Observationes, quibus praestantiores vires corticis Peruviani rubri, in cura intermittentium aliarumque febrium stabiliuntur. Accedunt hinc indè annotationes in curam aliorum morborum eodem remedio ...

발행: 1783년

분량: 147페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

121쪽

Ab altera parte saepissime Corticem rubrum tempore apyre ita exhibitum a primo momentoparoxlsimum omnino impediisse vidi. Quod si non effecisset , saltem subsequens febris multum imminuta erat , & morbus in omni casia brevi spatio auferebatur. In multis horum casuum , in quibus supradictos salutares effectus rubri Corticis obse rvavi, ordinarius praevio tentatus & pro longiori vel breviori tempore frustra continuatus

fuerat. o Egri , qui pro re nata opem & Medicamenta quaesituri ad Nolacomtum Veniunt , multo numerosiores sunt, quam qui in eodem decumbunt. Inter illos multae cujusvis typisebres intermittentes occurrunt. In his cassibus Cortex ruber se non minus praestantem praesti-

tit, quam in illis, qui in Nosocomio decumbunt. Dum Corticem ordinarium adhibere solebam , semper magnae ejusdem doses ad curam requirebantur, & IZgri denuo & denuo idem Remedium repetituri redibant: sed ab eo tem- PCre , quo rubrum praescibo, plurimi aegrinumquam redierunt. Illorum Vero , qui reversi sunt, aliqui retulerunt praescriptam dosim

122쪽

tempore primae intermissionis assumptam pa-roxi sint reditum omnino &statim impedivisse ;nlii, subsequentes paroZismos multum fuisse

imminutos. In reliquis casibus, quorum CVem tum rescire potui, morbus brevi sublatus est.

Unicam morbi speciem attingendo , in qua rubri Corticis praestantiam Observandi oppo tunitatem nactus sum, tibi molestus ero. Comprehendit haec dolores periodicos, inter quos

sepissimo occurrent notissima Cephalalgia

periodica est. Similium tamen morborum casus satis sirequenter mihi occurrunt, in quibus Variae allae corporis partes assuetae sunt; in horum aliquibus, ad AEgri sensum, doloris sedes sunt parietes Abdominis vel Thoracis, frequentius tamen prioris. In aliis contenta aliqua harum cavitatum pars, saepius tamen abdominalis, pati videtur. Plures tales casus, in quibus morbi sedes contenta aliqua cavi abdominalis pars videtur,

observavi , & inter illos aliqui mihi occurrerunt , in quibus stante paroZismo intensa Py- rexia; dolor acutissimus I plurima vel omnia iLflammationis visceris , quod e loco doloris

123쪽

morbi sedes videbatur, characteristica symp-

tomata aderant.

Hi casus tamen ab inflammationibus differunt , quod intermissio eorum paroxismum eracipiat ; quod periodico redeant; fieri semper

quotidianam , aliquando tertianam , in aliis casibus minus regularem typum servent, &quod sanguis sub summa paroxisimi serocia detractus nullatenus se praebeat phlogisticum. . Dum in his morbis, Remediis tempore in termissionis adhibitis, scopus est paroxjsmi reditum impedire, tonica procul dubio non semper conVeniunt. Eorum aliqui, ut Cephalal-gla periodica in subjecto juvenili & plethorico , quandoque evacuationes postulant: sed dum Tonica indicari judicabam, & huic indicationi satisfacturus rubrum Corticem praescripsi, eum in his casibus, respectivo ad Corticem ordinarium , tam ecticacem eXpertUS sum, quam in febribus intermittentibus. Argumenta , quibus sententiam meam depraestantia rubri Corticis in supradietis morbis stabilirem, praecipue e casibus aegrorum in Nosucomio decumbentium deduxi; quia ob majorem numerum meliorem Opportunitatem

124쪽

comparationis suppeditant: sed ex observationibus, quas in privata praxi circa eosdem morbos , ut alios praeteream, collegi, caedem Conclusiones deduci possunt. Quid de natura rubri Corticis sentiam; cujus Arboris productum sit; an ejusdem quae Corticem tenUem, convolutum, ordinarii ussis la gitur ; an diversiae, a me scire desideras. Me judice vix dubium superest, quin eX eadem Arbore desumantur. Eorum qualitatum sensibilium differentiam non ex alia causa deducendam puto, nisi quod Cortex tenuis convolutus juniorum Arborum , omnes partes adhuc tenuiores habentium, productum sit, vel, si ex ad ultioribus quandoque desumatyr, non sit nisi Cortex ramusculorum: ubi interim Cortex ruber ad adultas Arbores pertinet, & non nisi e trunco vel e majoribus ramis desumitur. Aliqua argumenta partim a te ipso, partim ab illis, quibuscum de hac re epistolare commercium instituisti, suggesta , quae in Opus culo tuo reperio, ut in hac conclusione persistas , te inducere debent. Ut eamdem amplecterer sequentes rationes praecipue me mo-

125쪽

Primo, quia CorteX ruber qualitatibus suissensibilibus Ω aliis a tenui, & convoluto non differt, nisi majori praestantia. Secundo , quia notissimum est omnium sero vegetabilium qualitates sensibiles & vires reL. pective minus evectas esse in junioribus plantis & surculis. Tertio, quia Coriarii experientia didicerunt quercus Cortices e trunco & majoribus ramis desumptos vires adstringentiores possidere, quam qui e ramusculis desumuntur , & illos ab hanc rationem semper praeserunt. Ultimo, me moverunt a te mihi exhibita Corticum quercus specimina, quae mihi trunci& majorum ramorum Corticem cum Corticeramusculorum conserendi opportunitatem suppeditarunt , & clare monstraverunt latioris spectet Cortices coloris rubicantis esse & c. pansos; tenuioris vero pallidioris & convolutos; quas differentias in duabus Corticis Peruviani speciebus praeciso observamus. Unicam adhuc annotationem addam. Nempe , dum summam ciueaciam a SYDENI1ΑΜΟ Ω

126쪽

fertim certitudinem consideramus, qua apud illos Viros febres intermittentes curasse assim matur ; quas vires Cortici tenui convoluto nemo certo medicorum tribuet; dum ulterius perpendimus descrip tiones Corticis Peruvlγn i , qui tum in usu erat, a Materiae Medleae Scriptoribus illustrium dictorum Virorum con- temporaneis suppeditatas, non convenire Cortici convoluto, sed exactissim6 rubro; & ult, mo dum cernimus incolas Novae Hispaniae&etiam Antiquae si vera mihi a Viro nuper ex illa regione reduce relata sunt Corticem rubrum pluris facere, rationi Omnino consentaneum videbitur concludere Corticem rubrum revera hujus Medicamenti speciem csie, cujus efficaciam SYDENAΑΜ Is & MORTONUs tantis laudibus extollebant de quae apud hos Uiros . eorumque contemporarios in communi usu

erat.

Ut concludam, opusculum, quod meditaris, non solum tamquam reipublicae utilissimum, quia optimi & essicacissimi Medicamenti famam stabilire & usum extendere intendit; sed etiam tamquam maximi necessarium , Ut praeoccupatorum aut lucro ductorum hominum, qui meritae ejus famae se opponunt & usum li

127쪽

pedire tentant, moliminibus resistat, omni commendatione dignum censeo. Subscribor &c. I. MADDOC .sto. Septembris I 782. D. KEIR. Nosocomii Divi THOMAE Medicus me certiorem reddit circiter centum & quinquaginta libras Corticis rubri in eodem Noso-comio praescriptas fuisse &, ut judicat, selictori Cum eUenta, quam a Cortice communi passim observari soleta

In ejus praxi non solum adversus intermi tentes praescribebatur, sed etiam in Gangraena, Ulceribus Phagadaenicis, convalescentia post subres aliisque obviis morbis , in quibus Cortex communis alioquin datus suisset, adhibitus

fuit.

D. X ElR , ut respondeat ad objectionem a me allatam & resutatam, observat se, sub usu Corticis rubri in tot & tam Variis morbis, ne Vel casum vidisse , in quo nocivos effectus produxisse credi potuisse L.

128쪽

EXTRACTUM EX EPISTOLA

D. S H I R E F FPraeclari Chirurgi O Pharmacopolae in

D pisord in Cantii Provincia. Ostquam annotavit situm Vici Deplford x & ejus viciniae Incolas sebribus intermittentibus pertinacisium is maXimo obnoxios reddere , quarum etiam aliquas curatu difficiliores expertus est, quam quas in parte Occidentali Sum atrae , ubi symptomatibus gravioribus quam in Europa stipantur , Vidit, ita prosequitur e multis aegris, quos sub cura habeo bam, ut Corticis rubri VireS tentarem, tresse sequentes casus elegi. Ut plures particula-

is ritates praeteream tantum annotatum Volo,

is Corticem ordinarium singulari modo in om- ,, nibus desecisse. Quisque plures recidivasis passiis fuerat; praesertim primi casus AEgrari spatio novem mensium, quibus in Provincia is Lincolnii cum morbo conflictata fuerat, vix se habuerat inducias. Ut cxperiretur quidis aeris mutatio posset, huc Venerat. Prius- is quam eam vidi jam inde tres menses hicis sine beneficio eXegerat. M

129쪽

CAsUS PRIMUS. Mulier generosa, infirmae valetudinis; naturaliter tamen nervosi corporis habitus , praeterito autumno in Provincia Lincolnii tertiana simplici corripiebatur , quae a tempore trium mensium, quo huc advenerat, quari, nam typum assumpserat. Cum a Cortice aliis

que Remidiis vix solamen habuisset opem medicam implorare cessaverat ; sed maritus summa debilitate, qua paroxlsimus stipabatur, perterrefactus me advocari jussit. Dictae particularitates mihi relatae sunt. Ietericum 2Egrae habitum, crura tumida & alia summae debilitatis symptomata inveni. Post aliquas dissicultates ab ea impetravi , ut Medicamenta denuo assumeret. Illico ergo Corticis rubri plures doses, quarum singula tantum scrupulum continebat , ei misi ; cumque quodvis oblatum fastidiret, suasi , ut sub universali sudore, dum

sitis & dolor capitis minuerentur, eaS tantum inchoaret & singulis quatuor vel sex horis repeteret. Hoc modo pro quatuor Vel quinque diebus in hoc Medicamento perreXit. Tum , cum subsequens parotismus praecedentibus multo mitior esset, ab ea non potui im-

130쪽

petrare, ut Corticem tam frequenter assumeret. Pro quatuordecim adhuc diebus tamen ejus usum. continuavit& quatuor scrupulos quotidie assumpsit, qui febrem omnino jugularunt. Optima jam fruitur Valetudine. CΑsUS SECUNDUS. Nobilis Iuvenis, naturaliter robustus & integrae valetudinis, plures duplicis tertianae pvroxismos, absque eo quod ullam medelam adhiberet , sustinuerat. Naturae rem & curam potius committere statuerat, quam tantas iatot doses Corticis Peruviant assumere, quantas & quot aliquibus abhinc mensibus sine ullo constanti effect u assumpserat. Venim cum delirium paroxismo superveniret, Consanguinei circa noctis medium me advocari jusserunt. 2b grum mentis compotem, profusis sudoribus dissiuentem A stragulis obrutum inveni. Lecti

vela accurato clausia erant, & Aer externus accurati e cubiculo exclusus. Remoto omni

obstaculo, quod Aeris renovationi se opponubat, aegri corpus panno sicco abstersi, & po- tul servido, admixtis aromatibus incendiario, Aquam, in qua panis tostus insusus suerat, Succo Citri acidulatam aliosque potus diluon-

SEARCH

MENU NAVIGATION