장음표시 사용
4쪽
6쪽
In qua agitur de dimensione omnium Conicarum sectionum, Curvae Parabolicae, curvaeque superficiei Conoidis Parabolici, Et praecipue i Unica enuncitione indicatur centrum gravitatis tam cylindri, quam solidi circa axem cujuslibet ex praedictis sectionibus genitia segmento existente inter duas ordinatasE TUnica itidem enunciatione habetur relatio ipsius solidi ad eylindrum ET Unica itidem enunciatione declaratur, quam proportionem habeant inter se momenta hujusmodi solidorum centraliter appensorum in ipsa axe, cujus fulcrum sit in alterutra ejus extremitate.
FLORENTIAE . t ri. Typis Regiae Celsitudinis. Apud Cajetanum Tartinium, & Sanctem Franchium.
8쪽
Uum eae disciplinae, quae Mathematic
rum nomine Censentur, tam multis,
iisque non vulgaribus argumentis sint laudandae , tot tantisque de causis in Coelum extollendae, cumque tot in omnes artes, scientiasque Propemodum universas ab eis profluxerint utilitates; doctissimorum virorum animos, atque amores, omniumque seculorum admirationem, laudemque in se plane converterunt; ita ut aliquid eorum disertissimis vocibus addere supervacaneum omnino videatur. Duo sane arbitror nullo modo praetermittenda, quaeque harum disciplinarum munere nobis
impertita, semper plurimi facienda existimavi. Horum primum mihi videtur illud, quod ope earum in admirabilem veritatis lucem , inscitiae quibus o D
fundimur tenebris, atque omnibus vanis mentis nostrae anticipationibus expulsis, evadamus. Id autem efficiunt falsa a veris internoscere docentes, Ut non persuadendo solum , sed cogendo ad veritatem quasi per manus nos adducant; nam cum Omnia prorsuS,
9쪽
VI quae nobis describunt, probent, ut ait Cicero, idque certissimis demonstrationibus; quam longissime aberit, ut qui celebraverit haec studia, minus Certis, minusque vero similibus rationibus fidem habeat. Alterum est, quod admirabili illo ordine, rationumque serie, qua
instruunt, digerunt, atque com Ponunt ea, quae eX-plicant, in mentes quoque discentium lucidum eundem ordinem imprimunt; & quemadmodum qui in sole ambulant, proceiIu temporis fieri non potest, quin Colorentur, ita eorum, qui Geometricis studiis incumbunt, ingenia intelligimus sic esse ab iis scientiis comparata , ut Ordinatim ea , quae animo concipiunt, di sponant, & ea quae dispotuerint, Concin- me promant, in suasque partes distribuant, & suis quaeque locis Collocent. Quapropter sive animum inducant de eloquentia , dicendique arte disseretro, vel causas agere , Vel praeclara Heroum gesta laudibus celebrare , Vel animos auditorum ad aliquid aut capessendum , aut fugiendum impellere, sive
de liniversa philosophia, sive de juris scientia, sive
de Divina natura pertractare, melius quidem, aptiusque essiciunt, quam ceteri, qui etsi in his artibus cognoscendis, tractandisque omnem Paene vitam, omne studium consumpserint, in mathematicis tamen
disciplinis minime fuerint versati. Namque dilucidius explicata ab his omnia sunt , & admirabili quodam
ordine tam inter se colligata, ConneXaque cohaerent, tam apta collocatione disposita, ut ex ea mente CO-gnoscantur profluxisse , in qua series illa Geometri Carum rationum Contineatur, ex quibus nihil omnino commoveri potest, quin tota illa facultas labefactetur, & corruat. Hinc fit, ut in Mathematicorum hominum lucubrationibus, in quibus de his scientiis non inciderit sermo , tamen appareat , atquet
10쪽
vII extet illos earum non esse profecto rudes, Verum eas callere; ut qui choreis agendis sese exercuerunt, & adnumerum saltare, quamvis intimis saltationis praeceptis in incessii non utantur, tamen ex ipso totius Corinporis motu patet an saltare didicerint. Rure duo potissimum heneficia, nempe ut & veritatis pervestigationem, & ordinem in ratiocinando, disserendoque assequamur , quum Geometriae referenda sint accepta , quibus eam laudibus cumulandam esse , quantaque ope ei semper studendum esse ducemus p Verum has duas praeclarissimas dotes illa praecipue Geometria sibi vindicar , quae linearis appellatur . Sensim enim illa procedit, & a notioribus ad minus nota, & a parvis quidem , sed veris principiis, quaeque nullo modo negari possunt ea namque a natura ipsa hausimus, atque expressimus ad cognitionem veritatis numquam fallentibus rationibus nos
adducit, & hoc quidem tam claro ordine, & concinno efficit, ut nihil supra ab humano ingenio exia cogitari umquam possit. Quamobrem liquido patet quam audiendi sint, qui adeo illi se Geometriae
dediderunt, quam anal iram Vocant, aut Arabica UOCe lebram, quamque eX tremum humanae mentis Conatum merito autumant, ut alteram, quam supra laudavimus , Contemnant: quae ne in invenienda
quidem , expiscandaque veritate, & problematis, quae
vocant, quibuslibet solvendis quod jure quodammodo suo sibi vindicat Analysis) vix illi concedit:
quod, ut ceteros missos faciam, noster hic auctor in hoc, aliisque praeclaris operibus satis superque demon stravit Nam linearem Geometriam quamvis non consilio, quodam tamen, ut ita dicam, fato, sequutus est Laurentius LorenZinius. Quum enim FIorentiae honestiore loco natus esset ann. 1 al. MDCLII. Non