Johannis Muys Praxis medicochirurgica rationalis, seu Observationes medicochirurgicae secundum solida verae philosophiae fundamenta resolutae. Decades duodecim

발행: 1695년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

311쪽

2 9 8 Praxis Medico Fenestrae vitreae majus foramen respicientes diMactae erant. Mensa lignea satis solida

in culina Contenta in innumera frustra Comminuta apparebat, duae trabes tabulatum sustinentes ingentes rimas agebant, murus in

cellam spectans etiam perforatus apparebat. Quinque homines hac tempestate in culina considebant, quorum unus nihil sensit incommodi ; mater infantem in sinu gestans proruebat semianimis ac aliquandiu animi patiebatur deliquium, crines Cervicis adustae apparebant ac aegrota sentiebat stuporem in femorecinfans vero illaesus permanebat etiamsi per aliquot passus e sinu matris projiceretur. Quartus, vir robustus fumum ni Cotiani accensi e fistula suctione proliciens in pavimen-- tum prolapsus per quartam horae partem syncope laborabat, atque de surditate utriusque auris conquerebatur, quae post aliquot dies. absque ope Medicamentorum evanuit. Mulier, quae quintam hujus tragaediae personam in miserando hoc theatro fulminis luce domus conflagrantis adinstar lucente sustinebat, animi deliquium per horam dimidiam

patiebatur, quo tempore elapso conquerebatur misera de summis anxietatibus circa praecordia de semoris ac cruris utriusque atrocibus doloribus ac impotentia ad motum,

pulsus tam debilis existebat, ut palpantibus

digitis vix occurreret

312쪽

Chirurgica Rationalis. 299 Cere vita vinumque in eella contenta in- grati saporis erant. Circa idem tempus tres equi currum trahentes cum viatore simili tempestate in pago quatuor horis ab urbe dissito trucidati est e perhibentur, auriga intermedio inter equos& viatorem illaeso ac integro remanente , sed de his, quae tantum ab aliis accepi, loqui supersedeo, prioris tempestatis effectus , quos meis oculis ipse conspexi, brevi oratione pro consuetudine deducturus.

Unicuique qui Philosophiam a limine saltem salutavit, manifestum est , tonitru ex eo originem trahere, quod nubes in nubem prolabens aerem intermedium cum impetu expellat, & si magna satis copia particularum sulphurearum ac nitrosarum admixta sit huic aeri, exoritur simul fuisen accensione harum particularum. OmΙmpetus igitur aeris valde agitati, domum aliaque in eadem contenta disrupit, quod mirum videbitur haud ulli hoc tempore , quo aeris pressio, variique ejusdem effectus tot experimentis clarissime demonstrantur , adjuvit tamen non parum vis fulminis igne suo

corusco ac mirum in modum penetrant C.

Plerique hucusque perperam sibi persuaserunt, diffractionem domuum, ruinam altarum turrium, aliosque horrendos esseditis a tonitru productos fieri ope ac essicacia lapidis .

313쪽

3 oo Praxis Medico cujusdam, cunei figuram aliquatenus referentis , qui Belgice dicitur een donde eitet. Dicunt tales lapides circa rudera murorum diffractorum profunde sub terra delitescere', ac si inde eruti conservantur, Cosdem tempore tonitruum ingruente dissiuere sudore , sed mera fabula est. Quo pacto parvulus lapis ingentia templa ac turres immanes distumpere. Potis emet pPenes me habui aliquandiu talem lapidem, quem quidam meorum amicorum satis magno pretio sibi comparaverat, sed nulla unquam tem pestate sudavit.

Atqui si forte ibidem loci, ubi tempestas

praecipue vires suas eXercuit, sub terra inveniatur lapis idoneae figurae, mox fingitur esse productus a tonitru , aC causa Creditur totius ruinae, cum lapis ille innocuus sit, ac absque dubio diu ante obortam tempestatem ibidem delituerit. Aderat in pavimento nostro foramen conspicuum sed minime prosundum, sic ut omnis de tali lapide suspicio tolleretur. Ab unoquoque propemodum habetur pro . Comperto vim fulminis intacta vagina gladium semper liquefacere , sed res longe aliter' se habuit hic loci, nam serra permansit integra, manubrium ligneum diffractum erat; fortasse aliquis respondere posset hoc potius a tonitru factum, fulmen huc parum aut nihil

314쪽

Chirurgica Rationalis. 3 o rcontribuisse; sed unde tunc linea illa nigri-Cans dc tanquam adusta in muro, albo nisi ab igne fulmineo, exorta est pVinum autem & Cerevisia saporem consuetum amiserant, quia mixtura debita particularum vi fulminis omnino turbata erat, unde

illae alio prorsus modo fibrillas linguae agita

bant.

Sed unde deduces deliquium animi, tres homines uno & eodem momento in terram disjiciens inopinato p ab impedita nimirumicirculatione sanguinis a fulmine nonnihil. coagulati, nam sicut indolis vinum dc cere-visia, sic in arteriis & venis sanguis mixturameXiguarum suarum particularum passus est

mutationem aliquam. . Aer autem a tonitru impetuose agitatus organis auditus tantam vim intulit,ut gravis auditus unum ex illis corriperet qui tamen absque ullis Medicamentis progressu temporis sublatus est, quia auditus organa, aliquate-tius distorta &laeta, ope circulationis sanguinis dc humorum pristinum locum repetiverunt dc sanata sunt. Ultima vero foemina sublata syncope de

summis anxietatibus Circa. praecordia Conquerebatur, quia sanguis tum temporis adhuc nonnihil coagulatus per eXigua pulmo- mim vascula non sine magna dissicultate circulum suum absolvere poterat.

315쪽

3 o Praxis Medico Aderat etiam ingens femoris ac Cruris. utriusque in hac muliere cruciatus & admotum imbecillitas, quia impetus aeris a tonitru summopere agitati musculos & membranastiarum partium vehementer contudit. Huic igitur mulieri propinavi tinetiiram anodinam ex opto & sale tartari cum spiritu vini praeparatam ad terrorem Conceptum tollendum α doloris vehementiam mitigandam; deinde patiens per aliquot dies assumsit spiritum salis Armoniaci, ut sanguis Coagulatus aliquatenus hoc pacto dissolveretur iterum de pristinam fluiditatem recuperaret, non nC-glectis interea temporis idoneis linimentis; attamen his non obstantibus mulier haec per totum annum adhuc Claudicavit parum altero pede, sorsan ab ingenti Contusione circa trochanterem majorem femoras alte eXtantem , quales casus mihi saepius in prini observare contigit. Vulgus credit, carne illaesa. ossa a tonitru confringi, sed res longe aliter se habuit in hac muliere, cujus caro laedebatur ossibus

Qui plura desiderat de fulminis effectibus

316쪽

Chirurgica Rationalis.

Defractura perperam sanata restitutione. merulo octo annorum utrumque cruris os diffractum est oblique quae barbitonsor pagi cujusdam aut male reposuit aut bene , restituta male conservavit. Nona post ossium diffractionem septimana aegrotulum Cum Chirurgo satis experto hujus Civitatis Conveni, ac ossia iterum consolidata reperi sed valde deformis aderat cruris distorsio & ad ambulandum ineptitudo quare ossa de novo diffringenda esse judicavimus. Prius igitur per octiduum imposuimus CD taplasma confectum ex stercore Columbino dc lacte caprino, ut callus nempe hoc pa Romagna ex parte dissolveretur emolliretur. Elapso hoc tempore Chirurgus pueruli crus distortum utraque manu contra genu tanta vi appressit ut ossa non sine sonitu rursus diffringerentur ε, atque tunc post debitam

extensionem ossa restituta sunt ac aegrotus

post aliquot septimanas sanatus est & ambulavit iterum. In aliqua praecedentium Decadum dixi, si pollex pedis respiceret genu patientis, signum esse cruris bene restituti; leve ac exigui

momenti videbitur forsan quibusdam hoc

317쪽

Praxis Mediso tum, & tamen illud parvi faciendo prior Chirurgus hunc errorem Commisit, nam pollex pedis plus quam palmae latitudine introdisium vergebat.

Quod si stercus columbinum cum lacte caia prino mistum callum jam per aliquot septimanas coagulatum emollire & dissolvere possit , haud incredibile videtur idem remedium multis duris tumoribus cum fructu posse applicari. In Roberti Knox relatione Historica planta esse dicitur in Insula Ceylon ut legi in actis PhilosophicisLeipsiensibus)quae biliorio tan tum applicata ossa fracta iterum penitus consilidat. Mira sane res , & indagatione penitiori

digna ; legimus quidem aquas nonnullas roperiri, quae paucis momentis mollia quaevis, Corpora in petram ConVertunt, Unde concludere possemus , haud impossibilem esse laudatam essicaciam hujus herbae, verumenim vero si haec res ita se haberet, ista Ρlanta ex Insula Ceylon jamdudum ad nos delata fuisset. Dum de ossibus fractis verba facio, anne-ctere lubet sequentem Historiam, quam CX-cerpsi ex actis Philosophicis Leipsiensibus mensis Novembris Anni i68 . pag. 3l3. Anni sunt plures, cum vir quidam eX Gasu sibi brachium sinistrum ad quatuor a Carpo di

318쪽

Chirurgica Rationalis- 3 o sgitos transversos ita fregit, ut utrumqUe ulnae & radii os in transversum diffractum habe-ὲ ret, & omnimodo dis itum. MOX equidem chirurgi pro brachio reponendo fuere accc siti; vir tamen hic doloris vehementioris metu tangi ab iisdem plane recusavit abnuendo una fascias ipsas, quibus brachium commodσdeligaretur. E diverso brachium potius Commovere in- Cepit, atque huic postea motui tali successu assuevit, ut brachium vel in ipso fracturae flecteret loco; in quo statu , commoVendo videlicet manum, ac duobus in locis usque dolore vel incommodo ullo cubiti os flectendo, satis diu vitam protraXit. Postquam VC-ro esset defunctus, unus e Chirurgis , qui ipsum visitaverant, brachium hoc ab ejus petiit agnatis, musculisque rescissis oppido novam in fraetiara factam invenit articulationem sequenti dispositam ratione. Scilicet ex parte fleXus cubiti in utriusque

ossis extremitate Caput quoddam rotundum apophyseos nomine insignitum occurrit v ex parte autem Carpi duce adstant cavitates satis

profundae, capitibus osas cujuslibet recipiendis inservientes. Dehinc ipsum periostium,

quod tempore fracturae erat laceratum, Circumcirca majori praeditum observatur Crassi'tie, adeo ut ligamenti vicem pro articulatione firmanda praefici. Tandem cavitatum harum

319쪽

3 Praxis Atidicorum orae a parte interiori multo minus advertuntur elevatae, quam a parte quidem poste- 'riori,unde duo notabiles producebantur effectus, quippe ex una regione satis sic erat opportunitatis pro meliori flexionis motu ineundo, o altera vero nimia brachii extensio

hoc in loco impediebatur, simili fere modo ac in cubiti flexura fieri deprchenditur. Duo hic sese offerunt consideratu digna,

quorum rationes indagare omnino merentur ;Primum est, qua ratione articulatio talis nova fuerit concinnata; alterum vero, quo

modo hic vir cubitum eo in loco flectere potuerit , cum absque dubio musculi novi, -- tui isti inservientes, formati fuerint nulli. Quae meae Circa utramque quaestionem sint, Conjecturae ea nunc proferam lege, ut aliorum majori me perspicacia pollentium subjiciamjudicio. Quo intelligatur ratio, qua talis articulus efformatus sit, animo Concipiatur Oportet, ossium brachii, postquam utrumque in transversum fractum ac penitus disjunctum esset, extremitates nihilominus sibi invicem oppositas, simulque unam supra alteram ita permansisse adaptatas, ut Calli materies e qualibet ossium extremitate stillans, haud dubie illas denuo agglutinasset, nisi braChirim Continuo agitatum fuisset. Hic siquidem motus in causa fuit, quod materia calli non saltem a fractu

320쪽

Chimetica Rationatu. 3OTfracturae lateribus defluxerit insensibiliter, sed&, quia viscida & glutinosa est, ossium

fractorum adhaeserit margini, ubi temporis progressu species quaedam limbi eum in modum , quo etiamnum in ossibus cernitur, fuit effeta, qui limbus cavitatis loco est, ex carpi potius quam cubiti parte, ob declivem

Carpi situm Concinnatus. Cavitate vero sic formata ipsis ossium extremitatibus ex parte cubiti necessario capitis seu apophyseos figura erat rccipienda , quoniam materia calli 'tota exudans mollis atque fluida, dum motu brachii ad alteras ossium extremitates se-Febatur, non poterat non ad eam rationem, qua illae dispositae erant, formari, hoc est, Propter concavam cavitatis figuram evadere convexa , sed priusquam motus, qui in nova ista articulatione fiebat, enodetur, duo veniunt consideranda ; primo musculos plerosique ulnat ac radii ossibus superstratos ubique fere duobus hisce ossibus annecti & agglutinari , deinde Carpum, veluti partem m bilem respectu cubiti, versus hunc secundum regulas motus musculorum flecti. Quibus suppositis, si nova. quaedam formetur pars mobilis, seu, quod idem est , si duo ossela penitus frangantur, musCuli agentes necessario cubitum in articulatione videntur flectere, extremitates quippe ossium eorum, quae sunt ex parte carpi, eodem modo ac si

SEARCH

MENU NAVIGATION