Historia pontificatus Gregorii 13. Summi Pontificis. Authore P. Ignatio Bomplano Soc. Jesu

발행: 1685년

분량: 278페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

121쪽

templa veneraturus , & suo & Parentis Henrici nomine; & in aedes Pontificias receptus, benigneque ac decore habitus, ex arserat cupiditate spectandi Neapolim,

cujus situm amaenitatemque commendabat fama, quae apud Juvenes gratiosa est , i Neque audebat permittere Pontifex, seu futuri sollicitudine anxius, more parentis, seu 1atas, juvenilem licentiam difficilius retineri posse inter delicias,quibusUrbs illa foret.Tandem consensit:ne indissidentia, suspicionemq; traheretur nimia benevole-tia, quasi alijs invideret hoc decus ; Verum

praesagientis animi moramin faustus reditus comprobavit ; Nimirum fato quodam senes de adolescentibus vera judicia serunt; dc Gregorio summa quaedam vis adfuit perspiciendi futura; non audacia sentiendi, sed experientia, quae senibus a ctoritatem facit. Rediit ergo ROrnana Carolus; sed valetudine per nimiam ludorum , voluptatumque licentiam corrupta, & etiam doloreimmodico aeger,quod homo libi gratissimus in rixa cecidisset, vix Urbe conspecta in febrem incidit, incalvitque miserabiliter. Statim res ad Gre- lgorium

122쪽

Gregorij XIII. II sgorium perfertur, qui ut remedijs morisbum expugnaret, sex illi praestanti stimos Medicos adjecit, jussitque duos alternis

horis ex ijs mutata opera, diu noctuque adesse; Nec satis amori haec cura; sed monito Parente, ad omnia sese convertit, quae ingenium amoris sollicitante dolore, novit excogitare. Saepius aegrum invisere per se; in momenta percontari de remiLsione, vel aestu morbi Medicos paene impatienter accire, ut nihil praetermitterent

necessariae industriae; Non labori sumptusque parcerent; sibi fore illa remedia

Matiora, quae pretiosiora; nec ei ubit R e- stor generis humani, tam accurate unius adolescentis inservire valetudini,ut vider

tur nihil aliud agere; quamqua nihil gravabatur aliarum rerum cura, dum procurabat Charitatis negotia, quae Dei Vicario. supra reliqua cor ii esse debent. Visus est Carolus aliquantulum convalescere , sed repente febris v ehementius exarsit, eum

que ad extrema deduxit. Hoc ille morbi impetu pressus, & morti propior, suae homines familiae ad se vocatos prolixa orati ne commonuit, de Gregori, erga se chariatate.

123쪽

tis: Historiai Pontificatus

late; redirent in patriam , & Henrico, parenti, consanguineis , & univeris Cerinmaniae exponerent , quam amanter, quam magnifice, & sinus & aeger exceptus LGregorio fuisset Carolus Cliviensis; nec. a. parente meliora, nec a Principe nobiliora. benevolentiae monimenta expectarii posse narrarent , qui vidissent k optimos. esse hujus spectaculi testes, qui fuissent spectatores Meminissent tamen ipsi, sequidem in aetatis flore, in summa spe,extra. patrios. fines & amores. , quasi ostentum humanat vanitatis, occumbere , hac una re maxime gaudentem quod occumberet in Gregorij silii ac paulo pbst Eucharistia munitus silutaribusque pietatis. Christianae, Catholicaeque Ecclesiae praesidijs instructus , fato concessit, Mortuo non sine lacrymis parentavit Gregoriunsacroque peracto , Cadaver cum pompa& comitatu jussit in Templum Germanorum deduci, ibique convestitis honore carminum parietibus,additoque emortuali concentu, egregio tumulo illud componi, Roma non minus dolente jacturam ad iescentis, quam Gregorij Charitatem lau,

dantes

124쪽

j Gregorij XIII. iij

a laudante , quae & ipsi Germaniae in primis, gratissima accidit; Henricus certe Carolia parens gratias egit Gregorio summas, &i quamvis filium suspirarer ademptum, prot solatio doloris habuit, eum per Gregorium, & Romanam Ecclesiam Caelo oblatum.

Fraesidia parat adversus Othois

manum.

S Evior fama ex Oriente manaverat, novam & plane formidandam classem ab Othoniano parati adversus Christianos; quibus ob intestinas discordias , vel levissima Hostium tentamenta eo gravius timenda sunt, quo minus timentur. Itaque Gregorius, misso Jacobo Boncompagno ad Pontificiae ditionis litora, validius munivit ea loca, quae obvia , obnoxiaque . excursionibus Barbarorum jacebant ; & ne quid Christianis rebus incommodum Othomanus moliretur, adjecit animum ad novum faedus cum Hispanis, Venetasque feriendum. Plura afferebat,quae videbantur Hispanos pusse allicere. Non mino F rem

125쪽

Iit Historia Pontificatus rem imminere Hispanis ditionibus ab Othomano metum, quam reliquis , minores tamen fore sumptus ad expediendum bellum , si ab ipsis, Pontifice, Venetisque conjunctis , Othomanus premeretur: perduelles in Belgio territum ac represtum iri si feliciter adversus Turcas pugnaretur, seu relata victoria, seu nobilioribus oppidis occupatis. Sed Hispanos alia deterrebant ;Non esse paris operis,promittere, ac praestare : neclinarias faederi conditiones a cipi posse, expleri vix posse: ac frustra opes, quibus Afri, Mauri, Piratae que arcendi erant, conferri in Orientem, orasque remotas, vel modico vel nullo expeditionis pretio : denique post exhaustas Hispanias, Venetos, invitis etiam Hispanis, cum Othoniano in gratiam redituros ; atq;

ita semper Hispaniae illudi dum Hispania

exhauritur. Haec dum agitantur, O thomana Classis Tunetanum Regnum invasit, Sinamo duce, qui auctus Barbarorum prope degentium auxilijs, intra quadraginta dies, non modo conditam pauid ante ab Hispanis arcem occupavit', sed etiam Tuneto potitus fuit, & Goluttam expu

126쪽

Gregorii XIII. IIIgnavit, modico militum praesidio, sed ingenti armorum copia munitam , captis etiam Gabrio Serbellono,aliisque insignibus viris,pati damno, ac dedecore. Atque hic libet Gregorij prudentiam avertere,

qui Philippo Hispaniae Regi auctor fuerat, ut Tunetanum Regnum viribus, an misque ab Hispanae potentiae corpore avulsum, Joanni Austriaco attribueret; Non facile amitti regna quae praesentia Regis firmantur; quod consilium ni abnuisset Hispanus , sortasse Vel adhuc Hispaniae serviret melior Africae pars, vel Otho manus abstinuisset ea praeda, quae fortissimi Principis in manu erat. Sed redeamus ad novi foederis apparatum, quem Gregorius omnino adornabat, ut eluctaretur Otho mani furias, quibus in dies Orbis Christianus concutiebatur; Igitur pro- pitiato per preces & sacrificia Numine, non modo Hispanos, Venetos, aliosque principes Italiae, sed Germanos quoque pertrahere contendit ad bellum Othom no indicendum : Summo in discrimine semper versaturam Germaniam, si formidolosum hostem intra fines , atque in sinu F a arma

127쪽

11o Historia Pontificatus armatum semper,ac minacem sentirent:tia merentine Catholicorus agiti js,erroribusque degenerantium ab Ecclesia populoiu; commotus Deus Graeciae supplicium in

Germaniam verteret : specularentur camami tosam tot provinciarum fortanam :Othomanae ambitionis esse, nulli regno parcere 3 non esse ambiguam jacturam , ubi certus est hostis, & nisi is procul Ge mania depelleretur , suam q uoque posse facere Imperii Romani sedem e nomina diversa esse, Germaniam, dc Graeciam, Ceterum eodem ambitionis impetu facit. in unum coalescere. Et quamquam haud ignorabar, se rem agitare dissicillimam, distractis civilia in bella Germanis, tamen communis officio Parentis ne deesset, e significavit, quae exequi tutum. Deus arcanis cladibus Othomano inflictis, s

stentavit Gregorij spem 1 quippe pesti

lentia Constantinopolim vexante, vix Basebaris supei fuere vires ad vitam, cujus discrimina altius metuuntur, quam bella amantur. Praeterea Gregorius in Otho- manum sollicitavit AEthiopum ac Persarum Reges ; missis in asithiopiam Joann. Baptita

128쪽

GregoriJ XVI. Baptista Britto Cossentino,& Josepho Ba-leono sicloporum fabro, in Persiam vero Joanne Baptista Vechietto Florentino, qui re felicirer peracta, quinque post a

nos Romam remigravit. Insuper te-

verso Legato Lu si tano, quem ad eundem Persarum Regem destinaverat, iunctis Hispani ac Lusitani Regis literis . incredibili gaudio recreatus fuit, tanquam certus melioris fortunae ; siquidem hic legatus magnifice a Persis exceptus, reddidit pi mas benevolentia & humanitate epistolas, quibus Rex suam GregorioChristianasque Principibus operam, opEmque offerebat, se ubique insidias& bella Othomano mo- virum ; adessent Christiani, vire que adderent ue nec dividerent auxilia, quae conjuncta vinci non possent: angusti rem fore Othomani Dominatumis Christianorum, Persarumque viribus premetetur, Persis non deesse audaciam, nec

vires Christianis, ad iniquum hostem debellandum. Cur sinerent expertem ulti

nis , gloriosum tot Christianorum spolijs Tyrannum p Uerum diversis iam Christianae gentis rebus,&plerisquePrincipibus ad

129쪽

1 a1 Historia Pontificatus

privata se consilia reserentibus optari potuit , non confici faedus. Raro quemquam Principum moestiorem ulla clades affecit, quam Gregorium haec remissio conspirantium animorum adversus Otho- manum, adeo ut cum didicisset, ab Hispano triennes inducias cum Otho mano susceptas, maluerit irasci Hispano , quam indulgere, questus, ademptam sibi Christianae Reipublicae vindicandae facultatem ;Et sane quamquam consilia Principum scrutari anceps, ac incertum sit, tamen illud affirmare de Gregorio licet, illum non inani spe , sed constanti validaque mente sua omnia eo retulisse consilia, ut non minus Haeresibus Germaniam, & Galliam, quam Othomanis fur ijs Graeciam, &Orientem levaret. Excelsa scilicet mens vult nec timere, nec posse timere.

Hispania ovet, ac prospicit.

MAgyium potentiae corpus magnis quoque dissensionum morbis jactatur, & opus est dominantium solertia,quae laborantis imperij membra sagaciter inspi-

130쪽

ciat, foveatque benignd. Atque hac de causa Gregorius cum intelligeret, Hispani Regis potentiam id temporis propugna uulum esse Religionis Christianae, adve sis Oiliomani dc Sectatiorum vim, nihil omisit, quo Regi studeret, ejusque seu

pietatem incitaret, seu potentiam confirmaret,tolleretque ea mala, quibus maginucorpus si non convellitur,certe debilitatur; Ideo suasit illi, ut suam opponeret piaesen tiam tot rerum motibus, quibus &Belgi, um,& aliae Provinciae quatiebantur: graviora e Principis absentia insurgere perict la: & Bella instar nubium evanescere, antecedente Principis vultu,velut aspectitSolis, Sed Philippus tenax consilij, in quo praecipuum dominationis arcanum reposuerat, ne se in casum daret, vel ut ipse iactabat) ut propius aurum Indicum exinciperet, maluit ex Hispania, tanquam ex Imperij corde, amictis partibus mederi. Et quamvis aegre ferret Gregorius hanc Philippi in Hispania moram, tamen haud omisit ea suppeditare, quae potuit firmandae potentiae adjumenta ; cumque ille eia sagitasset ad leniendos sumptus, quibus

SEARCH

MENU NAVIGATION