Johannis Muys Praxis medicochirurgica rationalis, seu Observationes medicochirurgicae secundum solida verae philosophiae fundamenta resolutae. Decades duodecim

발행: 1695년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

341쪽

Praxis Medicoticulis fluidioribus consistentiam hanc d riusculam nacta fuit. Quod parvulus hic tumor apertus sit, abiaque dubio provenit a compressione laminae plumbeae impositae; sed mirum mihi videb tur, quod ne guttula quidem puris eX aperto tumore vel partibus vicinis prodiret, quam

vis medicamenta mundificantia vulgo sic dicta applicarentur, quamobrem Coactus fui- imponere corrosivum, unde non tantum PUS. incipiebat profluere, sed eschara Cum tota tuberculi membrana ac materia intus Contentae

intra octiduum separabatur, & sic cavitas ope balsami Arcari brevi temporis spatio carne impleta & linteorum Carptorum siccorum ope cicatrice haud deformi obducta fuit.: Similem tumorem adhuc semel conspexi in pectoresenis, cujus materia contenta mellieocto simillima extrae cutis sponte apertae marginem prominebat haud aliter ac lapis aliquis pretiosus extra annulum aureum CXtat, eui includatur sed patiens hiC edoctus a me, nihil mali inde timendum esse, tumorem in. pectore ad mortem usque gestavit sine in

commodo. . De dis

342쪽

Chirurgica Rationalis. 3 z9

DE CADIS NON AE.

OBs En v ATIO I. De fungo brachii mirando.

CIrca initium Aprilis Anni issi. Uir tri

ginta trium annorum primum sensit tu morem duriusculum sub axilla dextra, ejusdem cum cute coloris, indolentem aC OVum gallinaceum mole sua adaequantem, qui sor

tassis diutius illic haesit & delituit, sed pat

ens non animadvertit, quia non dolebat ma

lum.

Praeterea tumor praedicto mollior supra humerum ejusdem lateris in conspectum veniebat , expers dolaris, ac ejusdem coloris ac molis cum eo, qui sub axilla delitescebat. Patiens etiam tussi sicca, & quidem noctu praecipue, infestabatur dc Lepissime labora-Dat haemorrhoidibus valde dolorificis. AEger contra tussim bis auiter de die devorabat bolum balsami Lucatelli nebula involutum, nec sine successu; ac haemorrhoid bus feliciter medebatur emulsione seminis violarum cum strupo earundem miXta , quae leniter etiam alvum laXabat. Quantum ad tumores attinet, ego Cum

aliis

343쪽

3 3o Praxis Medico aliis medicis judicabam eosdem originem trahere eX humore viscoso , quapropter etiam imposuimus emplastrum de ranis cum duplici mercurio ad attenuandos nempe hos humores viscidos , sed tumores interea temporis quotidie magis magisque accrescebant icPraeprimis quidem tumor, qui articulum humeri occupabat; hic etenim brevi temporis spatio non tantum incredibile incremen aum capiebat, sed desinebat etiam in acutum ruborem, qui dolebat & palpantibus digitis undulationem quandam liquoris offerre videbatur , imo tumoris extremitas tam mollis existebat, ut jurasses pus ibidem deIitescere ,

quare medicamenta applicuimus suppuran tia, unde tumor tandem elevabarur in m Cronem valde acutum, dolorificum, mollem

atque rubicundum, quare , inito Consiliσ, tumor scalpello apertus est , die a z. Junii, sed Contra plurium opinionem nihil effugit Praeter paucum sanguinem, quamvis specibium valde profunde adigi posset in tumorem apertum sine dolore aut ulla sensibili resiste

tia.

Imposita est igitur tunc temporis turunda satis longa cum unguento digestivo, injectio maturans usurpabatur , ac super imponebatur Cataplasma emolliens, quia sperabamus, tumorem hoc pacto ad suppurationem Posse perduci, sed incinum.

344쪽

Chirurgica Rationalis. 33r Interea temporis ter de die assumebat aegrotus sex uncias decocti chinae & sarsae paxillae, ad tollendam acredinem sanguinis, ad attenuandos viscosos humores ac ad reserandas tubulorum obstructiones, quae plerosque

tumores producunt.

Cum injectio propellebatur in apertUram, saepenumero sanguinis fluXus producebatur,

quare ab ea temperavimus. Cum turunda extrahebatur, prodibat etiam aliquando sanguis , quamobrem eandem etiam reliquimus.

Dum haec agebantur , caro luxurians ex apertura prorumpere incipiebat ad instar pisi mediocris , Cui imposuimus alumen ustum miXtum cum mercurio praecipitato rubro , sed frustra, quare appliCuimus pulverem Corrosivum, quem Clarissimus Paulus Barbelle describit in fine Anatomiae suae practicae, atqui hic in carnem fungosam non magis agebad quam alter pulvis. Fungus interim intra paucos dies adaequabat nucem juglandem ac foramen scalpello factum mirum in modum extendebat , sic ut Coacti fuerimus eundem sectione auferre, sed, ecce , intra triduum renascebatur amplior νquam ante fuerat. Amputavimus igitur iterum eundem, iterumque paucis aiebus interjectis priorem molem adaequabat, si non superabat; ac ubi

345쪽

vestimenta sungum jam aliquatenus nigricantem leviter tantum attingebant, sequebatur extemplo fluxus sanguinis non contemnen dus, quamobrem eundem tertio abscidimus

scalpello , ac ferro candente relictam fungi Portionem attigimus, quo tempore dimidia libra sanguinis praeter propter promanabat , Unde aegrotus leve animi patiebatur deliquium.

Cauterium actuale adhuc per aliquot dies Continuos applicuimus tam ad eXCrescentiam quam haemorrhagiam compescendam, sed ni hiljuvabat, nam fungus de die in diem majus incrementum capessebat, &eschara Cau terio actuali formata , adhaerens superficiei ferri Candentis, cum eodem iterum avellebatur statim postquam facta foret, qua de Causaeauterio actiaali postea valediximus δc pulverem Corrodentem applicuimus, qui sanguinis fluxum cohibebat per longum temporis in tervallum , & si quando per rimam hanc aut illam fungi arteria disrupta sanguinem profunderet , ille extemplo sistebatur aqua nostra stiptica, cujus vires antea eXperti fueramus in canis robusti arteria inguinali artσ perta, ac linteo quadruplici hac aqua imbuto intra semihoram iterum obturata sine eschara manifesta.

Circa hoc tempus super periculosissimo hoc affectu Arenaci consultatio habita fuit

346쪽

Chirurgica Rationalis. 3 3 3 inter Engelbertum Eding Medicinae Doctorem expertissimum, scabinum Haeservicen. sem , ac ad conlessum Deputatorum tetra chiae Velavicae delegatum , A. Cyprianum Medico - chirurgum doctissimum felicissimumque, Petrum Adriani filium Chirurgum Amstelodamensem dexterrimum ac eXpertissimum, me dc duos Chirurgos ArnhemiensesJohannem Lemming& Arnoldum a Genia deringen, sed re bene pensitata judicavimus malum esse immedicabile dc Cura palliativa, ut vulgo dicitur , aegroto vitam CXtendendam esse, quantum fieri posset. A ger noster, vir valde intrepidus ,'lubens extirpationi brachii dextri consensisset, sed haec non poterat prodesse, quia malum pectus, axillam & humeri partem jam obsede

rat. l . .

Putabamus cariem ossis adesse atque eX ea dem fungum hunc propullulare, qua proptersectio usque ad os videtur hic loci potuistis in usum vocari, sed hoc fieri non potuisset sine haemorrhagia enormi,ac praeterea malum tam longe lateque se extenderat, ut vix videretur Posse prodesse. Imposuimus igitur per aliquod tempus vinum rubrum, in quo decocta erat radix tormentillae, flores balaustiorum, aliaque astringentia, sed sine ullo fructu, quamvis medicamenta astringentia, si ultibi; certe huc in

347쪽

33 Praxis Medico

casu conveniunt, in quo resolventia ac attenuantia nocent, quia circulationem sanguinis ac humorum in fungo promovent ac per consequens tumorem adaugent magis.

Saepius etiam hic atque illic applicuimus causticum Paraei, quod escharam satis crassam ac foramen satis patulum profundumque essiciebat, sed illud brevi temporis spatio interjecto iterum replebatur Carne fungosa, ac praeterea post hujus corrosivi operationem si rum copiosius ex foraminibus hoc pacto formatis promanabat, quod Vires aegroti debiles adhuc magis atterebat, quamobrem ab eo postea etiam abstinuimus. Fungus hic progressu temporis pervenit ad magnitudinem capitis infantis non obstan- tibus omnibus remediis, nullumque pus ex

eodem prodibat, sed fere tota libra seri viginti quatuor horarum spatio proserpebat lente per rimas hic atque illic dispersas. Circa initium Octobris fungus praedictus

non sine foetore qui huc usque non affuerat9 separari coepit circa marginem ac pus benecoinim fundebat, quod iterum spem aliquam addidit aegroto , Verumenimvero antequam fungus omni ex parte separatus esset, totum fundum iterum obsitum erat novis eX- crescentiis propullulantibus eX ramis arteri

rum per fungum dispersis, quae deinde magis magisque accrescebant, foetebant, atque

348쪽

Chirurgica Ra melis. 3 3 spus album & laudatae consistentiae sundebant , per interstitia harum excrescentiarum digitus totus intrudi poterat sine dolore, verum nec ossis denudatio nec ejusdem caries deprehendi poterat. Apertura antea scalpello inflicta jam longe superabat Cavitatem pilei in Circumferentia

sua.

Magnus hic fungus die et o Ochobris omni

eX parte separatus est, ac simillimus erat tum temporis substantiae pulmonis bovini cocti, foetebatque parum. Fungus sub axilla dextra cute adhuc obtectus, de quo antea locuti sumus, interea temporis incredibiliter etiam accreverat in crassitie atque i titudine dc in longitudine extendebatur antrorsum usque ad papillam dextram, rCtrorsum vero ad humerum usque dc Continuus erat fungo Cute denudato. Patiens febricula continua quae eXacerbabatur post pastum nullisque remediis cedebat, nec non extillatione seri copiosissimi ex fungis cuto denudatis jam ad sutnmam maciem redactus Crat.

Die primo & secundo mensis Novembris serum ex fungis extillans sanguine tinctum erat ; die vero tertio Novembris patiens conquerebatur de summo cruciatu in illa parte fungi Cute tecti, quae retrorsum ab axilla ad humerum extendebatur , atque haec pars,

349쪽

336 Praxis Medico ubi uleus religabatur, valde inflammata apparebat , quod nunquam antea Contigerat. Undecima ante meridiana ejusdem diei aegrotus adhuc per semi horam insidebat sellae; circa quartam pomeri dianam narrabat mihi, se saepius susurrum quendam instar rivuli strepentis circa malum animadvertere, quem sexta adhuc bis persensit non solum patiens sed Zc astantes atque ita paulo post inopinato ac placide obdormivit miser noster

Altero post mortem die totum indusium mortui sanguine rubebat, quod tam per os nares quam per ulcus profluXerat.

Hic habes fidelem rarissimi, gravissimique hujus casus historiam , cujus primam originem aegrotus ipse non senserat. Retulit no- his , se ante annum unum aut alterum brachium contorsisse& contudisse, sed paulo post nullum cruciatum amplius astitisse. Si plura desideres de origine & natura hujus affectus vide Paulum Bamette p. mihi 187. Adi etiam Fabritium Hildanum centuria secunda observatione XXXV. & XXXu I, Pigraeum pagina mihi ita, Clarissimum Magnetum in notis ad Chirurgiam Pauli Barbelle pagina 3 . &praecipue Clarissimum doctissimumque virum Fredericum Ruisichium , Anatomes , Chirurgite & Bolanices Professorem dignissimum Amstelodami, qui in centuria sua

350쪽

Chirurgica Rationalis. observationum Curiosarum , observatione LXXXI. hunc affectum accurate satis describit.

An tumor praedictus jam cum Hildano sun-gus , cum Paulo Barbelle hypersarcoma ulis Cerosum , Cum Pigraeo sarcoma , aut Cum Garissimo Frederico Rulichio appelletur tu- 'mor spongiosus seu ossivorus, mihi perinde

Ost, Cum convenit nobis de vera hujus affectus natura.

In Podalirio meo Redivivo ante aliquot annos edito Podalirium introduco loquentem de sarcomate ac prohibentem pariter, ne tumor hic temere aperiatur. Imo affrmo adhuc , similem tumorem nunquam esse aperiendum, quia sat cito sponte aperitur. Sed

quis nobis unquam adhuc dedit signum infal ibile hujus fungi, quis hunc aflectum ab aliis ita distinxit, ut certo cognosci possit an te apertionem p nemo, quod sciam, huc unque eo felicitatis pervenit, in arte medica; dc

qui hunc tumorem semel tantum attente conspexit, fateri non erubescet, eundem CXper tissimumquemque posse decipere, adeo eX die mentitur abscessum. Imo cum ingus cute denudatus jam in immensum excreverat, in conspectum veniebat in superficie ejusdem minor tumor ovi columbini molem adaequans, ac pellicula tenuissima tantum conte-

etus , qui adeo similis apparebat abscessui, ut P alii,

SEARCH

MENU NAVIGATION