장음표시 사용
121쪽
13tionem, quae per hanc ideam repraesentatur. Huiusmodi vero definitiones nullius sunt usus, nam ipsa caloris idea non est distincta , adeoque verbis exponi nequit; definiri quodammodo potest, si velis, per objectum, quod repraesentat, verum ipsum hoc calor ille est, in cujus indaganda
definitione cum maxime laboramus. Unde, dum hoc in loco res nostrae versantur, unum hoc mihi superesse videtur, ut is, qui calorem definire cupit, primo ipse hujus ideam habeat, deinde effectus calidi corporis ab ipsius calore pendentes, et distincte cognoscendos indaget, et ab iis definitionis suae specificam disserentiam sumat. Huic insistentes methodo deprehendimus, calida dici omnia illa corpora, quae vim habent separandi particulas omnium iEorum corporuna quae ipsa hanc vim possident minfri gradu, serique eandem hanc vim impertiendi majori gradu. Est autem calor nil nisi ab rarium praedicatum corporis calidi, qua talis, seu principium separandi particulas, sec. Hac definitione distinguere, ut puto, calorem licet ab humiditate, solventibus Chemicis, dividentibus mechanicis, caeterisque se inter minutas corporum, quibus ad plicantur, particulas insinuantium potentiarum viribus. Idea distiacta est idea ex pluribus ideis claris composita.