De laudibus Francisci 1. Romanorum imperatoris electi oratio funebris Marcelli Cherofini ..

발행: 1766년

분량: 45페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

parvam aliquam me Et gloriam conflare, quin

imo contendo, ubi Eum vobis hoc nomine commendavero , cetera laudum & ornamentor amigenera ad hoc unum referri. Sint reliqui Reges, licet per me, militari virtute praestantes, & inter hellorum frepitus regnorum, suae vitae Periculo, securitati prospiciant. Sint Prudentes, & Prom-Pto quocunque in discrimine animo de consilio, sint munifici , sint liberales : si tamen pietatem ab illis auferas, aut languentem, ac Pene emortuam in ipsis exhtheas, magnos fortasse, ut est captus hominum, Viros, non autem taleS COS adfirmaverim, quales & imperii majestas, & optima populorum institutio , ipsa demum Chri niana Reipublica omnino videtur eXpostulare . Da mihi ipsbrum aliquem pium, da religiosum, da vitae integrum & innocentem: tunc sane verUm Regem agnosco , iisque ornatum moribus, qui cunctorum oculos in admirationem sui rapiant. Et quidem si praeteritorum temporum rationem habeatis, facili negotio intuebimini, AuditoreS , nonnullorum Principum pietati tribuendum es se, quod dulcissima apud nos sit ipsbrum nominis recordatio . Quid Constantinum illum Magniam , quid Theodosium , quid Henricum II., quid Carolum Quintum , quid , ne longior sim,

hac nostra aetate Carolum VI. Imperatorem , nisi pietas ad amplissimum gloriae falligium evexit Z QEibus licet armorum splendor non Parum , imo abunde lautiis contulerit, tamen si nulla alia praeter Religionis studium eos celebrandi cauς sa iuppeteret, hac una apud noS essent commen

12쪽

datione contenti . Etenim intellexissent praecipuum , ac praestantissimum optimi Principis munus uberrime se expleturos , ubi longe a soco dia, a luxu , ab otio, a ceteris omnibus malis artihus exemplo ipsimet suo populos, quos regendos a Deo acceperant, honis moribus instruerent, & ad pietatem , honestatemque Compo

nerent .

Haec animo FR ANCISCUS reputans, illudque

cogitans,Religionem,quae sancto& pio summi Numinis cultu continetur, quamvis universerum sit,'si hi tamen peculiari quodam modo colendam, qui imperio fungeretur, vix dici potest qua cura , quoque studio ad reliquorum exemplar omnes suae vitae rationes integerrime semper instituerit. Siquidem regia illa, ac nobilissima Familia naiatus, quae morum suavitate , innocentia , atque omni virtutum genere in Lotharingia jamdiu dominatatur , castissimaque sanctissimorum Ρarentum disciplina instruetus probe vel ab ineunte aetate cognovit sibi altius, quam ceteris privatis hominibus, in exequendis pietatis ossiciis enitendum , ubi vellet a domesticis Majorum suorum eXemplis ne tantulum quidem deflectere. Optimis hisce artibus ac praeceptis eruditus, de ad hoc suo ipse ingenio ultro currens adeo firma virtutum omnium in hoc pietatis studio fundamenta constituit, Ut deinceps toto vitae Curriculo nihil fuerit, quod homines in eo reprehen derent , multa vero & maxima , quae imitaren

tur a

Dabitis mihi hanc veniam, Auditores, ut in

13쪽

laudando Viro a Religione populis commendatissimo, non ea Praeteream , ne Parva quidem , ceterisque communia, quae maximae adversu si sam Religionem observantiae dedit argumenta . Desideratis ne eum vobis Principem, qui in adeundis divinis mysteriis summa assiduitate, ac reverentia nemini cesserit, qui nullum diem ela. hi in Tus fuerit, quo augustissimum illud Sacruscium ad homines Deo conciliandos institutum praesente se fieri non curaverit Z Desideratis ne illum quam saepissime sacras concioneS audientem, aut in genua Provolutum culparum suarum hil. millime veniam expetentem , caesestique Christi

pabulo singulis hebdomadibus enutritum Z Haec omnia FRANCISCUS egit, neque haec Privatim , sed publice, non au inanem quamdam, futi lemque pietatis ostentationem, sed sincere, sed caste, & ab omni simulationis specie remotus Neque vero in animum inducatis leviora haec parvique esse momenti, quod reliqui homines ea

dem haec ficiant, quibus persuasum sit suavissimis Christi legibus non animo tantum, verum etiam operibus ει Te omnino esse parendum . Etenim Regum alia, alia vero ratio privatorum

hominum habenda est. Illi gravissimis regni curis distenti, & multiplici rerum mole oppressi . ac pene obruti remissores aliquando sunt in Religionis ossiciis; istorum vero, quibus temporiSahunde est, pronior etiam & alacrior fit in illis obeundis voluntas. Quibus igitur Te dignum laudibus, FRANCISCE , liceat mihi quasi prae- lentem alloqui dixerim , qui optimae Re-8ni

14쪽

gni Tui administrationi, innumerisque , quibus

detinebaris,negotiis satis perTe cautum es arbitratus , ubi singulis diebus, coram omnibus a divinis rebus, & a pietate exordireris; itaque ostenderes eum probatissimam regnandi inire rationem , qui publicum honum cum Religionis hono conjungat.1 inc sane fictum est, ut qui Augusta in Domo tua vel officii, vel honoris causa versarentur, nihil prae se unquam tulerint, quod non santium ,

non integrum, non ab omni reprehensione alienum esset; nihil enim a Te prohatum iri intelligebant, quod aliquo modo a Religionis castitate abhorreret. Itaque Te hisce tam piis moribus praedito quid ipsi1 Sacrorum Praesides , α Administri sibi metuerent, imo Potius quid non sibi promitterent Θ Illos enim in iis, quae Sace dotalis juris sunt, consiliorum tuorum participes, illos in dubiis fuasbres, auctoresque rerum agendarum, illos amplissimis muneribus tuis lo.

cupletatos accepimus. Audivimus Templa a fumdamentis erecta, ac pretiosis ornamentis instructa, ubique piae munificentiae , ac liberalitatis impressa vestigia, nihil a Te eo consilio tentatum . quo Ecclesiasticae aut libertati, aut dignitati offensio aliqua posset asserri. Quapropter uni Ue sae Christianae Reipublicae, Tihique vehementissimae gratulor, quod eum illa in Te Imperatorem nacta fuerit, qualem in votis habuerat , Teque illi majestatis suae propugnatorem, defensorem que praestiteris Et in hoc quidem illud con latur me, ac quodammodo recreat, quod a vobis nulla mihi

15쪽

deprecanda sit adulationis opinio, quum luculentissimum testem habeam CLEMENTEM XIII.,

quem diu optamuS incolumem, Una CUm omni

hus Lotharingiae , Etruriae , ac Germaniae Pontifici hos . Quae, Deus honei & quam constans FRANCISCO auctore nunquam dissentiente , semper autem suffragante Imperii, & Sacerdotii conjunctio i Quanta faeta est utrique eX hac mu tua consensione dignitatis accessiol Dicant hic rerum divinarum, humanarumque Perturbat reS,

qui in invidiam Ecclesiasticos viros vocare Plerumque solent, quid de FRANCISCI potentia, quid de ipsius majestate detractum fuerit, quod

Ecclesiae jura rata atque firma , illamque summa in tranquillitate esse voluerit 8 Praestantissimum illud, maximaequae laudis instar erit, quod Eo per viginti annoS imperante aut nulla, aut certe levissima dissensionis initia extiterint ι nullum vel dictum, vel factum , ex quo abalienati animi ne parva quidem suspicio emerserit; uno verbo , nihil fuerit , in quo ne Religio aliqua ex parte labefactaretur, Apostolicae Sedi operam ipse suam, laborem, & diligentiam recusaverit. Quam certe laudem paucissimis, qui ante ipsum 1uerunt, esse tribuendam assirm are mihi posse videor. inamViS enim in Promovenda, & amplificanda hujusce Sed is auctoritate clarissima eximiae pietatis signa, atque indicia patefecerint, tamen aliquando ea discordiarum semina jacta sunt, quae in apertum hellum excrevissent, nisi summa prudentia huic malo fuisset occursum . Quod temporum illorum conditioni, nonnullorum dolis,

16쪽

XUII

& versutiis vitio irtasse dandum est, quippe qui malis artibus , fraudibusque Principes optimos Circumvenerint ; at FRANCISCI cura & auspiciis

Omnia prorsus pacata , omnia timore Vacua , Ο-mnia in tuto posita. Quae dum mecum animo reputo , latissimum mihi campum aperiri video ad Illius, quem praedicamus, singulare decus, egregiaque in nos merita extollenda, in quo sane libemtissime pervagarer, nisi temporis angustiis prohi- herer . Mente vos, & judicio ipsi vestro expendite, quae summatim , ac strictim a me dicenda erunt. Memineritis, quaesis,quam foeda, quam deturpata, quam luctuosa non paucis in Iocis sit Germaniae facies, quoque in statu apud eos res nostrae sint, quia Romanorum Pontificum communione perditis haereticorum consiliis jamdiu desciverunt. Cuneta ubique pessumdata & profligata ; ubique acerrimum odium, quod saepe importunis discordiis ac seditionibus, quasi ventis quibusdam, agitatum a-PertiUS e cartit; ubique eclum districtique gladii,

quibus irruentes in nos,riti vocant,ad versarios suos

impetum faciant. Adde Regum potentissimorum favorem , & gratiam , quoS dod trinarum suarum fautores,& vindices adsciverunt; adde intemperantem dominandi libidinem ferro, flammaque graGfantem; adde sanctissimarum legum contemptum, ingenium pervicax, & inexplebilem erroris late disseminandi cupiditatem. Haec qui videat, animo Pene concidat necesse est, & candidissimam Christi vestem teterrimis insediam maculis, nigro cruore conspersam, & impie discissam miserrime ingemiscat. Erito igitur optimi, piissimique Imperato-B ris

17쪽

XVIII

ris ex alto , & tamquam e sublimi specu Ia pr spicere, quod si hujusmodi dissensic num turbines componi, ac sedari non possint, saltem ne fluctus excitent, quibus omnia horribili quadam tempenate absorbeantur. Quor1um haec, Auditores Θ Ut nempe vobis uberius Cognita, ac perspecta sit singularis, ac pene divina FRANCISCI pietas, qua cautum est amplissimos eos nunC iterum testes adhibeo , quOS superius nominavi ) ne foedistiminiorhi contagio latius serperet, ne ab impotenti haereticorum licentia aliquid Respublica detrimenti caperet, ne se imperante aliquid mali, & calamitatis erumperet, quod aut honi metuerent, aut improbi nefario scelere auderent. Neque Vero credatis haec ab eo gesta sine earum, quae Pietatis administrae , ipsique ornamento sunt, secietate virtutum. Ea enim honarum omnium artium procreatrix , & quasi parens est , ut merito assirmari possit ceteras ah hac una, veluti a Sole caelestia corpora , lucem

splendoremque suum mutuari . Quae quidem quum in FRANCISCO altius , quam credibile

1it , radices fixerit , quanto eam putatis virtutum omnium apparatu in apertum prodiisse δVidit profecto Austria, Lotharingia vidit, vidit Etruria effusam ipsius in pauperes liberalitatem , in moribus mansuetudinem , in sermone modestiam atque humanitatem . QUO Uero in Principe aut major , aut admirabilior eluxit in negotiis licet arduis constantia, in singulis audiendis facilitas, privatis in rebus frugalitas, in

publicis splendor , in verbis factisque veritas ,

18쪽

in quotidiano convictu ac consuetudine hilaris quidam lepor , & jucundissinia urhanitas ρ Quae sane ita ab Eo in hac tanta dissimillimarum virtutum copia mirifice conjuncta sunt, ut nihil de ma- 'jestate simplicitas, nihil de gravitate comitas, ni- lhil de dignitate festivitas unquam decerpserit. Jam vero quis in fide maritali servanda FRAN- 'ClSCO firmior Z Quis lectissimae, ac benemeren- ltissimae Conjugis amantior Quis in augusta Prole lianetistime in1tituenda, optimisque imbuenda di- isciplinis studiosior Z Quis adversus quoslibet O- 'mnes ita propensiae ad beneficia voluntatis, ut semper verbis significaverit, revera ostenderit suorum salutem, liberos, famam, fortunas sibi esse charissimas 8 Credo equidem neminem fore, qui ihaec splendide potius, quam vere a me dicta arbi- firetur, praesertim si memoria teneat, quot cives ΙΙ- lle Viennensi in urbe servaverit, cum repentina, nocturnaque Danubii alluvione totum Leopol- ldi suburbium , quam late patet , aquis affluenti, thus inopinate, nec illis tale quid suspicantibus ,

occupatum est. Nunquam excidet eorum ex a- inimis grata illius diei recordatio, cum ceteris Prae timore opem negantibus FRANCISCUS unus inventus est, qui naviculam Cum Paucis Conscendens sui muneris esse duxit, illis domi con- 'clusis , fame languentibus, & consternatis suppetias ferre, ostiatim quid opus essct sciscitari, cunctos ciborum copia reficere, & in tanto ac tam faevo periculo ex ipsius mortis ore, ac pene fau- Cibus cives eripere , suaeque vitae incolumitati, ut aliis praesto esset, non parcere . Ignoscite, quae

19쪽

λ, Auditores , si acervatim haec a me sunt vo- his exposita, & si pulcherrimas illas, quae cum FRANCISCI pietate copulatae , ac quoddamodo conglutinatae sunt, virtuteS PotiuS Uo- his enumera Uerim , quam eX penderim. Sine quo-

clam piaculo haec a me praeteriri non poterant , sed quia vobis nota, & longe lateque uisIemina ta , illud mihi permittendum Putavi, Ut Uno- quoque ipsbrum mollius , celeriusque defungerer . Satis igitur vobis sit haec una cle Ipsis verissima testificatio, regias omnes virtutes, quae Viri Principis hene morati sunt, ita in eo enituisse , Ut omnium ille sibi admirationem conciliaverit ; nullum unquam maritum extitisse, quia sponsa, nullum parentem , qui a liberis , nullum regem , quia populis Illo vehementius diligeretur; qui veluti Titus alter cunctorum in amore, & in cleliciis e G1et; qui eXterarum nationum, Omniumque Principum ita corda sibi devinxerit, ut pene illius voluntatem pro legibus, pro mandatis consilia, decreta Pro oraculis amplecterentur. Sed jam vereor, in adumbranda hoc Iongo verhorum ambitu piissimi Imperatoris imagine,ne recens adhuc Vulnus vobis refricare, & desiderium tam chari capitis ardentius, quam consilii mei ratio postulat , innovare voluisse videar; quare ad alteram orationis meae partem citato gradu me Conseram , ut illum quemadmodum Pii, ita quoque Felicis appellatione dignissimum fateamini. In quo genere laudis non tam illud mihi expendendum arbitror, quae & quanta FRANCISCUS inussis semper ominibus Pro voto ob

20쪽

tinuerit, quam qua ratione, quibusqne honestiLsimis artihus ad amplissimum beatitudinis culmen Pervenerit. Non enim veram censeo felicitatem , quae a virtute si uneta sit, maximoque in errore versantur, qui prosperioris Drtunae ii-

sum stetere , libidine , flagitiis omnibus inquin

tum felicem autumant, & invidendum . Oderunt quique sapientes viri, illorumque memoriam exe- Crantur, qui rerum omnium contemptores divina , & humana jura pervertunt ad felicitatem si hi comparandam, illosque miserrimos judicant, quod probitatis adminiculo destituantur. Uerum non idem est de honestis, optimeque moratis hominibus Judicium, atque sententia. In eo enim quod quisque bonus est , illum quoque beatum , illum felicem, illum Deo acceptissimum praedicant , quum virtute ipsa major quaedam , ac praestantior felicitas nec quaeri a Deo, nec accipi ab hominibus pomit. Alii igitur fortasse laudaverint perpetua in rebus hellicis scientiae, ac serti-tUdinis monumenta ; alii diutornae victoriae insignia ex hostibus reportata, CaptaS innumeras

obsidione civitates, & imperii fines amplificatos ;alii regna acquisita, leges pro arbitrio indictas, ac pene infinitam helli comparandi, instituendaeque pacis auctoritatem: ego vero, si duce, aut 16cia virtute haec fiant, si nihil perperam , si nihil per vim , si nihil fraudulenter, si demum mmnia pro aequitate, Pro regni jure tuendo, pro majestate vindicanda suscepta, felicem ad exitum perducta fuerint.

Quae cum ita sese habeant, de FRANCISCI

SEARCH

MENU NAVIGATION