장음표시 사용
251쪽
cuperaturus Montisferrati ditionem,quam ad se pertinere censebat, Itaque militibus d Petro Anselmo copiarum ductore instructis, jam invadere loca, terrorem jactare , possessioni inhiare, Sed Gulielmus impar viribus, ac necessitatem armorum timens, ex qua vel jactura possessionis, vel ingens aerarij detrimentum, Ahoc exhausto minoribus Principibus certa calamitas, ad Gregorium confugit, qui suapte sponte proclivis ad Italicae gentis quietem, Carolo meliora persuasit , haud esse id temporis, quo ubique bella fervehant, vexandam Italorum pacem: sua servare, non aliena invadere, tutius, nam turbidis temporibus pari sorte aliena occupantur, amittuntur sua : non esse vicinis Pi incipibus suspicionem ingerendam, mentis aut cupidae, aut inquietae: Vicinum tolerandum, qui sit debilior, & infra tuas vires, & quem terreas ; ne accedat alius viribus validior, quem timeas. Ergo Caroli Ducis iconsilia, omisso Mantuano, conversa sunt ad oppugnandam Ge- nevam, haeresum, haereticorumque perfugium. Sperabat Rhaetorum auxilia, &
252쪽
Opem Henrici Galli, qui spopondit literis j manu regia exscriptis, reddita a Saba udo Carmagnota, se huic expeditioni praesto futurum , qua collecta militum vi, qua subsidijs. At Gregorius prudentia &futuri metu anceps, ubi haec audiit,approbare quidem conatum , Religioni ac Italiae per commodum , verreri se tamen, ne dispar voto exitus Caroli famam, quae primis conatibus valida est, corrumperet ; eique rationes scripsit , quibus victoriae diffideret, an Gallus revera Opem spopondisset ὶ an Helvetij fauturi N que Gregorium fefellit eventus. Et C rolus, qua Henrico obstante, qua destia tutus auxilijs, destitit obsidione; Gregorius autem Carolum solatus est; aequo animo ferret jactiiram : & loco victoriae caperet documentum : non alienis, sed
suis rationibus metiendos esse conatus: alienis, & nullis viribus niti, idem prorsiis esse; cum Henrico tamen questus est acriter , eum non modo regiae dignitati illusisse, regio verbo spreto, sed Religioni Catholicae: cui sectariorum patrocinium praetulisse, quid erat, nisi fidem regiam
253쪽
accommodare Sectarijs , denegare Ca- tholicis ὶ At ille factum excusavit': se
majorum insistere vestigijs : consultum a se Catholicae rei. Et fortasse non minus vere,quam magnifice respondit quippe Gregorius ipse .pertimuit, ne Genevae obsidio Italiae clades foret ; haereticis ad ultionem e Gallia ruentibus; & eo magis id credidit, quod paulo ante iratus Philiberto Sabaudo, qui Bellagardun fovebat, una cum Rhaetis idem Henricus conspirarat ad Genevam defendendam;
gnarus, Italiam sibi patere; Atque idcirco
abstinendum armis , ne in praesens laeta perniciem demum afferrent. Sabaudus autem agnita Gregorij benevolentia, subtraxit se consilijs, quae praecocia semperi eum invidia, non raro cum exitio, ad p nitentiam properant; & paratus obsequi, excelsa illa mentis vi Gregorium coluit, eique gratificatus, ad Pontisci a litora custodienda, suas destinavit triremes; ac j Sacris initiatos homines, vectigal solvere vetuit, solutumque restituit. Tanti Gregorium fecit magnanima Caroli Sabaudi indoles, eui adultae, ac maturae nihil aliud
254쪽
1 g Historia Pontificatus defuit, in summa gloria, quam Gregorii
gium emendat. Dissicillimum, ae saepius a Pontificibus
tentatum opus, Gregorius quoque aggressiis fuit, atque absolvit, insigni Generis humani, Ecclesiaeque Catholicae commodo ue sacrorum videlicet fastorum correctionem, & stabilem anni normam, ad quam dies Paschalis revolveretur,certa, nec aberrante periodo. Siquidem primarium Ecclesiae Catholicae arcanum est. suos ita celebrare ritus , ut a Judaeorum caeremonijs distent, ac praesertim diem illum, quo Christus redivivus, humanae salutis e phaeum, victor erexir ,tam an chevenerari, ut nec temporis spatio convenire possit cum anniversarijs solemnibus Judaeorum. Praeterea constituto Paschali die, tanquam fundamento &icardine Christianae pietatis, certius, ac sanctius festi dies, ritusque peragunt . Idcirco lege Nicaees
255쪽
Gregorii XIII. a ' maeni Concilij statutum fuit tempus, quo Pascha seu Christi resurgentis die*,
anniversatio animorum studio recoleretur. Sed praestituto tempore, paulatim vel ex mora lapsuque dierum, vel ignoratione hominum immutato, verendum erat,ne errore magis gliscente,ac neglecto
remedio, Respublica Christiana plurimum perturbaretur ; nam ex Ordine pax, iordo ex tempore. Itaque Gregorius,
cui nihil dissicile uidebatur, quod erat
reipublicae commodum, aiecestariumve, adscito virorum Mathematicis praesertim .doctrinis insignium cietu, decrevit, hoc volubile temporis monstrum, Ecclesiae Periculosum, omnino tollere. Et favit consilio Providentia, quae non taro differt felicem rerum exitum, ut nobiliter. Et sane haud unquam clarius confici haec nova temporis ratio potuit, quam auspice Gregorio, cui obsequi, Principes incremen-xum majestatis ceniebant, ideoque laudare omnes,& complecti,quae sanciebat. Remita breviter consecit. Omissa incertarum opinionum nube, quae potius obstruit,
quam reserat lucem veritatis, duos legit L 7 . eximios
256쪽
ex ios viros, Vicentium Laureum, de Cui istophorum Clavium , quibus perpendendas dedit Aloysij Lilij hac de re
commentationes , & hisce inspectis, aefere probatis, rem eo pertraxit, ut destinatum a Nicaena Synodo Paschalibus solemnibus tempus restituerit, subtractis decem diebus, ac certis dierum intervallis in postera tempora,qua sublatis, qua adjectis. Mox ad Principes, Academiasque
terratum missa emendatorum fastorum norma, exploravit ingenia voluntates: admonerent, siquid ingratum , aut aberrans: haec non tam auctoritate,quim consilio perfici. C urn autem pari voluntate omnes consensuqtie in ejus consilium
conspirassent, jussit Mensi Octobri annia parta salute i 382. decem dies abscindi; atque ita quintus ejusdem Mensis dies dinus est decimusquintus. Deinde libello edito, qHo restituti ratio temporis
continebatur, oc in Provincias evulgato, caepEre omnes hac forma uti; quamquam Germania, alibique reclamatum ab Haereticis, quibus libido repugnandi, pro studio veritatis est; sed paulatim elusis,
257쪽
Gregorij XIII. 16 Isuperatisque dii hcultatibus, &prodigijs
rem approbante Deo, ipsi quoque Se- Datij manus dederunt , ac opportunumsnecessatiumque censuere, quod odio, invidiaque damnaram. Quin imo Graecae Nationis, op nionisque homines, tanta emendato Kalendari ocin Romanam Ecclesiam, Gregoriumque exarsere benevolentia, & obsequio, ut Hieremias Constantinopolitanus Patriarcha ad Latinosse verterit, ac subjecta sibi agmina populorum Romano Pontifici conciliasset, nisi
fraus, & ambitio quorundam Hieremiae obstitissent,an potius arcano Providentiae, alia tempora expectantis λKalendario composito, Sacros quoque Sanctorum fastos , & Romanum, quod vocant Martyrologium , accurata doctorum virorum industria recognovit,
ne sibi ipsi pietas imponeret : sublatis, qua inanibus, qua falsis historijs; &adjectis ex vero narrationibus, pluribusque Sanctorum nominibus, quae jacebant ignota. Res accidit memoratu digna. Dubitabatur. an Felix, hujus nominis Secundus Pontifex Maximus, intra Nomina san-
258쪽
ctimonia & religione venerabilia retinen dus esset: quippe nonnullorum Scriptor 'I . λ Tum testimonio, ejus famapietatis in s spicionem venerat. Et jam ex Albo Sanctorum expungendus erat ; cum Romam Mediolano accessit Vir, veterum historiarum peritus, qui ex antiquis membranis d dicerat, Romae in foro Boario, inter Templum Pacis aeternae,ac Delubrum A tonini, & Faustinae, eo loci, ubi Sanctorum Cosmae & Damiani memoria venerationi est,ingentem vim pretiosae suppellectilis abditam esse. Speslucri, cupidinem scrutandi accendit ; ac indulgente Gregorio, terram sedit; quae cisossa arcam obtulit, in qua latebant cineres F licis Secundi Pontificis; & hic venerando praenomine Sanctus appellabatur. Gavisus Gregorius, & Felicis memoriam fastis consecratam reliquit,&reliqua Sanctorum ossa una reperta, praeclaris locis
commendavit, ac in primis Abundij, dc undaniij, quae in Templum Nominis Jesu splendide , magnificeque invecta,
pretioso monumento augent templi ma
jestatem, Ita Gregorij studia in Supe-
259쪽
ros, Ecclesiamque fovebat, dc commendabat Deus. z
CAp. XLVII. . Iaponum Iegatio. I Aponia , Orientis insula, toro divis,
orbe, ac in angulum rejecta, nunquam
magis,quam iri tanto rerum, temporum
que, ac hominum conflictu Ecclesiae seppprobavit, expers Christianae lucis. Hanc primus in eam Franciscus Xaverius e Soci Jesu invexit; mox alij ejusdem Societatis homines sustinuete invectam, aut auxere ua patientiae, quae apud Japones loco au-Ehoritatis est , qua doctrinae studijs exul - l gato superstitionis dolo, Ethnicorumque Sacerdotum fraude retecta; unde famat veritati, & decus. Ventum est demum ad Gregorij tempora, qui comperto apud Japones religionis progressu, eo Pontificias curas vertere, benignioribus literis Nobiles animare,excitare Collegia,aurum I dc munera mittere, omnibusque praesi-
dijs firmare pietatem, & jacta Religionis semitia excolere: quibus paulo post fructus
260쪽
ctus respondit uberrimus. Itaque Japo- pones, quorum indoles ad virtutem, generososque spiritus proclivis , censuere, grati animi studio, tantam Gregorij benevolentiam , beneficentiamque certo monumento venerari , & Legationem destinant, eo gratiorem futuram, quominus expectatam , & nunquam visam. B ingi Rex Franciscus, Protasius, Arimae, ac Bartholomaeus O murae Princeps, Mantium Jto,ac Michaelem Cinga, regij sanguinis adolescentes destinavere, adjunctis Juliano Nacaura, dc Martino Fara juvenibus , indole ac nobilitate summis. Hi omnes, comitantibus Hominibus e Soc. Jesu, itinertisti, rerumque peritis, ac navi Lusitanae commissi, Nangas achioJaponiae
nobili tUrbe solverunt; prosecti primum
Amacha una, mox Malacam,demum Goam, post innumeras viarum aerumnas triginta mensibus toleratas, attigere Ulyssi- pone, novo spectaculo attoditam, & exultante excepitque magnifice ab Austriaco Alberio Lusitaniam moderante,inde Matri tum progressi, habitu, animoque Jap uico adiere Philippii Secundum, Hispaniar