De pulmonis structura specimen inaugurale : consensu scholae medicae Argentoratensis pro gradu medicinae doctoris die IV. intercalari proponit

발행: 1803년

분량: 50페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

31쪽

Vel autem dexter in aortae arcu, aut eX prima intercostali sinistra, sinister vero eX ipsa aorta juxta secundam aut tertiam intercostalem c) procedit. Quoquomodo ortae sint hae arteriae, Pr tinus ramulos edunt, qui ad tracheae latera aScendunt, et ejus membranas subeunt, alios qui ad bronchiales glandulas in tracheae hi furcatione et ad Pleuram, et vicinas Partes veniunt; tunc bronchiis sese applicant, vel a Postica parte, membranaceo intervallo amXae, vel ad anteriorem partem Progressae, cumqUe illis in pulmonem decurrunt. His arteriis, quae Plerumque Pro tenuitate toti pulmoni non sussiciunt, aliae accedunt illis partibus prospicientes , ubi priores non pertingunt: bronchiales accessorias diXi. Prodeunt hae ex arcuaortae, aut subclavia, thyreoidea inferiori, intercostali Prima aortica, mammaria, et statim ad bronchiorum aliquos ramos tendunt: bronchiales superiores Halteri .f. Perpetua vero est, quae ab Halterobronchialis sinistra inferior e) dicta est; eX aorta haec juxta I aut 6 intercos talem sinistram exit et ad inferiorem iobum pulmonis in sinistro latere tendit ibique imis bronchiis se adjungit; interdum

tamen, eXtimo solum velamento surculos dat.

Rarius in dextro latere similis arteria inferior offenditur f). Bronchiales arteriae fistulis aereis cellulosa tela amXae perpetuo illas comitantur, ita distributae, ut quemvis bronchiorum tubum Plures circumdent ramuli, quorum minutae propagines in fistularum tunicas penetrant, et oblique Per illas serpentes ad internam veniunt superficiem , Ubi conjunctim cum superioribus tracheae

arteriolis in tota mucosa membrana rete efformant, eX serpentinis surculis mire regularibus, armato modo oculo ConSPicuis, convolutum.

Alii a trunculis editi ramuli vasorum tunicis, glandulis, nerVis, cellulosis interstitiis lobulorum Prospiciunt, alii cum Pulmonali arteria inosculantur g), alii denique, iique majores flexuosissimi inter

32쪽

iobulos ad superficiem assurgunt ibique in mox dicendo capillari

reti intricantur. Extremi trunculi inter bronchiorum fines prodeuntes idem rete subeunt h). ConteXtum est hoc rete eX intricatissimis inter se capillaribus vasculis, ab inflammatione aut injectione modo conspicuis, totamque pulmonis superficiem Undique obtegit, Pleurae substratum. Intermedium est inter bronchiales arteriolas venasque Pulmonales , nam eX Utroque Vase facile rePletUr, i) non aeque eX arteriis pulmonalibus. Ex illo exhalantia in membranam integentem abeunt, immissus enim mercurius in rete innumeris Punctis in exteriori superficie micat. Quae eX hoc reti sanguinem revehunt Venillae, aut clam PUlmΟ-nalibus confluunt, aut in superficie versus margines Pulmonis ser- Pentes, in venas bronchiales, Vel in oeso Phageam vel in quandam inferiorem intercostalem se immittunt. Ex bronchiis enim reduces venialae , arteriis bronchialibus sodales , non in trUncum confluunt, sed Protinus in pulmonales venas inseruntur v. Pag. 17 , in Pialmonis radicibus solum venulae exbronchiis, glandulis, VaSis etc. modo in Pulmonales venas, aut cordis sinum, l) modo vero in trian Ulos Confluunt, quae ad cavam venam tendunt; et quidem in dextro latere plerumque talis truncus , a Zygam l) Prope hUjus insertionem, aut intercostalem superiorem, aUt cavam SVPeriorem ipsam ingreditur; sinistro vero latere in sub claviam, recepta Prius Vena Comite nervi Phrenici, aut in thyreoideam inferiorem immittitur. Haec vena, quae solum modo ex ramulis nascitur, a Pulmonis radice confluentibus, uenabronchialis nuncupata est, eamqlae jam olim Pliares Observarunt anatomici m). l

33쪽

Parum accurate igitur in anatomicorum libris dicitur, arteriambronchialem habere sodalem venam quae ab omnibus ejus surculis sanguinem ad cavam venam revehat. Frustra jam in hanc venam

inquisiverat Ruysch n), nec ab ullo, nisi a mohsahit o) in pulmonis interioribus visa est si quidem hic illam usque eo pro

sectatias egi, nec trunculo reperto contentias, Ulteriorem distributionem, tanquam certam supposuit p) Mihi certe nunquam illam videre contigit, semperque bronchiales venulas a Pulmonali replevi. Fefellit plurimos exterior iste trunculus, qUem modo descripsimus, hunc que in toto pulmone arteriam comitari credunt ρ); sed ne quidem hunc, Perpetuo adesse ipsius Halteri q), Winsio vii H, Wohisahrtii s), Hildebrandii t), observationes testantur.

Negari ideo non potest, sanguinem eX Pulmonis teXtura reducem VonosUm , cum arterioso misceri, et cordi sinistro advehi, licet enim concedi possit, eam partem quae bronchia subit, in eorum superficie interna cum aere in contactum venisse; tamen adhuc sat magna pars superest, qUM eX Vasorum tunicis, Pleura, glandulis, cellulosa tela redUX, VenOSae manet. Antiquum errorem, Pulmonem ΠerVis carere, sensumqtie non nisi in extima ab eXpanso nervo formata Pellicula habere, jam

is Verum a magna vena quae spinae incumbit Venam in pulmonem ferri, neque nouis unquam vidimuS. neque utSSectorum quisquam Scripsit, ac ne Erasistratus ipse amr-- is mare ausus eSt. V. de loc. assecl. L. V. c. 3.

34쪽

Riolanustis et Th. Bartholinus H resormarunt, nervosque seaesa eon jugationis spar vagum) ad intima pulmonis Penetrare ostenderunt. Accuratius deinde distributionem nervorum in visceribus rimati sunt Willis ru) et Vieussens ae) ditissimumque eorum in Pulmone apparatum monstrarunt, quod propriis laboribus winslow γ), et recentioribus temporibus Cel. Wrisberg r), PraeciPue Vero ceI. Scarpa a) confirmarunt. Mirandum sane est, Halleriam b), hronchiis quidem sensum non recusantem, Parcam tamen et eXilem in pulmone nerveam suppellectilem statuisse. Princeps utique pulmonalium nervorum stirPs est vagum par, adeo ut nullus inveniri Possit in pulmone nerveus funiculus, quin aut eX illo nascatur, aut anteqUam vis CVS adeat, cum

illo misceatur. Differt in hoc pulmo a caeteris visceribus, ut illi

fere a solis cerebri nervis Prospiciatur. In summa Cervice, nerVUS Vagus ramum DIngeum arteriae thyreoideae associat, cumque hac ad laryngis interiora penetrat. Trunco aereae fistulae recurrentes ramos suos spargunt; ii in quovis latere et origine et distributione inter se disserunt. Sinister recurrens juxta ductus arteriosi in a ortam insertionem , natus, arcum aortae subit, et oblique ad tracheam Pone illum ascendit. Prodeunt e X conveXO HUS margine Plures ramuli ad tracheae bifurcationem, Sinistrumque ramum Vergentes, horum alii membranas tracheae Perforant, alii CUm cardiacis miscentur.

Dexter recurrens altius e vago emi SSUS, circa commUnem Caro

tidis et subet aviae truncum revolvitur: eX hac curvatura enati rami tracheae imam Partem adeunt.

35쪽

Utrinque ad tracheam roflexus recurrens, secundum ejus latera ascendit et numerosas ei spargit propagines; deinde pone glandulam thyreoideam antrorsum vergens, Iaryngem inter thyreoideam et cricoideam cartilaginem intrat. Infra dextri recurrentis originem vagus Plures ramulos emittit, oblique ad tracheae bifurcationem , et dextrum bronchi ramum descendentes, quorum quidam aeream fistulam Perforant, alii pleXui Cardiaco Profundo miscentur, ex quo surculi ad sinum cordis Pulmonalem venarUmque originem ProdeUnt. Tunc vagus nervus ad pulmonis radices accedens, utrinque in duos scinditur ramos, quorum anterior, gracilior, ante Vasa Pulmon alia in plures ramulos discedit, et anterior pleaeus pulmonalis dicitur; Posterior vero, Vel Potius truncus continUatus, latior factus, a tergo bronchiorum descendit, et ab Utroque margine Propagines emittens, posteriorem pleaeum efformat. Hic, ubi in alterutro latere, pro divergo bronchialis arteriae situ, cum hac arteria convenit, medio finditur, ut illam quasi per ansam transmittat H. Dato Pulmonali PleXu vagus supra cBSophagum, pluribus inter se ab utroque latere miXtis Propaginibus ad ventriculum descendit. Pisaeus pulmonalis anterior. Hujus plexus summi ramuli extimum Pulmonis velamentum subeunt, et sub illo ad apicem iobi tendunt, mox vero cum cellulosis filamentis mixti oculum effugiunt. Sequentium ramorum qui interiores sunt, arteriae pulmonali circumjiciuntur , et super eam ad cardiacos nervos Pertingunt; Qexteriores, e) sParsis quibusdam ad bronchum surculis, venas amis

plectuntur.

c inalther, Tabulae nervorum thoracis et abdom. T. III. re) v. Anderschi Tah. in nov. Comm. Gotting. T. II.e Hos ramulos a communi ganglio Valde exiguo procedere cel. Wrisberg observavit ganglion Pulmonale . V. Comm. Gotting 1779. P. . . Hallers Grundriss etc. Ed.

36쪽

In dextro latere plexus pulmonalis anterior unico ramulo climganglio thoracico summo jungitur j Pleaeus posterior. Ubi ad pulmonis radices pervenit latescens vagi truncus, bronchiramo Principali anneXus, eX utroqUe margine PlUres spargit majores minoresque ramos; interiorum Plurimi bronchiorum membranaceiam intervallum subeunt, unus Vero sat spectabilis in alterutro latere arteriae bronchialis trunco sese associat, et Secundum illam ad ejUs eX a orta originem UsqUe decUrrit. Ab exteriori margine supremi ramuli in pulmonis superficie, ad ejus apicem decurrunt , infra hos alii tenuiores sanguinea vasa circumdant, alii validiores bronchiis anneXi, horum arteriam

Ad inferiorem pulmonis regionem ramuli quidam ab oes OPha geo pleXu g) veniunt , tum sub Pleura decurrentes, tum Vagis circumjecti, tum inferiorem arteriam bronchialem comitantes. In longe Plurimis cadaveribus posterior PleXUs pulmonalis unice a pari vago formatur. Vidit tamen cel. Wrisberi semel flamenta quaedam inter hunc PleKum et tertium ganglion thoracicum juxta venam sine pari decurrentia. Idem vidit plexum pulmonalem Propaginibus quibusdam cum Phrenico conjunctum L d. f. 2.

Distributionis moduS.

In universum quae ad vasa veniunt nervi, filamentis suis undique inter se commiXtis, illa ambiunt, cellulosae tunicae laxe

37쪽

inhaerentes, cumque illis ad eXtrema Usque decurrunt, armato enim oculo tantUm eo usque conspicui sunt, quam a cellulosis filis adhuc discerni possunt; ab his nervis in toto itinere eduntur surculi ad vicina bronchia, alii ad superficiem veniunt ibique in cellulosa tela evanescunt; nullus ramulus propriam Vasis tunicam perforare videtur, uti in bronchiis sit, sed plures cum exterioris tunicae cellulosis fila mentis miscentUr. Qui bronchia adeunt rami, eorum teXtum Perforant, obli

Quo isti tendant nervet funiculi, qUos aut a PleXU , aut a UaSΟ-rum nervis ad superficiem pergere diXi, non Perspicuum mihi est. Perpetui sunt, a Vieussens i), deinde a Neubauer kJ et wrisberg d observati, sub Pleura proxime repunt, nulli vasi nec bronchio annexi, sed moX nimis gracilescunt ut amplius Prosequi possint.

Ditissimo resorptionis apparatu instrUctum esge Pulmonem, jam a primis temporibus, Ubi innotuerunt vasa lymphatica, an tomici animadverterunt m). Sorbent illa in fistulae spiralis cavea mUCum QUO PerPetUo madet; sorbent et sanguini adducunt alienas, quas advehit aer, Particulas; hinc pulmo atrium morborum a medicis dicitur; quis est quia

ι) L. C. λ) L. c. p. 71. Tab. III. fig. III. 19. ) L. c. si reliquum quod Pulmones non acceperunt, tam arcte ad exteriorem pleurete superficiem in aliquot ramos divisum incedit, ut dissicile dictu sit, plane nil nec eorum Surculorum Pleurae impendi. μorr) Nuch, adenogr. Imilis , Ph. rat.

38쪽

sciat, terebinthinae inspiratos vapores urinae violaceum impertire odorem ; in haemoptysi lymphatica recipiunt sanguinem in bronchia effusum n); si in foetu aut recens nato tepida vel aer in tracheam adigitur, lymphatica in superficie pulmonis inflantur o). Hauriunt absorbentes radiculae eX tela cellulosa lubricum humorem qui eam inungit, vel morbide ibi infusas materias; eadem via ad glandulas vehitur atramentum, quod in adultis lobulorum

interstitia OccUPZt.

Velamenti pulmonis lymphatica sugunt vaporem, qUem PleUraetasVdat, Vel quemque alium in ejus caveam effusum aut de industria immissum liquorem P). Succedit interdum felici injectione, ut materia ex vasis sangUineis in lymphatica transeat; UtrUm Per vasorum CommUnionem, an Per rUPtUram, non quidem constat; sed in foetu saltem hunc mutUUm aditUm Patere ViX negarem , quippe pluries Vidi materiam Per Venam Umbilicalem, aut Per arteriam carotidem lenissime adactam totum lymphaticum rete Pulmonis replere. Duplicem observant Ordinem absorbentia vasa pulmonis: alia enim sub eXtimo velamento in tela cellulosa rePtant, alia Profundius per substantiam de UrrUnt. In superficie, radiculae quae tum ab investiente membrana, tum ab extremis bronchiis natae sunt, in surculos coeunt, inter minimos lobulos serpentes; lii in trunculos conssu Unt, omnes aeque amplos q), qui lobulorum majorum interstitia sequentes, insulas angulares formant, quae inter se concatenatae totam pulmonis superficiem continuo reti obtegunt. Hoc rete ab aere in

bronchia inflato in foetu facile assurgit, non autem in adulto; in hocn Guilfhank anatomy of the abs. Vesseis. LOnd. 1786. P. a. c. 8.o Recte monuit ininsloν III. n. Iab) cellulosa lobulorum interstitia per bronchiorum quandam rupturam ita inflari, ut forsan pro lymphaticis vasis habeantur; sed ostendit Cruthshank utique lymphatica ipsa per aerem in bronchia adactum elevaripi Mascagni, vasorum lymph. C. H. historia. Senis. 1787. P. I. S. VII. c. a. I.

O Praeter quod hinc inde in sinus quosdam dilatentur. V. Mascagni Tab. XX. H. XXI. χα

39쪽

.hoc vero illud saepius in conspectUm Venit, quUm Pars quaedam Pulmonis obstructa egi, tunc enim stagnans lympha vasa distendit Si in unum trunculum hujus retis mercurius immittitur, repenteph copiosissimas anastomos es dimuit, et fere totum rete replet. Crediderunt inde Ferre in et Halter r) valvulis ista vasa destitui; sed eas non plane deficere eX eo colligitur, quod saepius mercurii rivulus stagnat et in nodulos elevatiar.

Externus hio lymphaticorum ordo tum numerosis anastomogibus cum profundo jungitur, tum in proprios trUncos confluit, qui in glandulas ad pulmonis radices immittuntur , aut in posteriori superficie, per glandulas quasdam sectandUm PUlmonis marginem dispositas, ad ductum thoraci iam ascendunt s). Profundi ordinis lymphatica ex tota pulmonis substantia in trunculos Coeunt, quorUm PlureS quem Ue bronChiorum ramum comitantur, et transmigratis glandulis quae ad bronchiorum divisiones haerent, omnes in tracheae bifurcatione in maXimas confluunt glandUlRS. Ex his efferentia vaga ad ductum thoraci Um Vario itinere Pe tingunt. Quaedam jam in thorace in eum ingrediuntur ubi a tergo tracheae ascennit; alia secundum tracheae latera Per glandularum catenam assurgUnt , ibiqUe Ciam S UTCUlis ab ipso asperae arteriae trunco eXeuntibUS Conveniunt, et in jugularem venam dextri lateris, vel in ductum thoraci cum inseruntur 6.

Glandulosa Corpora, quae in tracheae divisione haerent, inde ab

Eustachio 10 innotuerunt, jamque a Rudbeckio a) et Malpighio s)

ad lymphaticum systema relata sunt; Postea vero Verrheyen n

40쪽

similia corpora per Iob os pulmonis disseminata, bronchiisque adjacentia animadvertit, et glandulas bronchiales nuncupavit; sed tribuit iis ductus excretorios, quibus mucum in tracheam fundant. Hos quidem ductus ipse non vidit, neque wepfer nec Morgagni a

variis experimentis eos invenire Potuerunt; sed confirmarunt illos

Lancisi, b) Senac c) et cel. Portat vi, ille quidem in Pericardium,

hi vero in tracheam eos hiare statuerunt.

Agnoscit tamen Portat duplex glandularum genus in pulmone, bronchiales scilicet, Peculiari structura, excretoriis ductibus et propriis assectibus distinctas, et lymphalicas, a reliquis hUjus generis non diversas. Anceps haerebat Halter et, quippe quod nigrum

PigmentUm, quo SPUta qUorundam inquinantur, necessario ex illis glandulis profluere opinabatur. Sed recentiorum labores omnem dubitationem de harum glandularum natura abstulerunt; certUm eSt, istas omnes ad absorbentia vaga Pertinere; Per haec enim omnes replentur, et nulla administratione ductus eXcretorii demonstrari possunt. EXit interdum eX illis in tracheam atramentUm , qUos catent, ut ipse Pluries Vidi, non vero Per ductum, sed Pererosum ab indurata glandula Parietem. Glandulae, quae pulmonis lymphatica vasa recipiunt, aut in ejustobis latent, aut extus Positae sunt. Istae, Ut laXi glomeruli, hinc inde bronchiorum aut vasorum divisionibias insident: earum moles crescit, quo ProPriores ad Pulmonis radices pertingunt , duae aut tres vero maXimae in tra Cheae bifurcatione haerent , rotundae, compressae, interdum in iobos dissectae; tunc aliae ovales minores secundum tracheae latera ascendunt, aliae in Pulmonis posteriori margine distributae sunt f).

SEARCH

MENU NAVIGATION