De laudibus Francisci 1. Romanorum imperatoris electi oratio funebris Marcelli Cherofini ..

발행: 1766년

분량: 45페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

sciensque omittam, quae extra te sunt, Pulche rimam nempe illam Veterum omnium numismatum a Carolo Magno ad haec usque tempora cuinstrum collectionem ; admirabiles eOS quoque, T rissimosque naturae foetus, quibus undique conquisitis, & Vindobonae Augusta in Domo asse

vatis nova quaedam uberrima & eruditionis, &doctrinae seges comparata est ue amoenissima illa demum viridaria Americanis cujuscumque generisarhorihus consita, quibus omnibus & Chronologiae, & Physicae, & Historiae, & Philologiae rati nibus videtur non parum ille profuisse. Quamvis

enim haec missa faciam, quae certe maxima sunt ,& ad FRANCISCI laudem conducibilia, plurima tamen, ac propemodum infinita in te tina supersunt, quibus quodammodo te ipsam possis erugere , meritoque laetari. Veteres enim bibliothecae

maximis & copiosissimis audiae sunt librorum a cessionibus, novaeque ejus auspiciis ad studiosae juventutis commoditatem recenter instructae, quas inter lectissimae illae atque Iocupletissimae, privatae olim ac propriae Lotharingorum & Mediceorum Ducum , publici juris nunc factae ue artis Icnographicae studium novorum praestantissimorum praeceptorum sedulo ministerio Florentiae utilisti me excultum; Senensis perillustris olim Academia, sed annorum lapsu concisa, ac propemodum jacens munificis FRANCISCI manthus erecta, ac sustentata; & illa altera, quae juhente Caesare eo consiI- io nuperrime instituta est Academia , ne Florentini , & ceterarum urbium generosi adolescentes otio ac socordia langueam ab avita majorum suo

42쪽

XLIII

rum virtute degenerantes, sed ut ingenuis & liber libus quibuscumque artibPS, ac severioribus disciplinis non exigua Reipublicae Etruscae utilitate

imbuantur. Quo ad commendandum eximium cum erga litteras, tum erga Populos amorem

sutim quid illustrius, aut quid accomodatius eX- cogitari unquam potuit 8 Etenim intellexit juvenes generis nobilitate conspicuos ad magistratus, ad honores, ad amplissima, eademque gravissima

Oheunda munera educari, qui si a teneris annis

assuescant iaciles aures doctorum virorum praebere conssiliis, si saniora philosephiae praecepta tempestive animo imbiberint, & in hac tanta , ac tam multiplici scientiarum & disciplinarum varietato ea praesertim, quae utiliora Rint, avidissime arri- Puerint, Optime quoque de publico hono, ac Pinpulorum Micitate videntur promerituri . tamen Prae ceteris omnibus stingularem FRANCISCI Imperatoris amorem experta fuit, illa est nobilissima, ac per totum terrarum orbem Celebe rima Pisana Academia , quam ita semper in oculis habuit, vehementissimaque charitate dilexit, ut ejus opera & patrocinio nulli alteri secunda , plurimarum certe sit princeps . Testes hic vos

appello illius Athenaei doctissimi, amplissimique

Sodales, quos doctrinae , penitiorisque eruditionis laude praestantes undique magnis muneribus

accitos instruendae Etruscae juventuti praeposuit. Praeconiis ille vestris,justissimisque laudibus quam saepissa me assectus est , quod non nisi eruditissimis, sapientissimisque viris in collegium vestrum cooptatis totius Rcademiae & gloriae studuit ampli-

43쪽

XLIV

amplitudini ; quod hibliothecam & quidem pretiolissimis refertam libris vobis comparavit , quod

vos uberioribus stipendiis ditari jussit ; quod

summa summae doctrinae praemia & heneficia semper attribuit . Illum vobis uno ore acclamantibus eximia pietate Conspicuum, illum perpetua usum felicitate, illum regiis omnibus ornatum esse virtutibus, illum vere paterno amore in Iitteras,litteratosque homines , atque adeo in uni- lverssis Etruriae populos perfunctum fuisse aures iquotidie nostrae persenabant ; nunc vero O ver- 1ae mortalium vices t o miserrima humanarum irerum conditiol dum majora, si fieri ullo modo poterat, in dies expectabamus, dum FRANCISCO I. Imperatori, Augustae Conjugi, generosissimis Filiis fausta omnia ac felicia adprecaha- lmur, illum eheul immaturo interitu Germanico lImperio , Etruriae suae, totique Europae Riblatum una vobiscum IugemUS. Verum in hoc tanto ac tam repentino casu si perpetuo dolori cedendum esset, Auditores , numquam humanis quibuscumque rebus , quae naturae quadam necessitate accidunt, quaeque interdum nos angunt, solatium aliquod inveniretur . Fateor & ego quoque improvila,atque inopinata FRANCISCI morte maximam justi moeroris Occasionem nobis oblatam;sed cum talis ille,tantusque Uir, qualem,quantumqlie huc usque vidimUS, diem supremum obierit, quisnam vestrum erit, squi lacrimis & fletu potius, quam jucundissima Virtutum ejus , maximorumque in rempubli- cam meritorum recordatione funus ejus cohonestare

44쪽

stare velit p Quid aliud esset hoc facere , quam prae lentem ejuS, qua nunc fruitur , ut omnino sueis Tanuas , heatitudinem indignissime ferre P Nam si pietati singulorum , si religioni, si in reliquos homines charitati amplissima a Deo aequa lancestatuta sunt praemia; si eam , quam quis feliciter virtutis auspicio duXit, nova in caelis excipit vita honis omnibus cumulatisSima : quis amplius FRANCISCl morti illacrimabitur Z Q iis potius

illi vere Plo , FELICI, PATRI E PATRIAE

jam acquisii tam beatissimam immortalitatem non gratulabitur Z Quod cum mihi persuasum omnino sit, propterea censeo in hac communi luctus acerbitate animos excitandos, Certissimaque ea spe erigendos, fore scilicet, ut Christiana Respublica jam Patre amissis in Filiis habeat , quo gravissimo huic vulneri sibi illato facillime medeatur. Heredes illi paterni regni, de imperii , Paternarum quoque virtutum imitatores FRAN-ClSCI gloriam aemulantur , cumque jam illi juvenili adhuc aetate cunctis eum animi dotibus , prudentia, consilio, sortitudine, magnanimitate , amore in populos aequaverint, si ulla id fieri ratione potest , etiam superaturi videntur. Hahent profecto Augusta in Matre MARIA TERESIA clementissimi ,sapientissimique regiminis perfectis simum quoddam exemplar ; habent domesticas celeberrimorum utriusque Familiae Lotharingicae& Austriacae Heroum imagines, quorum aspectu ad ardua quaeque aggredienda invitantur , atque incitantur ; hahent , quod certe maXimum ac Praecipuum est, tam excellentis naturae, niitissi

45쪽

XLVI

mique ingenii Opinionem , 'iu ad omnia virtutiam genera non docti, sed facti, non institetrii, sed im-huti esse uno omnium ore dicantur. Optima igitur ab illis, ut coepimus, in Posterum quoquestieramus ; itaque fiet ut quemadmodum de FRANCISCI l. Imperatoris , ita etiam de Clarissimorum Filiorum laudibus nulla unquam aetas conticescat.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION