Historia pontificatus Gregorii 13. Summi Pontificis. Authore P. Ignatio Bomplano Soc. Jesu

발행: 1685년

분량: 278페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

151쪽

r . Historia Pontificatus mirationi, amotique est charitas, expers

maritiae.

Eohemra regno consulit: MAximilianus Caesar, & substinendae

fortunae & Austriacae potentiae fiε- mandae studiosus , Bohemiae domin tum ad Rodulphum filium conserre, animo consilioque agitabat. Quod in tantis haeresum viribus, in convulsa Catholicorum concordia , ac praesertim in metu totius Germaniae, alios principes amantis, periculosissimum erat; & i gruebat metus, ne Caesar in angustias pertractus, aut amittendae Bohemiae,aut Haereticis favendi, facile consentiret votis hostium , ne suis fraudaretur. Illud autem contendebant perquam avidE Sectaxij, ut Confessio, quam vocant, Augustana impunis esset, ac omnibus eommoda; unde Catholici nominis ingens jactura, & summum discrimen. Gregorius, cum &Maximiliano faveret, & amaret Rodalphum,

optabat Civem , non alium Bohemia

Regem fieri, quam Rodulphum, sed salva

152쪽

Catholica re, ac Maximiliani fama, cui plurima invidia parabatur ex contemptu pac etiam illibata Sedis Apostolicae dignitate, quae si conniveret , jam indulgebat

conatibus Haereticorum 1, nam quae semel lubet indulgere, necesse est semper concedere. Augebant Gregorij metum necessaria Regiae destinationi Comitia , quae constabant Viris abalienatae a Romana

Religione, vel indolis, vel voluntatis; Aberant addicta Ecclesiae capita, ingens Religionis munimentum : & Praga id temporis pauci stimos Catholicos fovebat, eoque Sectariorum, de in primis Nobtilium impetus incitabatur; qui apertis animis Confessioni Augustanae praeludebant; sed Gregorius cautὸ simul, ac sollicidὸ liateris ad Gulielmum Ursinum Rosember gium, Ladislaum Popleum, Wratisiaum

Praenestanum , Sbincum Bercam, claros de Catholicos Bohemiae Proceres, de ad Antonium Pragae Archiepiscopum perscriptis, eos admirabiliter accendit a d rebellenda haereticorum vota, quibus arridere nihilaliud erat, quam interire: non bene convςnire, nec in uno regno simul morar i

153쪽

1 6 Historia pontificatus libertatem Religionis, & Catholicam

. sinceritatem ; deinceps si haeretici cautisam obtinerent, sere gloriam penes eos, ludibrium penes Catholicos. Admonuit Albertum Bavariae D ucem, ut qua posset, averteret iminens incendiam, cujus vis Bavariae minabatur, nam plerumque vicinores primo Mantur; extimulavit Mariam Imperatricem, Legatum Hispani- .cum, Florentinum, & caeteros qui vide-e' bantur apud Maximilianum gratia pollere, uti ejus animum adversus iniqua postulata obfirmarent; darent pietati, quod fidei erga Caesarem, ac Reipublicae saluti deberent. Demum aggressis est Maximilianum Pontificia majestate: Meminisset

se Imperatorem electum, ut Catholicam Fidem tutaretur: non referret haereticorum voces ad praesentia commoda, sed adfuturas calamitates: ab ijs nihil sincerum,

nihil utile expectari ac proponi posse, qui

corrupta conscientia , prava non minus mente, quam opera utuntur e insolestere

audaciam, si semel admittatur et confessione Augustana approbata,Regiae digniaxatis contemptum approbati, Regni leges

154쪽

issi.

α ia

Gregorij XIII. 1 7 convelli, discordias jactantius seri, atque hoe ipso intercidere Rodulphi dignitatem, laesis Catholicis, quibus non minores quam haereticis in Regem vires; adeh-que Catholicae fidei, Regni saluti, ac C:esareae famae prospiceret, compressa haereticorum cupiditate. Haud gravate accepit Maximilianus Gregorij veiba; secertum esse Pontificiae charitatis, & Caesarei ossicij memorem fore et sibi res novas haud quaquam placere et aliud esse audire; aliud, approbare, nec posse subjectos homines arceri a conspectu &aure Principis. Caeterum haud metueret Gregorius, in tanta Sectariorum discolis dia. Atque ita prorsus accidit, nam P cardi, aliique novarum Sectarum aemuli, Confessioni Augustanae, caeterisque illo. rum votis obstitere, qui Catholicis negotium facessebant. Igitur Maximilianus specie pacis alendae, facile novos Sectarios repulit, & Gregorio gratificaturos pluribus praesidijs rem Catholicam firmavit rHussitas coercuit, qui importunis querelis Sacerdotum opes ilicusabant; redirent in sinum Ecclesiae; haud decere Rom-

155쪽

1 3 Hi a Pontificatus

num Pontifieem , abalienatis membris vires ac opem impertiri: demum fraenata Sectarum impudentia, & impetratis. per Catholicos proceres, consuetae pecuniae

subsidin Regnum Bohemiae Rodulpho

tradidit, omnium assensu δc plausu. Post haec publice confirmata, quae alias in Pi cardos fuerant sancita, eorumque Synagogae clausae: Paraeciae Catholicis restitutae: Praga ejectus librorum impressor haereticus, pluraque praestita Catholicis utilia, quae gratiora acciderunt Gregorio, quo minus expectabantur. Et cupierat Gregorius monstraveratque opportunum nandae haeresi munimentum, Trib

nal scilicet fidei, quod Pragae erigendum

ab Archiepiscopo, neminem non contineret in ossicio; sed aucta antinornm liacentia, impar erat severis remedijs ; ideoque blandioribus modis Bohemiae consuluit, misso plurimo auro, ut nova adolescentum Seminaria extitarentur, altiusque surgerent jam excitata, adscitis in eorum curam Rosembergio & Praenestano, qui & auctoritate nominis, δc animi ala-

ritate studia Adolescentum incitarent. Qua

156쪽

Gregorij XIII. I sina sane liberalitate restituit Gregorius in Bohemia Catholicam rem, eductis ex hisce Seminarijs innumeris Sacerdotibus, qui desertas Paraecias recuperavere, Oppidaque & Urbes documentis Catholicis informando, approbarunt Gregorij arcanum ; Nihil esse praestantius ad fi andam Religionem , quam juventam reli

giose educatam.

cavet, ne Rex 'manorum eliga-gatur vetri more non servato.

EVecto ad Bohemiae fasces Rodulpho

filio, ut celeritate fortunam Occup ret,ac nova dignitas aliam pareret, Maximilianus Caesar eo vires opesque suas vertit, ut concitatis Septemviris, parataque Germanorum benevolentia Rodulphus filius Romani Regni solio admoveretur; essetque paternae omnino fortunae haeres. Itaque vehamenter Gregorius efflagitare Caepit, ne vetus consuetudo abrogaretur,

quae loco arcani erat, Haud eligi Roma- ὸ ι norum

157쪽

aso Historia Pontigeuitinorum Regem,nisi Caesar superstes a Romano fuerit Pontifice aurea redimitus corona ; & quamquam hic mos fuerat o- mi ssus a Ferdinando Caesare parente, quis tempore Maximilianus ipse Rex Romanorum designatus fuit ε, tamen haud licere, novo & retenti exemplo, tot seculorum , Caesarumque aestimatione validam consuetudinem abijcere. Praecepitque Nuntio Delphino, ut adiret Maxi milianum 3 efficeretque , ut restituta consuetudine, suus Apostolicam Sedem, Caesareamque dignitatem honos maneret; Neque Delphinus aut causae aut loco defuit; sed nactus Caelarem venationi operam dantem, adeoque curis Imperat rijs vacuum,dc quasi opportuna vellet m

nere, ritu familiari cum eo solus de ambulans, procul arbitris es comitatu, de hac re sermones jecit, exposito Majorum more: quo violato periculum & incommodum imminere. Quod si valetudo,

ut temporis gravitas eum vetarent Pontificis aspectum subire, posse ab alio, quem

siregorius aut mitteret, aut nuncuparet,

158쪽

Gregor. XIII. in ρ 2naretur, Imperatorium insigne in ipsast Germania accipere : haud aspernaretur ' Gregorij beneficium, quod fortasse alias i negaretur et panderet sinum promptae. benevolentiae Germanos Principes, cumi prisca de Apostolicae Sedi debita obsequia deferuntur. Neque haereticos abalienatum iri. Imb ὰ dignitate esse, Imperatorem Coronari: utcumque esset, non absque injuria negligi Romani Pontificis auctoritatem, quae adversis rebus sola Caesari praesto est. Ubi haec audijt et Caesar, specie rem aestimantis, ac sapien- , iis deliberaturus, responsum in haec ver- η ha aliquantulum distulit : Gregorij nee a benevolentiam obscuram, nec auctorita- a tem ingratam sibi esse , sed valetudinest gravari ne Romana accederet: & a Lei gato, aliisve diadema imponi , novi moris ja esse, quem inducere, nec posset, nec vellet: Dosse hac novitatis foecie com .

Itinare. Itaque Gregorius ne deteriorem j

s Ecclesiae fortunam faceret, neu Catholici publicas in discordias abirent, veritus et,l, ain, ne Protestantes ad Haereticum Pri

cipem

159쪽

Ax si Historia Fontificatus

opem Bransducerent Imperium Roma num , Catholicis discordibus ; satius d xit, omissa lite, commonere Maximili num , ut cum ipse haud novos mores maret, efficeret , ne quid in sacro cel brando, juramentove praestando a Rege, aliisque rebus, praeter morem usurparetur; quod sane esse aurum se Caesar imperatorie promisit, effecitque, agnoscens Gregorij beneficium. Ratisponam igitur convenientibus Septemviris s. Kal. Novem. Mannum sal. I37s. omni usuffragisereatus est Rex Romanorum Rodulphus Austriacus Maximiliani filius ; ejusdemque Mensis Kalendis cum auditus ab omnibus , solemni sacramento spopondisset, Romano se Pontifici , Apostolicaeque Sedi constanter obtemperaturum, regiis ornamentis contectus de more fuit, ac mox iterum ad aram perductus sacrosanctam sermulam repetijt,contestatus,nu quam fore, ut Romano Pontifici non pareret , nec se abrogaturum, sed integradi illibata servaturum ea , quae Majores concesserant. Quod sane factum Gre

gorij prudentiam approbat, qui in sum

160쪽

ma haereticorum Principum potentia, frequentiaque obtinuit, ut Apostolicae Sedis authoriras firmaretur , nec alium sui Rectorem haberet, timeretque Rex Romanorum, quam Romanum Pontificem 3 sed alia quoque in hisce Comitijstentavit Gregorius, opera Nuniij, α temporis occasione usus , quo scilicet Sacerdotes piam , & dignitati parem Vitam agerent et Mancipata Ecclesiae bona restituerentur : ne viduatae pastoribus jacerent Ecclesiae, neque plures uni committerentur et Episcopi prophana specie acti veste haud vagarentur: cederent Magdeburgo, alijsque Urbibus praecones haeresum et denique ne Catholica Religio labefactaretur dissensione Catholicorum, inopia, penuriave Prob rum hominum, ac vi, fraudeque secta riorum. Rodulphus vero legato Claudio Trivultio, regio obsequio animoque v. neratus est Cregorium, qui & actis Deo gratibus,& accensis ignibus, publica exhibuit Pontificiae monumenta laetitiae; gratulatusque tum ipsi Rodulpho, pax tique Maximiliano , tum etiam Phi-

SEARCH

MENU NAVIGATION