Historia pontificatus Gregorii 13. Summi Pontificis. Authore P. Ignatio Bomplano Soc. Jesu

발행: 1685년

분량: 278페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

61쪽

s Historia Ponti ratus

ut honestius viverent. AEgrotis Christianis interdixit, ne medicos Hebraeos accerserent, qui vitam corpori polliciti, salutem animo invident. Concilii Tridentini leges aut suasit, aut insnuavita Nil demum praetermisit, quod Numinis gloriae verteret, unde Ecclesiae Religio Mauctoritas stat crescitque atque hac de causa tam liberaliter sacrarum Iudulgentiarum opes in Humanum Genus effudit; ut simul Ecclesiae charitatem Populis exhiberet , simul Populos in Ecclesiae veneratione contineret. At maxime ejusdem Ecclesiae dignitatem sustentavit per Seminaria jam memorata ; nam exij3, tanquam ex Arcibus,valide tum Religio propugnata, tum Haeresis & superstitio oppugnatae fuere. Ex Collegio enim Germanico exim ij Athletae prodiere, quorum opere ac voce Catholica res stetit, nec modo hi minorum, sed etiam Majorum Gentium Duces fuere, tres scilicet septemviri

Imperij Electores, aliique Archiepiscopi, Abbates,Principes. Anglia etiam invictis suppetijs ab Anglicano Collegio adjuta, ex quibus triginta & quatuor pro Fide

62쪽

Romana Romanique Pontificis auctoritate tormenta, & mortem perpessi sunt. Sic viguit inter funera admirabilior Religio. Collegia vero reliqua tam Graecorum, quam Maronitarum, & quaeque alibi Gregorius condidit, eduxere pene immensam Virorum aciem, qui doctrina di pietate Romanae Ecclesiae, Sedique Apostolicae conciliavere auctoritatem atque amorem. Quanta demum Religionis incrementa ex Romano Collegio proinfecta fuerint, ac in dies profiscantur, Roma, & Orbis terrarum testantur; nam qne ad omnes oras inde latius manavit Christi odor : ut sileam tres Summos Pontifices,plurimosPurpuratosAntistites, sapientesque viros innumeros, qui ex ejus disciplina egressi, Catholicam Ecelesiam de sustinuere laborantem, & ornavere regnantem. Atque adeo ausim dicere,hac potissimum machina fuisse a Gregorio . debilitas portas Inserorum, per haereses &scelera in Ecclesiam eo tempore invalescentium.

63쪽

Haereticos arcet ab Italia.

Ηλxς6coxum colluviem , Ecclesiae

suspectam semper inimicamque, coercuit implacabiliter, & praecipue contendit , ne in Italia, hoc est in Ecclesiae sinu consisterent, gnarus, Haereticos more anguium semper laedexe, quo magis bla diuntur, Sollicitavit Sabaudum ad Ge- nevam , haeresum Asylum, occupandam. Cavit, ne Calvini Institutiones, aliaque haereticorum volumina in Italiam Basilea deportarentur, ac dispergerentur. Missos Romam ab Elisabetha Anglorum Regina

homines haeresim circumferentes, accurate inquisivit. Carcere publicisque supplici js severe ultus est eos, qui accessis- i sent, vel injuriam sacris rebus, vel infidias Religioni struentes. Hominem exterum, qui ex ara calicem , spectante populo, ad D. Petri projecerat, facibus per Urbemustulatua ac pervicacem in ignem conijcivivum jussit. Absterruit Venetos, ne ob negotiationum commercia Venetias

64쪽

Anglum Legatum admitterent. Henrico Gallorum Regi dissuasit, ne Salutiarum tractum Helveti)s divenderet, quorum aliqui Haeresum studiosi, inde labibus Italiam inspersissent. Monuit Sabaudiae Ducem, ut Augusta Taurinorum expelleret Haereticos , qui jam eo ingressi, exitium meditabantur principi de principatui. Mi- in fines Italiae homines e Societate I su, ut diligenter Sectariorum , quorum spes Italiae corrumpendae inhiabat, vel turbarent consilia , vel studia opprimerent. Portus, merces, Bibliothecae omnes ejus mandato excutiebantur, ne quid pravorum librorum celarent, quorum lectio

primus est ad haeresim gradus. Neque otiosa fuit aut iRanis haec industria id tem- Poris , quo natae nuper haereses adolasceis bant, fervebantque, ac omnem facile Italiam furijs opplevissent, nisi Gregorius obstitisset, qua pacis artibus, qua prudentiae viribus.Et servata Religionis arce, sectarum impetus retardabatur forti--, quo remotius grassabis

tuta

65쪽

Historia Tonti reus CAP. XV. meretur de Princi pibus. N Udquam in ossicio Principes magis

continentur a Pontifice, quam cum de ijs bene meretur. Hoc sane arcano usus Gregorius , omnia impetravit quae voluit, dum omnia concessit quae potuit. Simultates cum nullo exercuit: offensiones novis beneficijs repressit; & justitiae

constantiaeque tenax, nec odio fuit , nec contemptui. Parentis morem usurpabar,

suaviter increpando , qui aberrabant, fortiter sublevando, qui graviore fortuna premebantur. Nec ullum fere Principem Christianus Orbis vidit ,qui non senserit Gregorij opem promptiorem, quo magis necessariam: & quamquam alibi narrantur, hic breviter aliqua indicare, non erit ab re. In Italia Cosmo Medi-ceo Magni Ducis titulum a Pio V. tributum asseruit, adversus iram Maximiliani Caesaris. .Alphonsum Ferrariensem controversijs sedatis, Sedi Apostolicae, Lucensibus, Bononiensibus dc Francisco

66쪽

Gregorij XIII. 39

Mediceo conciliavit. Guillelmum Gon-Σagam Mantuanum liberavit metu armorum , quae inferebat Sabaudus, ipsum quo Sabaiadum munivit non modo S. Mauri iij Ordine confunato, sed etiam conita imminentia pericula. Venetos tanti fecit amavitque, ut spem meliorem fecerit ijs, tum in Othomano repellendo , tum in eorum societatem alliciendis reliquis Principibus , tum in ijsdem ornandis, misitque Benevolentiae testimonium Rosiam Pontificiam Mocenigo Duci, munus Regibus gratissimum ; Ortas inter eos Hispanosque ob navem captam discordias abolevit, navi recuperata. In Germania nulli non praesto fuit. Maximilianum Caesarem, licet incerto consilio incertaque fortuna utentem, ob incerta temporum, omni

ope prosecutus est ad imperij decus sustentandum, & Rodulpho relinquendum, & praecipue ad capessendum, quod

oblatum fuerat, Poloniae regnum. Archiduces Austriacos, eorumque sorores,

de Mariam Augustam, qua honoribus, qua subsidijs affecit , Ioannamque Au Briacam Lauretum prosectam, singulari

67쪽

honoris testimonio excepit. Ernestumci: Bavari fratrem de Romae magnifice tris. , . ctavit , dc Coloniensem ad dignitatem e tulit. In Polonia non modo Regi Ste-- . phano , ubi ejus pietatem comperit, peramanter assensus fuit, sed nobilioribus quia busque favit: Albertum Laschium eidem Stephano reconciliavit: Georgium Rad-zivili um Romam vocavit , sanctissine isque ' moribus instructum reddidit Poloniae, O purpura & dignitate gratiorem. In Gallia se . Regiam securitatem haereticorum astu laborantem, Carolo & Henrico Regibus, sustinuit consiliis & auxilijs, Guisios ScCarolum Borbonium purpura ornavit. i u Hispaniae vero Regi Philippo II. libenter A gratificatus fuit; quippe ejus potentia ti- . morem Othomano, spem rei Christianari afferebat. Ioannem Austriacum ejus ha- citem ex victoria Tunetana reducem, Romam invitavit, accepitque regio apparatu Lauretum accedentem ; eique ut solium Tunetanum traderet, vehementer suasit

Philippo, qui noluit potentia efferre juve-

nem, quem Victoria extulerat, eoque su-

. spectum spei. Nec

68쪽

a Gregor ν XIII. Nee de Catholicis modo, verum etiam de alienis a Religione Principibus, optime studuit mereri, gnarus, magnos ania

mos beneficijs potius, quam curis hostilibus infringi.

Cap. XVI. Ecclesiae jura tuetur. HAEc optima in Principes Gregorii

voluntas, quemadmodum nec odio, nec aemulatione certavit cum Principibus, ita gratiain retulit, cum necessitas & amorrecti extorsit iram; praesertim cum jura Ecclesiae violabantur, quae tueri ac illibata' servare non modb licet, sed etiam expediemi publicae, cujus moles nititur auctoritate reverentiaque Religionis. Novis bique rebus exercebatur Gregorij p tientia ; sed ille non insurgere tumultuo- sius, ne foecunda rixarum secula, specie cognoscendae veritatis, eluderent potestatem: item potius indicare, quam effundere: nec Reges offendere, dum offenderent , sed constanter monere, nec terreri: ostentare vires iustitiae, quae violata sue

69쪽

61 Historia Pontificatus supplicium est violantium ue atque ita

vincere ut vinceret, non videretur Vincere. Seculi genius est, nulli concedere, & omnia ad se trahere. Vix Superos, cum fulminant, timemus. Atque hac de causa prudenter potius, quam ViOlenter, causam egit Ecclesiae ε, & obtenta causa maluit ignoscere. Ludovico Reque senio, qui Mediolani praeerat, suerat sacris a Carolo Boromaeo interdictum, quod vetuisset Antistitis familiam arma g rere, nisi ex Regis praescripto: Post multa per discordiam utrinque acta, Ludovicum , quod facti poenitentia tangeretur, α in Hollandos proficiscentem, clementius accepit. Iratiorem se praebuit Ani Dio Perenotio, qui Regnum Neapolitanumsro Rege administrans, Nuntij Pontificii potestatem arctius cohibere meditabatur ; de misso jurejurando, quo ille . secum Romana purpura obligaverat,

acrius eum terruit, quo inexpectatius.

Eidemque, Marium Carasam Neapolitanum Archiepiscopum, ob inflictum anathema perduellem Regis judicanti, serio minatus fuit purpuram se detracturum,

70쪽

Gregorii XIII. D

a minIsque severitatem ultionis addebat; Sed ille comperta Gregorij ira, statim actah rescidit, Antistitem reverenter complexuri. ac demum Ioanne Austriaco deprecante,

a po st longum irae spatium, receptus in gra-φ tiam a Gregorio fuit; Namque hic ceni sebat periculosius, quo facilus aberraret, illos, qui Ecclesiae addicti, Ecclesiae non a serviunt. In Sicilia quoque Pontificiamsi iurisdictionem riter sustinuit. Carolum

y IX. Galliarum Regem , sacrorum pro-il ventuum impendio, incommoda regni l. sublevare molientem absterruit; &Phi- si lippi Secundi minaces ob ejusmodi con- a. silia querelas, non modo non timuit, sed di graviter increpuit. Venetos etiam pera, Pulit, ut quas Episcoporum causas cogno- a. scebant, ad tribunal Pontificis deferrent; i, neu acciperent Parochos, inscio Apostoli lico Nuntio. Alios quoque minorum ti virium Principes cohibuit, ne plus tribues Xent sibi,quam Deo, cujus patrimo- i. nium Ecclesiae auctoritas est.

SEARCH

MENU NAVIGATION