficiem protuberante , in consPecitam Veniant. Sic de bronchiorum finς certior factus facili negotio ad argumenta respondebis, quae a cellulosae strUCturae a Uctoribus asseruntur. Nam quae in Pulmonis superficie saePius conspiciuntur, amplae, angulares cellulae , formae, magnitudinis variae, minime pro solitariis cellulis habendae sunt; scite jam Senac u) animadvertit, istas ex congerie extremorum bronchii tubulorum constare, qui singuli non conspicui sunt, quia aere vacui collabuntur, qui vero statim assurgunt simul aerem impulseris. . Angularis vero forma a vasis quibus circumscribuntur praebetur. - Simili modo cum Pulmonem fortius inflaveris , omnis cavernUlOIUm evanescet inaequalitas qUae ab inaequali aeris in extremis tironchiis distributione pendebat, cellulosamque telam mentiebatur. Incisum pulmonem quod attinet, in quo tam variae formae cavernulas conspici diXit Helvetius ae), Ut nullo modo regularis structura inde appareat, facile intelligitur, quocunque scalpellum tuleris, numerosos bronchiorum variae diametri ramos discindi, quorum diversae sectiones istas diversas efformant cavernUlas. Ex hactenus dictis Patet, Pulmonis spongiosam substantiam non nisi eX asperae arteriae ramificationibus perfici. - Nullus inde ex una sic dicta vesicula in aliam nisi per communem trunculum aditus esse potest; inflantur enim modo Per Unum tracheae TamVm,

illi in quos finditur surculi neque alii; minime vero ex bronchiis in cellulosa interstitia aer eXit, ut Malpighio '), Helvetio H, visum est. Fefellerunt hos viros eXperimenta in nimis teneris animalibus instituta , quorum bronchia ab aeris impulsu rupta erant, quod vero in adultis nunquam accidit, nisi vi aer adigatur. - Si enim pulmonis iobulum ab ambiente tela cellulosa, et eXtimo Velamento

14쪽

subtiliter nudatum, candelae objiciens inflaveris, ne leviter quidem hujus flammulam nutare videbis. a) Sic et mercurii immissi nulla

Particula eXit. Nec itaque cum Haltero b) propriae cujusque lobuli vaginae tribuendum , quod aer in interstitia non transeat, nam ista Vagina, ut infra dicemus, nil nisi laxa tela cellulosa est, nullo modo aeri

Verum igitur membranaceum saccum eXhibet fistula aerea, aeri impervium, collo angusto, fundo vastissimo; in qUo struendo natura multiplicavit superficies in infinitum, ut numerosiores sanguini Osferret cum aere contactus, SUmmamque Virium adaugeret disponendo in quovis minutissimo tubulo omnem apparatum qui ad aerem.repellendum reqUiritur.

Dictum est de fistulae aereae distributione, superest igitur ut formam teXtUramqUe spectemus qUibus Usa est natura ad illam condendam. Mitto laryngis Peculiarem formam, quae vocis formationi destinata ad pulmonem nihil facit, inque illo teXturam solum quae illi cum reliqua fistula communis est indagabimias. Fistula haec seriem exhibet tubulorum cylindricorum ad arboris modum divisorum et decrescentiUm.

Truncus et Prima bronchia , parte Posteriore plana sunt; rotundi vero sequentes rami, Ubi in Pulmonis substantiam absconduntur. In homine mediae staturae trunci longitudo circiter 1 - 1 I poli. o,1o8 - o,1 a 2 metr.) media diameter 8-1o l in. o,o18 o,ou 3 metr.), versus bilarcationem vero aliquanto coangustatur. Caeterum variat asPerae arteriae am Plitudo Pro Pulmonis volumine; hinc in femina, aut in depressi Pectoris viro angustior, quam in amplo thorace. Bronchia Prima inter se inaequalia sunt: longior sinister

15쪽

sinister ramus sed deXtro angustior. - Ramorum diametri conjunctim sumtae trunci diametrum Superant: hinc crescendo ramorum nUmero crescit sacci aerei capacitas.

Extremi surculi cylindri sunt ut reliqui rami, sed brevissimi, nee sphaericas vesiculas c), nec polyedras Q, nec cubicas e) referunt. Illorum diametrum plures aestimarunt, scilicet ad Poll. Kei

mering h). Mensi sunt inde quidam pulmonis Pro aere recipiendo capacitatem , sed ostendit jam enormis rationum discrepantia, dquantum istis calculis sit confidendum.

De fistulae aereae fabrica mira est inter anatomicos dissensio, ita Ut nec de membranarum numero, nec de istarum natura, dispositione, desinentia inter se Conveniant. Dicitur vulgo aspera arteria, tubus antica Parte circellis cartilagineis, ligamentorum ope inter se revinctis constans, Postice Vero, ubi hi annuli deficiunt, musculari membrana interuallum carneiam, membranaceum) clausus. Sed minus accurata est haec descriptio :visum potius mihi est, totum tubum Undique contextum esse eae tela cellulosa, alba, sPlendida, densissime stipata , qUae a Iarynge, cujus cartilaginibus obtensa est, in asperam arteriam continuatur sensimque in ramificationibus evanescit. Inter hujus telae filamenta interpositae sunt cartilagineae laminae, Pro tubi regionibus diverse figuratae et coordinatae, ita ut intima fila perichondrii instar cartilaginibus inhaereant, et eXteriora inter quamvis cartilaginem denuo, sese firmissime intertexant.

16쪽

Io Laminae hae in trunco et primis bronchiis in circellos planos, postice

vero truncatos, contortae, Sigmordeae cartilagines a sigma majus mio C veteribus dictae). ἶ) Talium a larynge ad tracheae bifurcationcm

Usque 16-uo, vel Plures adhuc, aequali inter se intervallo positae sunt,

anteriori Parte crassiores, VerSUS extrema atteti Uatae et Tot Undatae,

sub larynge latiores s 1 lin. o,ooa m.), inferne Sen Sim angustiores. Ubi postice deficiunt annuli, tubus solo fibroso textu Perficitur. FreqUenter vero minus regulariter inter se dispositae hae laminae offenduntur. Aut enim duo ubique inter se cohaerent, aut oblique Po-

Sitae Uno e X tremo junguntur, aut curvatae Processusque ad se invicem emittentes Varia retia inter se formant. Supremus praesertim annulus saepe hi- aut trifidus quasi ex frUstulis medio Connatis Constat, RUorum intervalla pro foraminibus Bordeu l) habuit per quae thyreoi deae

glandulae ductus eXcretorii in tracheam Prodeant. - Imus trian Ciann Ulias cum Primo bron Chiorum utrinque connatus literae V figuram refert, cujus inferius crus in tracheae bifurcationem descendit. A secunda bronchiorum divisione cessat annularis cartilaginum forma, m) eaeque nunc in irregularia frustula diffractae sunt, ita tamen dispositae , Ut bronchiorum contractione inter se committantur , et fistulae lumen a complanatione defendant apertumque servent. Quo longius bronchia Procedunt , eo minores, graciliores, rariores evadunt cartilagines, longiusque inter se distant, donec in exiguis ramulis Plane Cessent. Musculari fabrica tubum hunc fibro- cartilagineum natura instru-Xit, quo facilius ejus diameter arctetur et eX tensae nimirum fibrae Carneae furit inter cujusvis circelli fines, ubi in superficie interna Perichondrio immittuntur. Ortae hae fibrae ex rofundata annuli extremitate divergendo cum Proximi annuli fibris conveniunt, et cum

m Miror in iam manifesta re, tantum inter se anatomicos dissentisse, ut cum Galeno alii sigmoideas in bronchiis cartilagines manere, alii perfectos circellos referre, Uesling, Drahe , Wolii saliri diss. Cit., POrtal. mgm. de l'acad. d. sc. 1769) alii plane deficere Spiget , Th. Barthol. anat. reform.) statuerint; quum tamen jam Rondelet, Riolata et Diemerbroech eas in Ili Omb Oidalia , aut quadrata frustula abire observassent.

17쪽

11 istis in continuam carneam coeunt tunicam, Ut non amplius cum Th. Bartholino, n) qui hanc fabricam primus descripsit, pro peculiaribus et solitariis musculis haberi possint. Ubi annuli cessant, in totum tubi circuitum recipiuntur hae fibrae, fibroso textui et cartilagineis laminis superpositae et infixae: in subtilioribus bronchiis ulterius quam cartilagines conspicuae sunt easque ne in extremis finibus quidem deficere horum irritabilitas ostendit. Aliae adhuc musculares fibrae adsunt de quibus nulla in scriptoribus quos evolvi mentio fit; fasciculi nempe ab exterioricesophagi carneo strato ad incumbentem tracheam tendunt, et in fibrosum textum posterioris intervalli inseruntur ; ibi in graciliores fasciculos fissi , muci folliculos quasi irretiunt , et eXtremis finibus cum textu isto miscentur: hae in bronchiis primis adhuc ostenduntur, nec vero ultra. ο) Ad bronchi decurtationem

hos musculares fasciculos non comParatos esse, eX eorum Origine,

et distributionis modo facile colligitur, nec bronchi regularis contractio ab irregularibus oesophagi motibus Pendere posset: lubentius itaque crediderim, majoribus istis muci folliculis qui

in intervallo membranaceo haerent appositos esse, Ut eorum BC-tioni subveniant eosque Contractione SUR EXPrimant. De interna tubi aerei superficie tanta sunt in varietate anatomicorum sententiae ut fere molestum sit istas dinumerare. Omnes quidem in eo concinunt, oris et faucium internum Velamentum in tracheam continuari, sed simplicem hanc membranam, fibrisque secundum longitudinem rectis donatam, Galenus ρὶ dicit, et cum isto Vesalius , Spigelius, Th. Bartholinus, Morgagni etc. q)

muscularem, eX duplici fibrarum sese decussantium ordine con

n) Anat. renovata. L. II. C. 9.o In homine solum hos fasciculos hactenus observavi, nam in plerisque quadrupedibus tracheae annuli pene integri sunt et musculari contractione circulum perficiunt, ita ut membranaceum intervallum plane deleatur ; quam ob rem in his animalibus insophagus non cum trachea cohaeret, sed laXa tantum cellulosa junctus , Plane ab illa distat.

Pὶ De usu pari. VII. 3.ς Adversaria anat. I. q. 25.

18쪽

Verrheyen. Accuratius illam scrutatus Helvetius mox invenit, tenUem membranam, vasculosam , Pellucidam a subjacentibus

fibris deglubi posse, hasque tunc albas, splendidas, resilientes aPParere, nec musculari carni assimilari posse. Tamen Halter c, et recentiores Plurimi, excepto Cl. Sabatier t), qui omnis generis

longas fibras in trachea negat, interiori membranae musculArestratum antica Parte inter binos circellos, et Postica Parte SecUΠ-dUm membranaceum intervallum protensum subjici amrmant. In tanta opinionum diversitate naturam sedulo consulendam CSse, nec in homine solo , sed et in animalibus, quibus cum hoc similis Partium fabrica est, Censui, et sequenti modo res se habere Visa est. In sUmma laryngis regione cellulosa tela villosae fauci Um mem-hranae substrata constrictior evadit, et fila mentis fortioribus, tendineis similibus, contexitur ; haec in larynge in fasciculos coeUnt qui Perichondrio inserti internam faciem investiunt folliculosquemUCOsos recipiunt. In aspera arteria hi fasciculi a quovis annulo ad ProXimum vel superato iano, ad remotiorem Protenduntur, Ut iam Laurentius u) eos musculis assimilarit intercostalibus; in Posteriori vero annulorum deliquio in lacertos collectae fibrae, tanquam albidae striae ae) super transversos musculos decurrunt et continuo novis inter musculos egredientibus fibris auctae adtracheae bifurcationem validissimae apparent, ibi in plicas ab interna membrana formatas recipiuntur et bronchia Prima sic Permeant; secunda vero horum divisione, integrum tubi circuitum ambiunt, sicque cum bronchiis sensim rarescentes ad etatrem eorum fines Perveniunt.

19쪽

Iam ex hac descriptione perspicuum fit, apparatum hunc,

non ex muscularibus libris contextum esse. Hae fibrae albae, nitentes diu post mortem elaterem Servant, dUmmodo a PU- tredine nondum resolutae sint ; huic vero longius quam muscu

Bronchiorum igitur decurtatio non musculari vi, sed solo teXtus elatere, ut infra dicendum erit, perficitur. Intimam denique sedem tenet membrana tenuis, mollis, lubrica , sensilis neruea Halleri) ab illa quae ori faucibusque circum-jicitur, continuata, quaeque ad mUCogum membranaTUm SyStema, a recentioribus refertur. Ea in laryngem , tracheam qUe reci PitUr, laevis et eXtensa, ad tracheae hi surcationem vero in Plicas reflectitur quae lacertos fibrosos comprehendunt, eosdemque validiores reddunt. Explicita denuo per ulteriores bronchiorum divisiones Progreditur, et quamvis in teneris ramulis omnes tunicae in unam Confusae videantur, tamen ne in ultimis surculis quidem abest, quia, nequaquam in his obliniens humor, qui ex illa membranaeX sudat, deficere Posset et ab ea sola aeris exitus prohibetur: sed vesiculas non unice ab illa efformatas esse, ut Malpighio γ) videbatur, jam eX harum irritabilitate et contractilitate concludi

Potest.

Quaeritur an epithelio vestiatur haec membrana P Ab oris interno velamento id deglubitur, et sane in broncho non minUs necessarium ob aeris contactum videri posset, sed oculis hoc subjicere nullo adhuc vel sollertissimo contigit dissectori, quam ob rem etiam Bichat χ) de eo dubitavit mucumque ParietibUs asperae arteriae insidentem ei substitui suspicatus est. Certe Halter Hillud cum mucosa membrana confundit, laminas vero qUas in quibusdam morbis aegri screatu rejiciUnt, quasque Pro argum erit

20쪽

Mille affert, non ab epithelio divulsas, sed a morbo Productas esse, nemo est qui amplius dubitet. Restat, ut de muci, qui internam aereae fistulae cavitatem inungit, fontibus pauca dicam. Profluit ille ex folliculis, sive Cryptis abunde in celluloso textu sparsis; Laurentius b) illos jam animadvertit, Morgagni c) vero diligentius inquisivit. Granula referunt fusca, rotunda, aut ad Pyri instar Oblonga, variae magnitudinis. Minores qui milii granum vi κ adaequant, in cartilaginum fibrosis

intervallis nidulantur; majores vero in membratia eo tracheae intervallo Pone transversos musculos Positi sunt; Pro bronchiorum diminutione et hi decrescunt, moX non am Plius conSPicui. Excretorii ductus inter fasciculos fibrosos ad interiorem penetrant membranam eamque innUmeris perforant ostiolis. Interdum plures tales folliculi in unum communem majorem ductum Confluunt. In universum vero sic collocati sunt, ut, tum fasciculorum fibrosorum alterna iensione, d) tum musculorum contractione, illorum praesertim , quibus, ut supra diXimus, irretiuntur, PerPetuo comprimantur et quasi emUlgeantur; Ut verUm videatiar quod Bordeu e) scripsit, eos Potius tanquam passiva considerari debere Teceptacula, quae non nisi eXternis adminiculis juvata, vacuentnr.

Vasa, quae sanguinem a deXtro cordis ventriculo in sinistrum ferunt, prataonalia, communia f) dicta, ProPrium systema referunt, arteriis venisque, Perpetuis sistulae aeTeae comitibus, constans.

SEARCH

MENU NAVIGATION