Historia pontificatus Gregorii 13. Summi Pontificis. Authore P. Ignatio Bomplano Soc. Jesu

발행: 1685년

분량: 278페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

31쪽

Nisaria Pontificatus

C A p. IV. Res gestae initio Pontificatus.

AEc Gregorij fortiter , ac suaviter principatum auspicantis voluntas rebus gestis comprobata fuit. Siquidem ad Omnia vertit mentem, quae Religioni ac Reipublicae utilia, & de cora videbantur. Sancita de Tridentina Synodo ab Antecessote Pio adfirmavit: Michaeli Medinae, ac Petro Fontidonio, ut violatam a Magydeburgensibus Impostoribus Catholicam veritatem, graviter & docte , non per convicia vindicarent, animos, viresque addidit : designavit ex Purpuratis nonis nullos, qui liororum Indicem, quorum lectione interdictum est, jam inchoatum perficerent: Carolum Boromaeum, Gabrielem Palaeotum, Joannem Aldobrari- dinum, Paulum Aretium, elegit, ad prava consuetudinum semina serio abolenda: Obnuntiavit Episcopis, neab ovibus abessent; ac etiam Purpuratis: Caesarem, Regemque Gallorum sollicite monuit, ut

vacuis sedibus idoneos Antistites designa

32쪽

r rent, eosque reijcerent, qui vel ignaro Pontifice, vel non recitata fidei formula, sacris praeesse auderent e Pastoribus Ecclesiarum mandavit, ne homines imperitos, aut famosos sacris ministeriis, Mysteriisque imbuerent : Ab Hispanis popo-

scit clarorum virorum nomina, quibus Sacerdotia demandaret, non casu, aut 'fraude, sed gratia & praemio virtutis: Consanguineos nec sprevit , nec nim umextulit; sed, insigni optimae dominatio- nis documento, maluit Suos regi: & per

sese rexit, exploravi que omnia , eorum adiutus ope, qui praestarent industria, prudentia, fide; nec nisi rogatus a Senatu sec ne potentiae nervos alienis crederet,

Philippum Boncompagnum jam laurea . Iuris conspicuum, ad purpuram evocavit. φPraeterea vetuit quemque per dona, dc avaritiam capessere Magistratus , eosque , repenso pretio redemit , qui fuerant venales, &in quibus de Fisco cognoscebatur, ne usurparentur avidius quam justius ; viniae suillae vectigalia sustulit: Provinciarum, & Urbium, ac etiam Tribunalium clarissimos quo que Praesides,& Adminis

33쪽

α 5 Hisoria Pontifica .stros qua constituit, qua retinuit; Demum singulis Hebdomadis diem praestituit, quo publice cujuscumque genetis

homines audiret, atque Aulam in officio contineret; unde metus improbis fuit,&spes probis, δc minas peccabatur, quo facibus peccata Princeps noscebat.

C A P. V. Promovet Chrisianorumsediuo Turcas.

Mox renovato Christiani foederis,

quod in Othomanos a Pio V. inter Hispanos, Venetos, dc Pontificem firmatum fuerat, ardentiore studio sollicitavit Reges ac Principes, ac ipsum Caesarem, Polonum, & Gallorum Regem,ut ne deessent Christianae rei, neu spem Ecclesiae fiaudarent ; misitque in Galliam, Antonium MariaSalutatum ,rei maritimae scientem, in propius expeditioni consuleretur, ac Messanam Paulum Odeschalcum, qui solventi Classi nomine Pontificis bene precaretur. Haec dum parantur, ab Hisbano literae perferuntur, quibus diserte

34쪽

significat, se ob hostilia Gallorum tentamenta, aliasve causati haud posse alio suas vires distrahere, ne domi foret inermis ac vulneri proximus. Exarsit ad haec Gregorius eo acerbius, quo res accidit inexpectatior,statimque monito Gallo, ut de- si steret, si quid moliebatur,ne ab haereticis offenderetur, dum offendit; vehementius egit cum Rege Philippo, ut memor promissa, vana formidine abstineret: nec privatis commodis rei salutem publicae post haberet; posse Othomanos, ni. arceantur, in ipsum Hispanae Potentiae corpus insolescere, di frustra eos ab Italia depelli, ni extra Italiam depellantur. Tantumque apud Philippii na Gregorius valui; ut quamvis obsisterent, qui a consilijs crant, is Ioannem Austriacum jusserit cum totoHispanico apparatu in Orientem pergere. Sed victoriam abrupit discordia

unde mora, & ex mora consumpto Nostrorum commeatu , & auctis hostium .animis, necesse fuit Nostris vel invitis retro vela, & vota vettere: pessimo exem'

μοι nihil magis prodesse Othomanis, quam Christianorum discordiam.

35쪽

M ' Historia Pontifieatus

Indoluit ex animo Gregorius, ubi paratam victoriam evanuisse comperit: neque tamen incaepto destitit: se conatus ortas suspiciones tollere , tantum apud Faederatos praestitit labore immenso, studioque increbili, ur ad annum proximum Classis instructior & potentior apparetur, quae Trecentis Triremibus, aliisque Navibus , & septuaginta militum millibus constabat. Imo iterum Caesarem , Callum, aliosque, ac etiam peν certos homines Persarum Regem , ad bellum Othomanis inferendum incitavit, ut divisa in plures hostes potentia facilius vinceretur. Summa erat Gentis Christianae, ac ipsius

Gregorij spes ; verum misso Pompeio Lanota, dum Joaunem Austilacum perpellit, ut ad diem dictam, seu Aprili vertente, seu Majo ineunte, portu discedat,

certior fit ab Oratore Veneto, pacem inter Venetos ac Othomanum esse confectam ε quippe illi timuere ex Hispano-Tum mora, ne producto in dies bello, adeoque viribus omnino debilitati, magis ab Hispano penderent,quam ab O tho mano metuebant. Atque ita totius Eccle-

36쪽

Gregorij XIV. siae suspiriis , viribusque armata Gregorij

Mens, voto, & victoria excidit, non constantia , quae loco victoriae est ; sublata in posterum omni spe instaurandi foederis, tum exorta dissidentia, tum Haereticis bella ex bellis serentibus , quibus gravius resistitur,quam Barbaris. Nisi malumus haec referre ad Providentiam , quae vota belli transtulit ad Pacis artes, quibus Generi humano Gregorius profuit citra cruorem innocentius & perennius.

C A P. VI. Studium juvandae Galliae.

Non minore cura tangebatur Gregorius, rerum Gallicarum, quae factione, & astu Gasparis Colinij, adhaereticos in dies validius inclinabantur, quod Rex ipse desponsa Regi Navarrae sorore, adminicula praebere, ac in spem occupandi Belgijerrectus, eorum auxilijs quodammodo. indigere videbatur ; quamquom haec in speciem acti. Igitur Carolus Lotharingus conscius Pontificiar sollicitudinis, Gregorium adit, eumque perconta B ue tus,

37쪽

34 Historia Pontificatsi

tus, quid potissimum id temporis vellet: illo subjjciente , Ut Haeretici Gallia exinterminarentur ; narravit Coliniij,& Asse- claruin caedem, quae hoc pacto peracta

fuit. Cum is de Regia pedem efferet, ex improviso petitus est sciopo de fenestra

pannis cooperta, &quo aut hore, ince

tus,per impatientiam & superbiam iactisque in vulgus vocibus, irascebatur cum Suis Regi, qui comperta haereticorum immodica ira, maluit ulcisci, quam connivere, &immissis militibus opposuit furori severitatem. Quae res uti Catholicae Religioni sublevandae opportuna, ita maxime jucunda Gregorio accidit ε, qui statim, indicta omnibus hac de causa, noxarum venia publice cum insigni Romanae

Nobilitatis corona, de D. Ludovici,quod est illustre Romae Gallorum Templum, solemnes Deo grates egit. Auxere ejus laetitiam Henrici, & Principis Condatiliterae, quibus ut in fidem Romanae E clesiae reciperentur, postulabant: iisque annuit libentissime. Insuper Carolo Regi suasit, ne Othomanicam in Aulam Oratorem mitteret,qui consilia pacis Otho

38쪽

Gregorij XIII. 3etrvano insinuaret ; & quem praemiserat, abduceret hominem incertarum partium, Cotinij studiosum eoque infensum: neu amicitia , & consuetudine uteretur eorum,qui ad ambitionem suasque sortunas, non ad Rempublicam parati essent: sed potius regi js moribus insisteret, & digna Christianissimo Rege moliretur. Atque ut in haec propelleret; ad eum quamvis invitum, legavit Flavium Ut sinum Purpuratum, notae nobilitatis, & prudentiae; censuitque e Majestate Pontificis esse mihil paternae curae praetermittere, ne dissimiselata mala forent insanabilia. Nam plerumque dissimulatio corrumpit Regna.

C a P. VII. Suscipit obsequia Principum. MVExum jam ubique Gentium vulgata

Gregorij fama, & virtute,certatum est gratulationibus, A reverentia. Caesar,& Reges, tum Veneti, Lucenses, alijque Romano debita Pontifici venerationis obsequia per Oratores detulerunt, & inprimis Bononieses erga optimum Civem, deque patria statim benemeritum , qua

39쪽

Historia Pontificatus

eusis Numismatis qua excitata aerea statua, qua legatis nobilissimis viris, gratam voluntatem significavere , quam novo beneficio rependit Gregorius , instituto apud eos Concordiae Magistratu , ad

quem omnes Civium controversiae ita devocarentur, ut Nemini liceret subire forum, eo non decernenter unde fori mi. nor tabes , nec tantum in Advocatorum

seu ignavia, seu perfidia pretium, Acces- sere quoque Romam insignes Italiae Principes, Octavius Farnesius, Gulielmus Gonzaga, Alphonsus Atestinus, sed orta offensione ob consessum in sacello pontificio, sibi ut rebantur imparem, publico se conspectui subtraxere Mantuanus, & Ferrariensis: quamquam hic Gregorium privata allocutione veneratus, Mab eo mensa humaniter exceptus. Emanuel Philibertus Sabaudus etsi avidus Pontificij oris visendi, magnifice per Philippum Atestinum Generum rem trans git, impetravitque, ut Ordo S. Michaelis, nuper ab ipso inititutus, confirmaretur auctoritate Pontifica ; eique praeficeretur perenni serie Sabaudiae Dux ; adeo -

40쪽

Gregorii XIII. 33que nobilior esset acfirmior ordo, quo

Princeps excellentior.

CAP. VIII.

Sedat Controversias, o Discordias. IN;er primas Dominantium curas

Gregorius censuit esse Pacis amorem,

ac dulcedinem otii non indecoram, qua Cives Principibus , atque ipsi inter se Principes, & Civibus Cives conjunge rentnr. Quippe Religio publicae magis , quam privatae dignitatis incremento nobilitatur : ac privata dignitas fere divisis, publica conjunctis rebus ani sique excellit. Idcirco sustulis cuncta, quibus discordiae incedebantur: satiusque duxit paucos, quam Rempublicam offendere. Dedit operam, ut Scipio Gonzaga, postea Purpuratus , & Gulielmus Mantuae Dux, litem gravissimam dirimerent aequis conditionibus: Alphonsum Ferrariae D cem de finibus, aliisque rebus, cum Apostolicae Camerae Administris disceptantem , datis arbitris conciliatum voluit.

SEARCH

MENU NAVIGATION