Observationes, quibus praestantiores vires corticis Peruviani rubri, in cura intermittentium aliarumque febrium stabiliuntur. Accedunt hinc indè annotationes in curam aliorum morborum eodem remedio ...

발행: 1783년

분량: 147페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

111쪽

vietus sui numquam deglutirum fuisse, quod vomitu ejicere putaverat. Insortunata hac Remedii administratione tantum dragmas duas& dimidiam loco quinque assumpserat , Se ut unciam absumpsisset remanebant dragmae quinque & dimidia, quae tempore trium, circiter horarum assumi debebant. Statui tamen, ut insisteret & certus omne quod revera in stomachum dimissum fuerat retentum fuisse, neque amplius timens, ne deinceps Vomitu rejiceretur, illleo et dragmam eYhibui, & singula media hora , aut ad summum singulis tribus horte quartis similem ei dosim commendando, totum ante expectati paroxistat horam absumptum est. Febris hac methodo feliciter fugata est, & ab eo tempore optime valuit. Nox integra sine somno transacta ; aegri angor Sedefatigatio, tot inanium ad assumendum hoc Remedium moliminum effectus, praVae pro ipsius rebus circumstantiae erant, & efficiebant, ut febris minus perseete , quam aliis Vicibus, intermitteret: ejus calor etenim intensior erat, Si pulsus celerior, quam pro exhibendo Cortice passim desideratur. Coronavit tamen e UentUS

meam constantiam , & hujus Remedii estica- clam e regio stabilivit.

112쪽

Cum multi meorum aegrorum pauperes fuerint & crasse Minervae homines'; aliqui etiam tam procul ab hac urbe habitarent, ut tantum generaliores instructiones eis praebere,& nullatenus exactam illorum curam gerere potuerim, facile concipies hujus classis plurimos Iaegligenter hoc Remedio usos fuisse. Scio aliquos praescriptam quantitatem non aLsumpsista, & Juvenem rusticum , robustum, septemdecim annorum postea revisi, qui in duabus dosibus unciam absumpserat : Omnestamen illico curati sunt. Hujus classis aegro, octo annorum puero, qui a duobus & ultra mensibus quotidiana veXatus fuerat unciam dimidiam hujus Corticis praescripseram; ea lege, Ut inter paroxismum , qui circa diei lunae meridiem terminari debebat & inter illum , qui die martis eadem circiter hora expectabatur, eamdem absumeret. Die sabbati sequenti

Pater puerum curatum esse renuntiatum Uenit.

Examine instituto, quo modo aeger Cortice usus suisset, stupui illum tune temporiS nondum dimidiam illam unciam assumpsisse: nam dum illi dixi intentionem meam fuisse, ut

puer una die Omnem quantitatem caperet,

respondit se intellexisse, id tantum inter diem

113쪽

lunae I diei sabbati noctem oportere: ita ut manifestum sit puerum prima die non plus

quam dragmam assumpsisse, quam tamen ad fugandam febrim sufficere eventus probavit. Ex allato casu & quibusdam aliis, qui mihi o CUrrerunt , ut etiam ex illis, qui tibi ab Amico meo D. Sugo 'IN Chirurgo in Ensield communicati sunt, conjici potest multo minorem hujus Corticis quantitatem, quam passim adhiberi solet, votis responsuram. Res parvi laboris seret id ulterioribus experimentis stabilire, sed jam nec in minori quantitate praescribere volo, nec aliis Medicis, donec hujus Corticis fama prorsus stabilita sit, id tentare suadeo: tam diu etenim quam praejudicatae opiniones aliquorum Practicorum novi cujuscumque Remedii osorum & commodum quorumdam Pharmacopolarum , qui amplam copiam Corticis ordinarii possidendo probabiliter damnum patientur, omni nisu generaliori ejus usui se opponent, desiderandum est, ut testimonia pro eo allata non solum. solida sint &conspicua, sed etiam , ut ejus successus tam uniformes sint & constantes, .quam Remedii

natura permittit. Hanc ob rationem , cum

quantitas, quam hactenus adhibui , uncta

114쪽

scilicet pro adultis & proportionato minor pro pueris dosis, ne semel quidem me sesellerit , quantitatem hanc minuere nollem, ne selito effectu frustrari aliquando periclizer. Dum paucos in os casus attuli aegrorum n mina adducere inutile judicavi: Ied cum circumstantiae , quibus novi indicamenti praestantia probatur, nimis cognitae esse nequeant, illoram , qui hujus Corticis ope ab intermittenti liberati , & in hae vicinia optime noti sunt, ut memoriae meae occurrunt, catalogum addam. Oir Quod ad Corticem Peruvianum ordinarium spectat, non obstantibus summis omnium de ejus inefficacia querelis , ab aliquibus annis

meam tamen eXpectationem non adeo sesellit, nec eum tam inertem eXpertus sum , quam aliis Videtur. Fateor revera me ab aliquo tem pore solito majorem quantitatem debuisse adhibere , I dum ab uncia & dimidia ad duas uncias in substantia praescripsi non semper illico

in Autlior viginti octo aegrorum, qui Cortice rubro ab intermittente liberati & pristinae sanitati restituti sunt,llic nomina addit. Ea in hac Traductione relinquere supervacutim laborem judicavi. Interpres.

115쪽

paroxismum potuisse impedire : sed dum ab AEgris impetrare potui, ut in ejus usu & in eadem quantitate Perseverarent, sugandae, post secundam a prima exhibitione intermissionem, febri numquam defuisse novi. Nulla mihi videntur motiva dari , ob quae Cortex ordinarius, qui jam ab aliquibus annis in usu est, a pristino aut primitus introducto diversus credatur. Sive in struitis, iiive in pulvere; silve ejus decoctum, Vel aliud quodvis

praeparatum confideretur, quantum e sapore& aliis ejus dotibus judicare licet , mihi saltem

omnino idem & talis videtur, qualem semper vidi. Ob hanc rationem naturae hoc productum degenerasse , aut Pharmacopolas fraude aliqua, qua virtus ejus medica diminui posset, usios esse, ut vendibilior redderetur, aut lucrum augeretur, numquam suspicatus sum. In his regionibus a duobus annis febres intermittentes frequentiones suerunt, quam umquam ante fuisse quispiam Medicorum memipli. Probabiliter eadem causa, quae eas frequentiores eta secit, eas etiam pertinaclores,

pejoris moris , & consequenter dissicilius fugandas reddidit; ae potius huic causae, me

116쪽

judice , quam qualitatis Corticis mutationi ,

generalis adeo ejus ossicaciae desectus attribui debet. In summa itaque ex experimentis cum utroque Cortice institutis & tape repetitis persuasum habeo, eos easdem VireS medicas, rubrum tamen in longe superiori gradu, possidere. Haec opinio vestrae suppositioni, eos scilicet ejusdem arboris producta cfh; sed ordinarium

e minoribus ramis, rubrum Vero e majoribus& trunco desumi, multum favet. Hac Corticis specie singulari cum oblectamento usus, ut generalius introducatur, simcero desidero, & certus sum quemvis practicum, dummodo ritb I sussicienter tentaverit, illico eamdem pallidiori seu ordinariae speciei praelaturum. In alicujus Medicamenti administratione nihil gratius Medico , uipere aegri animum egregie erigens, esse potest, quam ejus effectus cum fidue & certitudine posse reserre& praedicere. Hoc attributum, ut etiam Uirtus in longe minori quantitate Medici proposito satisfaciendi, peculiares Corticis rubri dotes sunt. Quamvis etenim non dubitem, quin

in majoribus dosibus Corticis ordinarii perse- Verando plerumque res prospero cessura sit, aliquando

117쪽

aliquando tamen maXimas dissicultates cum aegris habui , qui eumdem in magna quantitate assumpserant, absque eo quod, illico meis votis respondens, post primam ab assiimptione intermissionem paroxismi reditum impediisset: post talem desectum enim non semper facile fuit aegris persuadere, ut in tanta quantitate

tam nauseosum dHedicamentum assumere perseverarent; praesertim dum a Vulgyribus adversus Corticem Ρeruvianum praejudiciis non omnino immunes erant. Aliquibus recepta opinio est, si non promptam & immediatam Opem serat, eum certo nocere. Illico litterae D. I ALBOT , quem mihi primum rubri Corticis specimen transmisisse superius memini, mihi traduntur. Cum ad subjectum nostrum spectent, earum extractum hanc, jam inde nimis protractam , epistolam terminabit. Me certiorem reddit se a tempore, quo Corticis rubri essicaciam primo expertus est, non alio adversus intermittentes usum

fuisse , eumdemque plus quam quinquaginta aegris exhibuisse , absque eo quod hactenus casium habuerit, in quo febris illico non sui tremota; licet antea in usu Corticis ordinarii

118쪽

admodum infelix fuisset. Casum memorat, in quo quatuor unciae Corticis ordinarii frustra adhibitae fuerant, & uncta & dimidia Corticis rubri illico paroxismum fugavit. Addit ulterius se nuper in ejus effectus apud quosdam vicinos Praeticos, quibus hoc Medicamentum commendaverat , inquisivisse , eumdemque D. SWALLON ex IVation, D. BRINGLOE eXHinguam , D. Gipps ex Buckenham & duobus tribubue aliis seque prospersi cessisse. Subscribor &c.

Nordovici 8. Septembris I 782.

EPISTOLA

Amice Viri Postulationi tuae satisfacturus, quaestionum ad Corticem latiorem & rubrum nuper in Angliam introductum spectantium, quas mihi proposuisti, solutiones tibi transmitto. In prima quaestione petis, quid cogitem de viribus medicis hujus Corticis respective ad

119쪽

illas Corticis pallidioris, tenuioris, I convoluti, qui a longa annorum serie in hac regione omni alia specie praestantior habitus est. Cum serius me admonueris, & vix mihi jam otium supersit, in responsione ad hanc quaestionem nec Varias morborum species, in quibus Opportunitatem habui ejus efficaciam obser- Vandi, attingere, nec paucorum illorum morborum , de quibus agam , particulares casus describere potero. Me satisfecisse spero , si mearum observationum summam dedero. Morbi, qui mihi frequentiores occasiones praebuerunt Corticem rubrum tentandi & in quibus manifestissimo de majori ejus ossicacia concludere potui, sebres intermittetites sae

runt.

Circiter mense Octobris I 78 I. , si bene meminero , primo Cortice rubro in No socornio Londinensi uti incepimus. Differentia, quoadessicaciam, inter hunc Corticem & ordinarium illico adeo animadvertebatur, ut D. DI sON praeclarus meus Collega & ego hujus Nolbeo-mii Curatoribus in hebdomadorio eorum conventu commendaremus, ut a Pharmacopola , qui primum specimen suppeditaverat, Omnem

120쪽

hujus Medicamenti copiam, quanta etiam 2-ret, emerent; de quo proposito a Curatoribus sine ulla haesitatione illico decretum est. Rarissime, si umquam, Nosocomtum Londinense sinu insigni aegrorum febre intermittentilaborantium numero invenitur: huic rei respe tiva Icenorum Provinciae vicinitas non partim favet. Dum, ante introductionem rubri Coditicis, ordinarium in omni casu adhibere solebamus, eum egregiis illis efficaciae notis, quae illi a SYDENAΑΜo ejusque Contemporaneis adscribebantur , multum destitutum experti su

Quod ad me attinet, asserere possum in casibus sebrium intermittentium rarissime in hoc Nosocomio primo Conatu, quanta etiam Comticis ordinarii copia sub apyrexia adhibita suloset, paroXismi reditum impeditum, vel ipsam febris violentiam imminutam vidisse : sed in genere, ut morbi progressus sisteretur, vel se-bris impetus compesci posset, maximae doses

saepius ac pro multo tempore repetitae necessariae fuerunt. In pluribus etiam casibus, cum

nihil omnino proficerem, ab ejus usu desistere& ad alia remedia transire convenientius judicaVi.

SEARCH

MENU NAVIGATION