장음표시 사용
111쪽
lli Le proferenda est; quid enim hae exprimunt aliud, quam ipsum hoc Phaenomenon, quod animo nostro obversatur, cum humani corporis membra mutuo consensu analogo modo adfici Videmus, aut a ci debere ratione induisti mente concipimus t
Nono, ex vita pendentem adgnoscimus admirtabilem corporis conditionem, per quam, si quid injuriarum pars quaedam pulla fuerit, ipsa haec procatareticam se causam monstrat actionum in alia parte excitandarum per quas praesens malum repellatur. Hinc veteres jam humanae
naturae v I Μ morborum ΜΕ DICATRICEM adscripserunt, ut ex Hippo CRATE, CICERONE, GALENO, CELSO, ARET AEOCAppADoc Ε, aliisque est manifestum ; quae doctrina ad nostra usque tempora Omnium consensu ita fuit continuata, ut a nemine, quod sciam, in dubium revocata fuerit unquam. Nec dubito, quin illi, qui falsa medicatricis naturae notione delusi nomen abjicere videntur, ipsam tamen rem admissuri sint.
Panis miculam in rimam glottidis illapsam tussim excitare expellendo respirationis obstaculo egregie adaptatam, quis est, qui non Proprio exemplo saepius didicerit ZEn salutiferum molimen occasione adplicatae potentiae suffocationem minantis natum i Simile in innumeris aliis casibus oriens observare licet. Sternutatio, lacrymarum adfluxus, spontanea sphincterum relaxatio, ostiorum contractio, ubi noxii quid ingredi convur, cibi, potusque desiderium, detritarumque partium reParatio, Parturientium labores, vulnerum glutinationes, conamina febrilia, sexcenta alia, idem demonstrant. Maneamus in hoc uno
112쪽
io tussis exemplo i adplicatur ibi potentia, cujus actio tendit in dissolutionem systematis, mortem inlatura, ni rein medio malum antevertatur. Ocyssime, et constanter potentiae hujus adplicationem sequitur conatus morbificam causam expellendi, et ipso actu expellitur mica. Conatus ille ponit vim, ponit vim nato jam malo oppositam, ponit vim, sublata morbi causa, morbo tollendo parem. Habemus, ni fallor, vim, habemus medicatricem. Si vero, quale sit subjectum rogemur, ad quod vis illa referenda sit Z respondebo, non pertinere illam ad panis frustulum illapsum, hoc enim plane contrario modo agit, nec etiam pertinere ad laryngis Partem, in quam agit, quippe quae injuriam patitur, nec pertinere ad medicamenta ex medicae artis praescripto corpori adplicata. Si vero hic vis sit medicatrix, nec illa sit artis, quid superest, quam ut di-
Camus, esse eam medicatricem naturae t
Nunc licet haec ad vocis excusationem sufficiant, ostendantque, quanto jure medici in suis scriptis vires naturae medicatrices celebrent, operae pretiUm videtur in earum naturam aliquanto diligentius inquirere, tum etiam, quod hoc capite maxime requiritur, indicare, qua ratione ex vita pendeant. Dico igitur primo, nullam esse posse sine medicatrice virtute compositi systematis vitam, id est, ideam vitae compositae involvere notionem alicujus virtutis per injuriam alicui parti inlatam in reliquis excitandae in defensionem particulae laborantis ; crius propositionis veritatem jam ostendamus per ipsius causas.
Hunc in finem in memoriam revocemus corporeae vitae
notionem Cap. VI.) stabilitam. Nonne ea in determinatione
113쪽
hatione virium plurium particularum ad promovendam totius unitatem posita est LXII. t nonne determinationem illam a vi substantiali principii materiam animantis
repetendam esse s CXXXVI. CXXXVII. evictum fuit
nonne inde sequitur, quo fortior est vis animantis principii, eo perfectiorem esse vitam, et nisum in Unitatem totius systematis in singulis corporis viventis particulis ρnonne vis illa animans, et Unitatem per se adpetens, dum in materiam immergitur, Vitam so P )ris eo usque Promovet, donec ad aequilibrium pervenerit cum viribus omnium particularum animatarum ipsi oppositis, et Unitatem totius aversantibus
Pone nunc vim nocivam in aliquam corporis particu lam ita agentem, ut ipsinis fundito impediatur : quae functionis laesio manifesto indicat, particulam mo1 bifica causa actam magis resistere influxui principii animantis, quam ante. Hoc in casu quid hun principio evenire necesse sit, liquido adparet. Non enim destruitur ipsius vis, nec alio transfertur, sed invertitur actio per auctam particulae resistentiam haud secus, quam sphaerae elasticae in obstantem parietem impactae motus reflectitur; inverti autem nequit, nisi magis determinetur in omnes reliquas corporis particulas : increscente sic animantis principii actione simul ipsius effectus, id est Vita, augetur in reli-- quis corporis partibus, cumqUe Vita partium illarum actiones, quae a Vita pendent.
Sic intelligitur, quo pacto ex morbo, aliquam corporis partem infestante, reliquo systemati novus vigor accedat ;altera quaestio enodanda sequitur, qua ratione vires illae
114쪽
m restituendam aegrotantis partis sanitatem dirigantur in qua re nulla potest esse dissicultas : quis enim ita est Omnis physiologiae rudis, qui nesciat, eo modo inter se
conueXa esie corporis nostri organa, ut unius functio ad caeterorum integritatem, salutemque, et reqUiratur, et conducat; quam rem illarum partium Utilitas, quarum Iatius est, et manifestius in reliquum corpus imperium prae caeteris egregiis exemplis confirmat.
Quae simul observatio idonea nos responsione instruit, qua ObViam eamuS eorum objectionibus, qui ex tradita vis
medicatricis theoria s CLXXXVIII. &c.) nimis festinanter sequi forte concluderent, nihil excogitari posse ad promovendam vitam, et vigorem in data corporis parte essicacius, quam morbum reliquas omnes devastantem, imo eo feliciorem semper fore sanae partis conditionem, quo gravior morbus, quod reIiquum est corporis, exquisitius excruciaverit: qua tamen propositione nihil absurdius, aut ab experientiae fide magis alienum concipi potest.
Falluntur vero vehementer, qui ejusmodi quid ex data CLXXXVIII. &c.) explicatione cogi posse existiment :quod ut adpareat, quid damni morbus partis universo corpori adferat, audite i Primo, sublata, vel laesa partis functione, reliquum corpus iis beneficiis destituitur, quae in ipsum ex parte illa, cum sana esset, derivabantur; hinc, male adfecto aliquo organo, totum corpus quodammodo laborat, et ad peragendas suas functiones ineptius evadit :Et evidens est, nullum reperiri posse remedium, quod huic malo medicatrix vis opponat, instrumentis destituta, sine quibus remedia illa adplicari nequeunt. Cessante
115쪽
intestini actione, quidquid moliatur natura, nunquam enficiet, ut arteriarum systema officio suo rite fungatur, nisi sublato in antecessum primario morbo primae Viae ad
Observandum deinde est, si1 pars primaria adsecta ex earum genere sit, quae in reliquum corpus imperium eXercent, saepe tam graviter illud adfligi, ut medicatrici vi ne illa quidem instrumenta relinquantur, quibus egregii quid in remoVendo partis ipsius malo, moliri valeat : in quo casu nulla spes est, ut unquam sua vi natura cum morbo in gratiam redeat. Cujus rei exempla syncope, Paralysis, apoplexia, et alia id genus adtendenti numerosa sugge
Verum etiam tertio, si paulo vehementior adfectio fue-Tit, et pertinacior, et ad locum maxime definita, reliquo interim corpore Parum mutat , et ad agendum idoneo, vel a priori perspicuum est, per immanem adfectae partis resistentiam animantis principii vim reflexam tanto impetu in organa, quae ipsius actioni jam furori dicendae minus resistunt, praecipitem dari, eademque saepius tam violentis motibUS exercere, ut summo cum periculo ratio etiam ad sensum enormis evadat inter teneriorem eorum fabricam, atque vim, qua concitantur. Quo Phaenomeno in pyrexiis, quae plerisque inflammationibus acutis concomitari solent, et synocha, atque synocho, nihil est magis
CXCVII. Qui ea, quae de Vi medicatrice, atque sympathia proxime disputata sunt, inter se conferre dignabitur, eam esse
116쪽
Iogdeprehendet utriusque adfinitatem, ut sympathia, atque vis medicatrix non sint diversarum partium adfectiones diversae, sed semper eadem ejusdem partis adfectio simul et sympathia sit, et vis medicatrix, utriusque Vero disserentiam in diversa ejusdem subjecti ad diversos terminos relatione esse po1itam, eandem nempe conditionem corporis, ubi ad morbum partis tanquam effectus ad princi- Pium, ex quo Procedit, refertur, esse sympathiam, quam Primum vero in relatione ad ejusdem partis futuram sanitatem veluti principium ad suum effectum occurrit, medicatricis virtutis speciem induere.
Decimo vita corpori conciliat INSEPAR4BILITATEM AΜENTE, ejusque vehiculo. Malo hoc inseparabilitatis vocabulo Uti, quam nexus, aut conjunctionis, quia per haS VO-ces longe aliud quid philosophi intelligere solent, quam hoc loco mihi volo. Efficit nimirum corporis vita, ut ita
cum eodem menS Unita maneat, ut quomodocunque per causas externas corpus moveatur, illud non effugiat mentem, ac vicissim corpus menti quaecunque molienti usque comitetur.
Quae tamen dicta ne malae interpretationi locum relinquant, monendum est, minime me inficiari, particulas aliquas a reliquo cCrpore separatas, sublato igitur omni commercio cUm mente vitam suam aliquamdiu trahere posse, IX.) sed tantum adserere, corpUs, quamdiu Omnes illae particulae vivunt, quae ad animam proxime terminandam requiruntur, a mente esse inseparabilem. Haec adsertio, licet ex vitae corporeae definitione satis prompte Elici possit, hoc loco peculiarem quamdam confirmationem
117쪽
nem flagitat, et imprimis cum iis, quae de relatione corporis viventis ad mentem LIX. disserui, conellianda
CC. Dixi nimirum ego, mentem substantiam esse toto coelo a corpore diversam ; dixi, eandem corporis sui si ctricem esse, corporis vero partes diversas totidem instrumenta esse, quibus anima utitur, et' plerisque quidem, per se Otiosis, pro lubitu : unde sequitur, animam simili fere modo inter corporis sui membra versari, quo in ossicina sua inter instrumenta fabrilia artifex : et quemadmodum
faber, V. c. ferrarius nunc arrepto malleo percutit, nunc tenaculo Prehendit metallum, nune forfice secat, aut folle ignem incitat, &c. haud secus mens etiam nunc Pugno ferit, aut correptum manu cibum ori admovet, aut ma
xillis adductis frustum abscindit, aut thorace spiritum ducit, iterumque emittit, &c. unde mirum videri poterit, animae non aeque, atque illi libertatem esse ab incepto opere nonnuiaquam feriandi, aut si libuerit, ex ossicina sua egrediendi, paulo post, si volupe fuerit, reversurae, ae dubitare fere incipias, an non arctior hic nexus quidam adgnoscendus sit, et major utriusque partis necessitudo, quam principia antea stabilita inferre videntur tCCΙ. Sed certe, si adtentam mentem adhibeamus, nullam hujus modi libertatem per priora illa docemur, dum contra Per eadem corporis cohaesio cum mente explicatu facilis est. Totam igitur propositae inseparabilitatis rationem, et causas cognoscite lNulla excogitari potest animae actio, quae non organi alicujus corporei, ceu instrumenti, usum involvat, nulla mentis
118쪽
mentis mutatio, cui non aliqua corporis mutatio ita respondeat LXI.) ut termini, qui agens a patiente dirimit, communitas conservetur. Si fingere liceret artificem, qui inter sua instrumenta semper eo modo versaretur, Ut omnes ipsius motus in alicujus instrumenti usum necessario terminarentur, si porro omnia haec instrumenta unam continuam fabricam constituerent, cujus cohaesio, et Unitas a perpetua quadam, et essentiali artificis qualitate penderet, facile intelligeremus, quamdiu instrumenta haec inter se unum forent, nec externa vi dissolverentur, etiam totum illud instrumentorum systema cum artifice suo, et motore UnUm fore.
CCII. Atque hic quidem longo nimis sermoni finem imponere
mihi liceat, imo potius inceptum abrumpere. Nam etiamsi, si molem spectetis, jam ultra solitos dissertatiunculae Academicae limites videri possit crevisse, vix tamen dubito, quin haud contemnendam argumenti partem intractatam relinqui judicaturi sitis, eam nempe, quae theoriae hactenus propositae usum in universa disciplina medica, et praecipue in praetica ipsius parte ' demonstret. Quam argumenti
Medio ars quod nomen hoc loco objective intelligendum est ut omnes aliae in partem theoreticam, atque practicam solet dividi :harum limites ab aliis alio modo videas determinari, ab aliis ne determinari quidem. Existimo autem, ita poni debere, ut in definitione quid theoretica, atque practisa pars cujuscunque artis in genere sit, una conspiciatur. Hunc in finem commode dicemus, medicinae partem theoreticam suema esse omnium illarum propositionum theoreticarum de artis objecto, quarum cognitio ad obtinendum artis finem conducit. Practicam vero medicinae partem fstema vocabimus omnium illarum propositionum practicarum circa objectum artis versantium, quarum cognitio sis obtinendum artis finem conducit. Ne autem propositionis theoreticae, atque practicae vocabula dissicultatem paridui, exponendum est, quid
119쪽
nrgumenti pertractandi methodum usus ita confirmavit, ut etiam Verear, ne vestram, nec injustam, reprehensionem incurrero, nisi vel inceptum opus absolvam, aut saltem rationem expediam, cur hanc doctrinae practicarum regularum sui puto) fertilissimae partem sciens praeteream ρ Estque vel eo nomine aliqua reddenda, ne silentio eam praetermisisse sterilitatis habeatur, vel negligentiae confessio. Certe, si vera est, sterilis haudquaquam est: quid, si dixero, adtu esse gravidam, imo forte a partu haud longissime remotam Z sed tamen ante plenam maturitatem in lucem excludi foetus recusat, et Vel tunc, cum jam vacillabit, et exitum molietur, obstetricum requiret meipso longe peritiorem. Embryon illud vitalis harmonia est, cujus hoc loco imperfectissime adumbratae plenior, et absolutior historia requiritur, antequam scaturientia inde corollaria vestro judicio subjicere ausim. Neque tamen prima hujus stamina, sed ex principiis suis pendentia, tanquam ex umbilico foetum, eminus ostendisse, indecorum duxi, aut Praematurum ; quem si ab utero ante tempus liberarem, meruS haberetur abortus cito periturus, neque sibi Profuturus, nec aliis. Huic igitur, cui Edinensis Academia ortum dedit, atque vitam, VOS temPUS concedite, quo crescat, quo suconfirmet, quo tandem talem se formet, ut melioribus auspiciis in lucem editus vestro olim se favori commendare, vestrumque patrocinium ambire sustineat.
per illa mihi velim. Propositionem theoreticam illam voco, cuisspraedicatum subjecto actu inesse judicatur, estque omnis vel definitio, vel
axioma quo nomine experimenta quoque, et Observationes comPlec
tor vel theorema. Practica proposuio est, cujus praedicatum est effectus praefandus. Talis vero postulatum est, vel problema,
120쪽
De determinanda notione caloris in genere. DICENDU Μ est, quid intelligam per calorem i
non quod longo usu stabilitas verborum significationes invertere mihi laudi ducam, sed quod apud hodiernos philosophos, qui ad manuS erant, etiam cum cura circumspicienti hujus ipsius Voculae definitio aut nulla, aut omnino non talis comparuerit, quae possit intelligi, aut rem distincte exprimendo inserVire. Dicam tamen, quid repererim. Duplicem nobis plerique calorem obtrudunt, quorum alterum esse aiunt in mente, alterUm, prioris illius objectum, in corpore externo; Vide, qUam non
sit tam simplex, quod non dividat nasus philosophicus lmihi, si verum fatear, displicet tanta subtilitas, uno vocabulo, quantum fieri potest, Unam rem exprimi debere arbitranti, ne dicam, duras Videri has phrases, mentem esse calidam, frigidam, flavam, caeruleam, o c. Sit ergo constanter nobis, calor adfectio quaedam corporis, mentis vero limitatio hanc adfectionem repraesentans, ipsique respondens non calor, sed caloris idea dicatur. Quid vero est, quod calorem vocant in corpore ξ Hoc ut expediant, utuntur caloris idea, dicuntque, calorem in corpore esse externum objectum hujus ideae, sive illam corporis conditionem,
