장음표시 사용
321쪽
gog Praxis Medico nova essent ossa, evadunt mobiles respectu cubiti &flectantur oportet ratione adhaerentium musculorum, Contractionis tempore necessario partes divisas seu ruptas, quibus
Atque haec ratio ejusmodi motus est me-Chanica, mus utorum conneXioni eum ostibus superstructa,verum si talis connexio haud esset, idem nihilominus motus adhuc procedere posset quia ossium ulnae ac radii' eXtremitates, quibuscum Carpus aniculatur, cum non sint stabiles, necessario Carpi sequerentur motum, id est, musculi carpi age tes trahere omnino Cubitum versus deberent Partes carpum fulcientes , veluti mobiles factas Meum non est in consequentias hic inquirere , quae in observatione hac necti queunt; Chirurgi interim exinde poterunt discere, quam necessarium sit, ossa tracta, Ut reunia turi, deligare fasciis, eademque servare immobilia ab altera autem parte observabunt inde Physici, naturam in rebus extraordinariis iisdem semper viis insistere, ideoque haud
esse credendum, quod omne monstrosum nobis visum effectus quidam sit fortunae, vel naturae quaedam aberratio , sed quod omne Potius in mundo per constantes motus fiat leges a Deo in generationis ac conservationis corporum gratiam stabilitas. Praeterea certus sum
322쪽
sum alias adhuc inde sequelas, quoad succiossium nutritii motum & quoad rationem, qua eorum formentur articulationes , posse inferri, sed locus hic minime est hanc excutiendi materiam. Ad nostram regredior observationem, quae rarissima videtur, maximeque singularis, qualem similem apud Authorum licuit invenire neminem. Verum est, quod Fabritius Hildanus centuria tertia Observatione LXXXXI. refert, in Viro quodam, postquam brachium idem sinistrum inter cubitum &Carpum haberet confractum, duoque ossa omnino inter se disjuncta una cum insigni Carnis Contusione, ingentem ortam fuisse suppurationem, qua durante multa prodiisse ossicula; remittentibus vero symptomatibus& vulneribus consolidatis ossia nihilominus
permansisse disjuncta, ita quidem, ut veluti
novum quendam constituerint articulum ;visum enim, ubi dextram adhiberet manum,
brachium sinistrum in ipso fracturae loco antrorsum Sc retrorsum duxisse. UndeLernere est, magnam quidem inter utramque Historiam intercedere Convenientiam; interim tamen non una prorsus eademque res mihi
videtur. Certum est in viro, de quo Fabri lius Hildanus loquitur, ossa haud denuo fuisse Conjuncta, quae est ratio, cur brachium infracturae flecteret loco, verum inde non se-
323쪽
3 1 o Praxis Medicoquitur, articulationem quandam ibi fuisse factam, quia tali in casu vir iste absque dextrae manus auxilio brachium sinistrum aeque commovisset, ac ille, de quo nos diuerimus. Quicquid itaque inferre inde licet, huc recidit, nullum Callum, cum insignis facta fucrit suppuratio, multaque una prodierint OG sicula, fuisse generatum pro ossibus fractis uniendis ; ast non video, quomodo elici exinde possit, ullam in modo enarrata fractura
factam fuisse articulationem, praeprimis Cum Authori observationem hanc Commemoranti occasio defuerit, eam ex ossium brachii post viri mortem scrutinio asserendi. OBsERVATIO III.
II veni octodecim circiter annorum ante aliquot menses oculus sinister imi baculi
laesus cst vehementer. Accer1itus ad eum . neque pupillam neque Iridem visu distinguere poteram, nam nigredo, quae alias per pupillam tantum in conspectum venit, in oculo laeso per totam illam partem Corneae , quae pellucida est, extendebatur, quare memor observationis decimae quintae,Centuriae qUin
tae Frabritii Hildani, mox praedixi tunicam uveam disruptam esse, ideoque visum illius oculi
324쪽
Chirurgiea Rationalis. 3 in oculi amisitim nullis Medicamentis posse restitui.
Imposuimus igitur remedia ad inflammationem abigendam idonea, atque aegroto Va lediximus in castra abeunti. Sed unde sit, ut uvea disrupta color vari gatus Iridis extemplo mutetur in nigrum pFabritius Hildanus loco mox citato curiosam hanc quaestionem sicco pede transit, quapropter nos jam temporiS Videbimus, an eandem seliciter solvere valeamus, tentabimus
Pupilla nigra est, ut ait Clarissimus Plem pius, tum quia tunicae pupillam ambientes nigrae sunt, tum quia in profundo sita est, profunda enim umbram faciunt, at hue obscurae & nigritudini affines sunt. Circulare spatium inter Crepidinem soraminis uveae & oram tunicae adnatae interjacens habet Colorem Iridi non absimilem ab uvea subjecta ita colorata, ubi duplicata retrograditur ac aliquantum distat a cornea, interjecta pauca quantitate humoris aquei. Hinc jam satis apparet, iridum disrupta tunica uvea ac humore aqueo per consequens majori copia spatium intermedium occupante, necessario mutari debere in Colorem nigrum, non alia de causa, quam quia ille locus, sicut pupilla, ob protunditatem suam umbram facit.
325쪽
1 Praxis Medico Sed quamobrem visus disrupta tunica lavea statim deperditur Z Si Fabritium Hildanum auscultes hac super ratioCinantem , respondebit tibi, quod spiritus visivi, quia disperguntur, non amplius res objectas inter se distinguere posiint, sed hanc opinionem praejudiciis nitentem Platonis ac Galeni, qui credebant visionem fieri per emissionem spirituum visoriorum Vopiscus Fortunatus Plem- pius satis refutavit, a quo etiam eX parte solutionem hujus quaestionis mutuabor. Ad obscuram faciendum oculi Cameram uvea constructa fuit, Ut eXterna nempe objecta hoc pacto videantur, si enim non obscura sed clara esset ac lucida, nihil quicquam oculis Comprehenderetur. In quo ut mihi' assentiaris, ingredere mecum clausum&obscuratum Conclave ; quo igitur magis hoc Conclave rimis omnibus occlusis fuerit obte
foris sitarum repraesentantur; quod si vero una vel altera reclusa rima lumen intromittas, vel inseras candelam, tota pictura evanescit , ratio est, quia eXternum lumen fortius adimit aspectum debiliorum illarum facularum a rebus visibilibus emisiarum. Hujus ad instar plane in oculo fit, quia enim visio fit per picturam in tunica retinaeXpressam, nisi partes circumstantes obscurae sint, diluetur pictura illa, atque ita non fiet visio. Et hoc primum
326쪽
Chirurgica Rationalis. 3It primum potissimumque est uveae ossicium, inducere, inquam, obscuritatem, ne nimirum lumen si intrans objectorum visibilium picturam obliteret, ad quod ossicium priE- standum conducit quoque anterioris ejus partis crassities, ex duplicatione illius orta, ut nempe reddatur bene opaca, nihil transmittens luminis, quod quoquo pacto fortassis, si simplex fuisset & tenuis, transmisisset. Quod si jam disrupta tunica uvea obscuritas
Camerae oculi tollatur, satis apparet, Visum pariter debere deperdi. Antequam hanc observationem finiam,' aspergam adhuc unum aut alterum flosculum
decerptum ex ophthalmographia Clarissimi Plempii, quia liber ille non cuivis obvius
Mirum est, quod Galenus assimare ausus sit, inferiorem palpebram immobilem esse, cum unicuique speculum Consulenti manifestus sit illius motuS. Causa myopiae in eo sita est, quod retina Iongius absit ab humore cristallino, qui quoque paulo Convexior est, & sic radii ab obje- Ais longinquis venientes, junguntur, ante qua retinam attingant, unde conise vide
Myopes autem, ubi senescunt, melius via dent, quia tunc temporis humor vitreus interjelius ob senium aliquatenus consumitur,
327쪽
3 I4. Praxis Medico&sui retina ad humorem cristallinum propius accedit atque hoc est, quo me cum Plemplo eodem malo laborare solito consolor. Lusciosi vel myopes, ubi attente aliquid intueri volunt, oculis Connivent & sic aCCuratius vident, quia hoc pacto palpebrarum limbo insertisque ciliis faciunt umbram pupilla, excluduntque coeli lucem, qua pictura in tunica retiformi opprimitur, quo enim oculi camera minus admittit luCis, eo vivacius, di-flinctiusque in ipsa visibilium repraesentatio exhibetur. Lusciosi magnas literas pingere debent, nam minute, ut plerunque solent, scribendo, malum augent, quia sic oculum assuefaciunt ad proxima solum videnda. Praeterea lusciosi non debent uti perspiciliis, quia haec morbosum retinae situm confir
Lusciosis etiam aversa ab equis secie curru vehi prodest, hoc namque pacto a singulis objectis, quae modo propinqua erant, moX1ensim recedunt, & sic sensim quoque antror-1um prolicitur retiformis, visusque pariter remotis rebus contuendis assuescit. Ad majorem oculi angulum foramen est, in osse lachiFmali, quod in nares pervium est, dc a naribus in palatum ducit, per quod Ocularia medicamenta quandoque solentemungi ab aliis, ab aliis iterum exspui; ego
328쪽
Chirurgica Rationalis. 3ἔς Certe memini adhuc, cum oculo infunderem collyrium ab aloe addita amaricans, me saporem amarum in lingua degustasse , sie Adrianus Spiegelius Professor Patavinus olim doctissimo Plem pio narravit, se pcrnovissequendam Empiricum, qui certa aqua oculis insusa duas tresve sedes aegris suis procur bat 3 percolabatur nempe aqua illa catharti- Cain palatum &os, eademque cum saliva inventriculum deglutiebatur atque ita tum purgationem ciebat. Vidi quoque eminam, per cujus oculos, ubi haemorrhagia marium laborabat, sanguis
Quis morbus fuit, qui Tobiae Patri coe- citatem induxit 3 albugo scilicet, nam fimus
hirundinum incidens in oculos, partes sensus adeo acris , ambussit aliquatenus extremam membranarum superfiem , unde primo in-fammatio ac deinde albugo exorta est , est autem albugo cicatrix quaedam superficialis membranam corneam obsidens 3 illa , quia opaca est, species rerum eXternarum non transmittit, eoque hominem CXCCecata Isthaec tamen coecitas sanata est & quidem naturaliter, nam Cap. X r. ita habetur: Tunc
sumens Tobias de felle piscis linivit oculos Patris sui dc sustinuit dimidiam fere horam, di coepit albugo ex oculis ejus quasi membrana Ovi egredi, quam apprehendens Tobias O a traxit
329쪽
3r Praxis Medico traxit ab oculis ejus, statimque visum recepit; qui piscis non absimiliter vero conjicitur fuisse callyonymus seu UranoscopuS, vel certe hyena, hujus enim utriusque fel prae Caeteris maxime Commendatur eXtergendis inveteratis albuginibus a Galeno Plinioque Cardanus aliique putant verum esse augurium non timendi mortem in aegritudine , quamdiu oculorum pupillae imaginem reddunt, sed falluntur misere, nam pupilla reddit imaginem, quia cornea lae vis & nitens reddit appulsas species, quamdiu ergo illam laevitatem nitoremque non amittit Cornea, reflectentur scmper species, adeoque imago exhiberi non desinet, atqui & instante morte &post mortem cornea laevis manet & nitens, ac propte ea reddit, sicut ante, imaginem. Sed & ablata cornea dc effuso humore aqueo crystallinus reddit imaginem in oculo mortuo, praesente candelae lumine; imo Plempius assirmat, se vidisse sipius non solum moriturorum sed&mortuorum pupillas reddere imagines. Observatum est, oculis eorum, quibus haemorrhagia narium instat, obversari quasi fila rubra, quod sit a turgescentibus membranae araneae vel vitrei humoris vcnulis. Tunica cornea multiplex esse reperitur, inter cujus laminas nonnunquam pus colligitur & essicit hypopyum. Maxima Sympathia est inter oculorum di temporum musculos ob
330쪽
Chirurgica Rationalis 3 r participationem rami ejusdem nerVi. Stra-bismus exoritur a convulsione vel paralysi ;quod si autem aegrum post Epilepsiam corripiat, fit a convulsione. Apophlegmatismi laudantur a Plempio ita
affectibus oculorum, quia a palato non longe abest opticorum nervorum origo, sed sternutatoria &errhina damnantur ab eodem. Pustula nigra in cornea melior quam alba, quia non tam profunda est. Cataplasma non convenit in pustulis Corneae ob metum suppurationiS. Coeruleus ac viridis color visum recreare dicitur, ruber vero oculos inflammare perhibetur, unde ophthalmia laborantibus ipsius aspectu interdicimus 3 e contra vero in Variolis dc morbillis commendant non solum aspectum sed & circumamictum, ut tarda sicut opinantur in fervidioris sanguinis eruptio acceleretur, sed ridicula ratio est, dc si ruber color oculos inflammat, in variolis & morbillis longe abesse debet, quandoquidem his morbis laborantes facillime corripiuntur inflammatione oculorum, in cujus quoque praeser vatione non parva medelae pars consistit.