Observationes, quibus praestantiores vires corticis Peruviani rubri, in cura intermittentium aliarumque febrium stabiliuntur. Accedunt hinc indè annotationes in curam aliorum morborum eodem remedio ...

발행: 1783년

분량: 147페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

91쪽

nem coctam biberet, & ter hanc potionem, singula vice simul ac persentisceret paroxlsimi insultum, repeteret. Hae ratione septem dimidias uncias Aluminis sub invasione totidem paroxismorum absumpserat Suspicabar magnam adeo quantitatem Aluminis uno haustu captam debuisse nocivos quosdam effectus produxisse , & ideo dubitabam an bene totam degluttisset. Severiori examine instituto constitit tamen eUm revera singulis vicibus unciam dimidiam introsumpsisse: vasculum etenim de industria pgitando Alumen non solutum a flando dimoverat, &ejus pulverem manifesto sub dentibus senserat. A potu saeva Cardialgia correptus fuerat. Tanta Aluminis quantitas una doli sine noXa hausta inter illa facta, quae sciri merentur, facile numerabiS. Insortunati Adolescentis sortem miseratus octo doses Corticis rubri , quarum singula dragmam continebat, ei transmisi. Cum febristum quartana esset, eas duabus apyrex laediebus absumpsit. Iam septem exactae sunt hebdomadae , a quo hoe Medicamentum adhibuit

92쪽

& nullam hacteinus febris recidivam passus est.

E contra , ut propria ejus expressione utar, se se ab hoc tempore sensit, ac si novas partes is internas acquisivisset. ANNA PIGOT quatuordecim annorum paupercula, & consanguinea supradicti PARsLEY

ab autumno etiam intermittenti fuerat veXata,& varia Remedia frustra etiam tentaVerat.

Per quatuordecim dies parvas doses Vitrioli Caerulei et sine beneficio praescripsi. Postea tres quatuorve doses Pulveris aromatici calidie Baccis Lauri Se Pipere, quod mixtum stupeopem tulisse eXpertus sum , frustra exhibui.

Utrum Corticem communem in debita quantitate tentas et ignoro. Idem Medicamentum, quod consanguineum suum curaVerat, e poscebat. Jam abhinc mense tres doses, quarum singula tantum scrupulum continebat,

dedi, & sancto assero illam ab co tempore ab omni morbo persecte fuisse immunem. D. BARNEs vir robustus & laboriosus pra terito autumno febri intermittente delirio aliisque pravis symptomatibus stipata corri-plebatur. Post tres quatuorve paroXismos dragma Corticis communis omni hora exhibita

93쪽

sebrim sustuli. Postea ad praecavendam recl- divam bis de die eamdem dosim sumpsit. Verum post quatuordecim dies febris cum solito furore rediit, & denuo assismpta eadem Corticis communis quantitate sublata est. Hac ratione febris ab autumno usque ad initium Aprilis quinies vel sexies, quatuordecim circiter diebus postquam fugata esset , rediit.

CorteX communis recenter in pulverem redactus continuo repetitus est.

Ineunte Aprili sex doses unius draginae Co ticis rubri ei praescripsi, quas declinante puroxisimo absumpsit, & laetus assero illum, quamvis cautelam quotidie idem Medicamentum repetendi neglexerit, nullam hactenus recidivam sensisse. Casus adserre, in quibus Cortex ruber, intentato communi, curam effecit, Operae pretium non est. Aliqui mihi occurrerunt, ianullum haetenus recidivae exemplum habeo. Nuper ad casum gravem, similem illi praedicti D. BARNEs, in quo sex vel octo tantum horarum apyrexta erat, arcessebar. Sex dragmas Corticis rubri praescripsi, hasque aeger assumpsit. Paroxjsimus tamen solita hora invasit, &

94쪽

sub stadio molestissimae horripilationis omnis, ut videbatur, Cortex per vomitum rejectus est. Subsequens tamen paroxismus paulo mitior fuit. aeger Cortipem sub quavis forma valde aversabatur: eum fallendo tamen obtinui, ut tempore subsequentis apyreilae duas dragmas uno haustu deglutiret. Id hoc Medicamem tum ei adeo inlinicum reddidit , ut deinceps

idem repetere absoluto renuerit. . HOC non

obstante sebris quod aegrum gaudio , me stupore affecit omnino sublata est. Sanationem suam tribus quatuorve haustibus Pulepit cam-phurati , quod dum cum Cortice insistere

recusaverat, ut nihil agi non Videretur, praescriptum erat, I ger attribuebat: potiori tamen

jure duabus. Corticis rubri dragmis ultimo praescriptis , cum sex primas pro maTima parte perditas credam, adscribenda est. Acquisitio & introductio Corticis rubri in Materiam Medicam mihi res incomparabilis pretii videtur. Forsan tamen proprie loquendo nobis tarytum renascitur aut restituitur Medicamentum , quod tempore SYDENHAMI& aliquibus post illum annis in usu erat; dum Artis Medicae Scriptoribus familiare prover

95쪽

bium erat: V hoc vel illud Remedium tar ceris curaturum , quam Cortex intermitterbis tem. o CorteX, qui a multis annis nobis in usu est, numquam profecto hoc encomtum

meruit.

Antequam Corticis rubri praestantia mihi innotesceret Varia tonica, ut Cuprum Amm0niacumi, Vitri0lum Caerulaum, Sal Vitrioli, Sal Martis &c. mediocri in genere cum successu, selici tamen hinc indi cum eventu tentaUeram. G. Κ1SG Juvenis athleticus praeterito autumno opem meam implorabat. Veiabatur irregulari taediosa intermittente , quam dolor lateris acutus, pulsus plenus Si durus, tussis molelta & raucedo comitabantur. His stantibus symptomatibus Corticem sub aliqua sorma exhibere mihi minus tutum videbatur. Venaesectionem itaque eamque amplam institui,

Vesicans loco dolenti applicari jussi, & De- coetum Taraxici cum Tartaro Solubili &Melle in magna quantitate sumendum praescripsi. Morbus manifesto febris intermittens erat , sed symptomatibus Phthisim pulmonalem minantibus stipabatur. Sanguis detractus adeo Phlogisticus erat, ut ideo quater Uenam

96쪽

se carijusserim. Hae evacuationes, eum dicto D

cocto & diaeta stricta, antiphlogistica, tussim& dolorem lateris sustulerunt. Febris aegrumtamen torquere perrexit. Octo doses Corticis ordinarii, quarum singula dragmam Pendebat, tandem praescripsi, quae pro pluribus septimanis febrim fugarunt, & aegri habitum egregie emendarunt. Post sublatam. febrim duas quotidie doses assumere perrexit. Id frequentes ei narium Haemorrhagias eXcitavit. Febris ea hieme bis rediit, bis eidem Cortici facilli cessit , & aeger satis recte valuit: donec adventante Uere & dominante frigido Borea non solum febris intermittentis recidi-Vam pateretur , sed etiam vexaretur dolore lateris, & tumidam, tetericam faciem proderet. Post institutam denuo Venaesectionem & usum ApoZematis per mensem, ei sex dragmaS CONticis rubri mense Aprili praescripsi , & laetus vidi eum ab hoc tempore , licet post febris sugam ne vel ullam Corticis dosim sumpserit, ab intermittente omnino liberatum esse. Postquam sebris sublata esset cum Cortice insistere nolebam , ne sanguinis circulum n,

97쪽

mlum intenderet, & denuo narium Haemorrha

Prose sto methodum post sublatam intermittentem in Corticis usa perseVerandi jam omnino rejeci. Ab aliquo tempore enim suspicatus sum id nihil boni praestare, & sorte aliquando causam esse, ob quam magna quantitas boni Corticis frustra exhibetur. Notum est intermittentes cujusvis typi Cortice fugatas intra quatuordecim dies, quamvis quotidie in ejusdem Remedii usu perseveretur, plerumque recurrere. An quotidianus Corticis usus corpus humanum hujus Medicamenti effectibus adeo non potest assuefacere, ut, dum postea adversus recidivam exhibetur, iners

laetum sit & inutile ΘSatis jam factum arbitror, dum paroxismi recursum impedire potui. Nihil praeterea quam Ano linum praescribo , ut invadente recidivae frigoris stadio id paratum habeatur. I gro de

caetero in hoc casu consulo , ut declinante Primo recidivae paroxisimo eamdem Corticis quantitatem, quam antea necessariam eXpertUS est, assumat. Pauco tempore antequam Cortex ruber mihi innotuit, hanc methodum adop-

98쪽

c et a J

tavi eamque proficuam credidi: sed sex aut octo dragmas Corticis rubri inter duos parOXismos exhibendo tam bene jam res mihi succedit, ut raro unam etiam dosim repetere hactenus opus habuerim. Subscribor &cJ. SHERWIN.

Medici Londinensis celeberrimi Dc. Amice Viri BEnignissimae postulationi vestrae responsiurus, quas potero instructiones circa no-Vum Corticem, nuper, sub nomine CORTICIsPERUVIANI RUBRI, in praxim introductum, tibi impertiar. Cum in navi Hispanica a nostris capta inventus fuerit, & aliquam quantitatem Corticis ordinarii admixtam haberet, mihi nihil aliud videtur es e quam produltum trunci &majorum ramorum ejusdem Arboris. Manifesto easdem qualitates sensibiles possidet, sed in superiori gradu: ut hinc majorem copiam Extracti Resinosi, ut etiam Decoctum k Tincturam magis saturata praebeat. Hinc quoque ProVenit c ut tu nuper alanotasti & ego Ob-

99쪽

servavi quod ejus Decoctum diu aeri aperto exponi possit , absque eo quod illum acoris gradum contrahat, qui paucis diebus Decocto

Corticis ordinarii accidit. Iam a multis annis notatum est Corticem Peruvianum saepe omnium expectationem sesellisse, & praestantem illam .essicaciam, Ob quam a superioris saeculi Scriptoribus tot en- comtis celebrabatur , illi desecisse. Paucos omnino modo alicujus praxis Medicos invenies, qui primarium suum Specificum etiam a regulari intermittente delusium quandoque non doluerunt; absque eo quod aliam hujus desectus probabilem causam assignare possent, quam Medicamentum adhibitum minus genuinum fuisse. EX eo sequi Videretur, Vel intermittentes posterioribus annis ex natura sua magis pertinaces fuisse, Vel Corticem, quo usi sumus, inferioris qualitatis & minoris essicaci*, quam ille, qui a SYDgNHAMO & multis praeclaris hujus viri contemporaneis , de quorum veracitate rationabiliter dubitari nequit, ashibebatur. Posterius mihi probabilius videtur ; praesertim dum consideratur a multis annis morem ramusculorum Cortices, sub Comticis Convoluti nomine , seligendi, eosque

100쪽

c nescio ob quam rationem J latiori trunci Cortici praeserendi invaluita: Haec praeserentia . si posthac probari possit minus sundatam suisse,c id quod a longo tempore suspicatus sum

multum sorto conseret, ut, cur Cortex toties

promissis effectibus non steterit, explicari possit. In arte cortaria experientia jam dudum prolatiori Quercus Cortice, tamquam ad depfendas pelles ramusculorum Corticibus multum praestantiori, litem diremit. Utrum hujus contrarium in Medicina locum habeat nulla ratione evidens est; praesertim si vires medicae Corticis Peruviani proportionatae sint ejus vi ribus adstringentibuS. Medici Hispani, ut nuper certior factus sum, adeo de hac re convicti sunt, ut perpetuo latioris Corticis speciem praeserant, & , dum in usus alicujus momenti adhibent , tenuioras lustra ab ea separent & rejiciant, quod nuper capta navis revera probabile reddit. Futurae

l) Illud tamen non intelligi debet de latis illis fibrosis & ligneis fragmentis , quae maXimam plerUmque partem vilissimi Corticis ordinarii constituunt: laaec enim, cum exteriori Tunica 1 simul resinosis Cellulis jam in thorbata fuerint, inere lignea c0nstant substantia & nullas vires medicas p0ssident.

SEARCH

MENU NAVIGATION