Historia pontificatus Gregorii 13. Summi Pontificis. Authore P. Ignatio Bomplano Soc. Jesu

발행: 1685년

분량: 278페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

131쪽

ri Historia Pontificatus S classem & Bellum proReligione instru-

xerat, ut sibi liceret singulis annis quadraginta aureorum millia ὀ sacrae rei patrimonio , ad publicas utilitates derivare, tandem consensit, sed infortunato exitu, spectaculoque populis ingrato ; memo- . Iant enim, cum hastae subjecti essent agri, A qui Regis in potestatem venerant, neminem ausum esse eos emere, sed horrore

quo dam persusios Cives vidisse, ac fugisse, atque adeo jacuisse praedia illa inculta: tanto etiam Philippi metu, ut abstinere pium diixerit, ac necessarium, ea pecunia , cujus pretium odium populorum erat. Amabat praeterea Gregorius Philippum privato publicoque affectu, & usu-

' venit aliquando, ut cum uterque graviore Corporis valetudine vexaretur, sui oblitus, non nisi meliorem Philippi conditionem exoptaret; atque hoc Pontificiae animae proprium credidit, bene velle Regibus, nullo sui respectu, aut suorum, quos sibi, & Ecclesiae addi ctos volebat, non Principibus ε, vetuitque Philippum Boncompagnum opulento pensionis reditu

132쪽

quae illibatior est repudiato munere. Illud

etiam cavit , ne benevolentia detraheret auctoritati, neu studium retinendae auctoritatis benevolentiam minueret. Itaque etsi in dies de Iurisdictione inter utriusque potestatis Regiae & Apostolicae administros controversiae ferverent, nihil simultatis inter Gregorium x Philippum intercessit,sedhonestissimis verbis alter alterum laudabat: sua quisque tueri, nunquam irasci: quamquam Pontifex non semel visus est Philippam incusare, quod pactas cum Othomano inducias nollet frangere , ne fortunam formidine necessaria falleret, aut ne dispergeret incassum vires Α & praeterea semper obstitit, cum Regis nomine ea petebantur , quae ad Ecclesiam pertinebant, vel extra jus regium erant neque tamen visus est unquam Rex indignari, sed potius aestimabat, dc amplectebatur Gregorij aequitatem, quae nullis minis langue scebat, quia non inconsulto impetu agebatur et nam revera&ipsi Regesprobant Pontificis constantiam. Abnuebat Gregorius permittere

Philippoidispaniensis Ecclesiae proventus,

133쪽

seu quia alios concesserat, seu ratus iniquum , suis Ecclesiam opibus exhaurire et

quod cum aerae ferret Joannes Zimiga, qui ad Pontificem a Rege legatus id fit stra contendebat , significavit Philippo.

agendum esse acrius cum Romana Aula; M Rex approbato consilio, vehementi res literas ad Gregorium dederat, atque ut magis terrerent, manu regia exaratas. Eas ubi perlegit Gregorius, expers timoris, ac irae, paucos, &ipse remisit Pontisiciae majestatis characteres, quibus suam probavit constantiam, ostenditque, non Pontificem a Regibus, sed Reges a Pontifice regi. Quo constante responso a

cepto Philippus magis indolliit, se displicuisse Gregorio, petitaque scripti venia didicit, non per dura & aspera, sed mollio-xe via Romanae Aulae gratiam captari. Eadem in Gregorium observantia usus est idem Philippus,clim Prorex Neapolitanus iret imminutum potestatem LaurenthCampegi', qui Antonio Saulio Nuntio Apostolico discessuro suffectus, Neapolim destinabatur; quippe Rex severὰ admonuit Proregem , nequid ingratum Grego.

134쪽

Gregorij XIII. Ia.

Gregorio moliretur, nec violaret Nuntii auctoritatem. Et fato quodam plura obvenere gravioris irae pericula , ob ejusmodi certamina inter Hispanos de Apostoli os Iudices, quae coniunctissimos Principes vel separare, vel dividere potuissent, nisi & Rex , de Pontifex prudentia certassent ; ille vulnera cohibendo , hici

opportuna vulneribus remedia quaerendo; tantoque studio in hoc pacandae dissensionis negotium exarsit Gregorius, ut demum aequitatem vel impetraverit,uel extorserit , Siquidem optimum ac tutissimum ratus, non vi, aut arbitrio, sed leniter deliberando causas irarum abscindere, perpulit tandem Philippum, ad homines rerum ac juris scientissimos Romam mittendos , qui dissicultates cognoscerent, atque una cum alijs hominibus a Gregorio destinatis, concordiae leges acciperent, darent. Ergo ex Hispania misi is est primum Petrus Avila, cui vix Romam ingresso & mortuo, longo intervallo temporis exacto, successit Alvarus Borgia , &paulo post Iacobus Ricardus, vir singulari doctrina ; & quamvis fama vulgasset, cum summa illos potestate ad componen-

135쪽

das lites accedere , tamen fama minor

fuit potestas, nam jussi sunt testificari si quid incompositum superesset, reliquamnia velut incomposita habenda. Usquaadeo libet de omnibus certare, nisi omnia vincimus. Delectis ad deliberandum Sanctacrucij AEdibus, cum Hispani Var canum rejecissent, quasi obnoxium s spicioni, ob sedem Pontificis, eo convenere, Ioannes Zuniga, Alvarus Borgia. Franciscus a Vera, ejusque loco Iacobus Ricardus, regiarum partium defensores ;Pontificis vero nomine quatuor Purpurati, Ssertia, Ursinus, Masseus, ac ipse

Sanctacrucius, & praeterea Pyrrus Tartis, Alexander Frumentius , & hoc in Lusitaniam misso. Joannes Antonius Facchinetius. Primum relata sunt ea, quae in Ditione Mediolanensi, veniebant in controversiam 8, deinde illa, quibus Neapolitanum Regnum ac Sicilia jactabantur; Hispania in postremum locum seposita ;cumque plurima composita essent, Nodus superfuit, qui solvi non potuit, adeoque gravis & laboriosa consultatio in vanum recidit, seu arte, seu dissicultate spem

136쪽

eludente e Certe Gregorius, nec sibi nec causae defuit, sed omnia per se expendebat,antequam in deliberationem afferre tur, tam perite ac docte,ut ejus doctrinam prudentiamque fas reliquis esset mirari, non aequare. Sedis enim Apostolicae jus, Dei patrimonium rebatur, nec labori parcebat aut studio, etsi sessus aetate ; ut suo

marte, non alieno tantum ingenio, vetitatem aequitatem que aestimaret: evoluebat antiquas tabulas, & publiea moniamenta, avida non minus quam patienter. Quod accurate praestitit, cum Purpuratus Gesualdus Philippi nomine adfirmaret , Ecclesiam Tranensem ad Hispanum spectare, tanquam Jus Patronatus regium c aci vocanti & ipse pernegaret , numerosa praeteritorum annorum acta sponte relegit, ne alienis erraret Oc

lis, dum Seius Apostolicae causa agebatur.

Ut vero Philippum sibi Ecclesiaeque Romanae conciliaret, nulla praetermisit ossici j momenta, & in laetis rebus gratulari, Min adversis dolere , ac etiam monere, ut memor caelestis irae, parceret Ecclesiae

auctoritati ; mala interdum Regibus in-F 7 gruere

137쪽

13o Historia Pontificatus

gruere e caelo, dum Caesum in Ecclesia laeditur. Eumdem solatus est , multiplici afflictum funere,Ferdinandi Primogeniti, Joannis Austriaci fratris, & Vincisiai Austriaci; ac sub idem tempus uato regni

Haerede Philippo III. recreatum,exprompto Pontificio gaudio confirmavit: in sisteret spei: esse Deo curae Hispaniae sortunam ; acciperet divinae pignus benovo lentiae, subortam in tempore sobolem. Plura quoque sancivit Hispaniae utilia, i stitutisrer Epilcopos adolescentum Seminares , i& firmata in Urbibus eorumdem praesentia: Illuminatorum abrogata sectas sublata Caesaraugustae truci conluetudine, qua privatae simultates in Bella & praelia populorum abibant: Sacerdotijs, & animorum ministerijs rite, atque ad probos, peii osque homines delatis , aliasque pluribus rebus, ad normam publicae selicitatis vel compositis, vel institutis ; vetito tamen Nuntio Apostolico aliquid agere inscio Rege, ut constaret Gregorio cordi

esse Hispanam tum potentiam, tum . benevolentiam. CAM

138쪽

Gregorij XIIL ut C Ap. XXVI. eciam ad fidem Catholicam ad

ducere contendit. On modo Catholicis imbuta morisbus, sed polluta haeresibus Regna, suo quoque sinu fovebat Gregorius, more optimi Pastoris, qui siquid aberrat, geVO-cat ad sese, neque patitur de iti tutam com- Ploratamque rem eorum esse , qui aliena perfidia, vel sua inscitia arcent ut a Christi Imperio. Hinc aestus ille feruebat, per Omnes provincias circumferendae salutis; neq; ullas Christiani nominis reliquias sin bat perlidas esse,quae aliqua arte industriave ad pietate animari, ac erigi possent, nousemel accidisse,ut audentesoccasio & fortuna juvaret: certe Deus ipse nulla magis aregotia prouehit,quam Religionis. Quapropter cum Sueciae excitandae sese opportunitas obtulisset, nec temporis occasionem sprevit , nec distulit ; Et hoc Regnum quo magis remotum, hoc magis optandum erat ; nam facile est, vicinis

adesse pro vinci js dissicillimum retinere

139쪽

isi Historia Pontificatus

longinquas, prae sertisn alijs Sectariorami

locis, moIibusque conclusas. Itaque

vehementiva in hujus regni salutem sese effudit, ut Gens, ingenio libera, & erroribus corrupta , assuesceret Ecclesiae, Fiademque extolleret. Hisce provincus imperabat Joannes III. Lutherianae factionis Rex, qui Legatum in Poloniam miserat, sive amicitiae cum Henrico firmius adnectendae studio, si ve alia causa, more Regum , quibus vicinorum Principum initia, ves spem, vel timorem afferunt: Hic autem Legatus ut multarum literarum erat, ac Lutheriana quoque labe inspersus, contracta cum Vincentio Laureo Nuntio Pontificio , doctrinis omnibus

instructo s uti fieri suevit inter doctos

summa consuetudine, paulatim jactis de veritate sermonibus , ec spectatae probitatis exemplo, ad Catholicam Religionem accessit; hinc spes Laureo, fore, ut Rex Joannes, qua Legati opera, qua Gregorio

faces ingerente, Haeresim abdicaret. Itaque spei advenientis monuit Gregorium, qui in Oinnem propagandae Religionis auram intentus, eo promptius spem arripuit,

quod

140쪽

Gregorij XIII. 133

quod credidit futurum, ut Ioannes ad foedus cum Hispano feriendum pertraheretur , atque ita facilius geminata classe Belgio haereticos pulsum iri. Quamprimum in Sueciam destinavit hominem summae nobilitatis, ac doctrinae, ac praeterea fama susceptae religiosae vitae ubique laudatum videlicet Stanislaum V varse vitiisum Societatis Iesu , qui ob praeclara publicae auctoritatis munera in Polonia praestita jam clarus, facili aditu Reginam , Mmox Regem allocutus fuit, etsi non omnino Joannem ad Gregorij voluntatem allexit. Verum Gregorius, cui cordi supra reliquas Principum virtutes, erat constantia, magnorum operum, & Heroum comes, reve G StanislaO Uvarse vitio,

alium Societatis Jesu hominem in Sueciam m sit,qui Reginae gratissimus, de Catholica Fide publicὰ d sserere caepit, haereticis haud obsistere ausis, metu ejusdem Reginae, cujus studia plerumque Rex vel approbat, vel sequitur. Et sane Rex jactabat, Fidei Romanae, se ac suum Regnum velle restituere , Legatumque hac de causa ad Romanum Pontificem destina

SEARCH

MENU NAVIGATION