Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1804년

분량: 241페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

IO BENEDICTU natoris voluntati, qu hosce coetus aput se haberi concupivit, ut domui suae essent Ornamento, et ipse haberet , ubi animus Publicarum rerum strepitu deseSSus conquie-εCeret, quam remissionem humanissimam et liberalissimam iudicabat. In magna varie late rerum, quae amice disputabantur, quaeque iudicandae proponebantur, quanquam

nonnullae esse ut, quas neque attingere, neque sensu suo vir ille amplissimus gustare POSSCt, attamen eas mirabatur, cum in aliis videbat , suspiciebat autem maxime in Benedicto incredibiles motuq, celeritatemquo ingenii, qui non sine communi omnium laude magnum numerum Oprimorum Versuum

εaepe recitabat, quos ex diviti vena fluxisse nemo poterat dubitare. Vel ex eo tem-Pore, quo e ludo et disciplina Jesultarum

prodierat, epicum poema Scribendum susCe perat de Autuerpia ab Alexandro Farnesio Ducum omnium sortissimo ac prudentissimo expugnata. In eo quod aerius marini, qui maximus in Oceano esse solet, Cau8Sas et ef Ctus, Cartesimn sequens, et LuCretium imitans, docte et graphice descripserat. hunc IOCum ua Coronam detulit, ut ii, qui teru-

22쪽

STAIUS. I tes aures habebant, de ceteris iudicarent. Nemo sane extitit, qui illum summis laudibus non extuletit, et scriptorem non sit hortatus ad philosophicum condendum Poema, quo universa Cartesii doctrina physica, metaphysica atque moralis exponeretur. Attigit haec versibus atque inchoavit , quibus auditis, quod iis magna rs et jucunda visa est, illum ad Persiciendam maxime stim Iarunt. Quod timide aggressus est propter

summam rei dissicultatem, animose Peraec tus est, Cumque nunquam manum, ut dicitur , de tabula tolleret, triginta mensium spatio sex libros de Cartesiana philosophia absolvit, quibus nihil elegantius fieri potuisae omnes iudicarunt . Quanquam illos nonum minime presserit in annum, ut est Η Tatii praeceptum, multa tamen litura coemcuit, deque iis doctiorum iudicia exquis,

vit, quibus obtemperans anno MDCCLIV. Opus

Venetiis vulgavit typis Sebastiani Coletti, nuncupavitque iis ipsis hominibus , quorum stimulis atque iudiciis illud so debere grate profitebatur. Quinque annorum Spatio Romae et Venetiis iterum impressum fuit, ex quo conjici potest quanto exceptum fue-

23쪽

a B ENE DI c Tusrit plausu. Tantum ingenium Benedicti d, gnum omnes iudicabant ampliori theatro, suasitque ei Rogerius Boscovichius , quo

cum patriam habebat communem, Romam ut Concederet, quae urbs idcirco semper patuit hominibus doctis, ut iis laudibus non solum ipsi, qui laudantur, sed etiam Populi Romani nomin ornaretur. Iter ingressus

est Februario mense an. MDCCLVI. Cumque

Neapolim pervenisset eo tempore, quo in apricum proferebantur Herculanenses antiquitates, quae tum dignitate, tum vetust te multorum studia excitaverant, ad al, quam ingenii sui partem pertinere arbitratus est, si ex iis non solam delectationem, sed etiam stimulos ad percipiendam colendamque Graecae ac Romanae antiquitatis scientiam petiisset. Cuius rei maiorem etiam fructum cepit, dum Romae fuit, quap ci vitas tot abundas veteris splendoris mon mentis, ut quacunque ingrediaris , necesso

tibi sit in aliquam historiam vestigium P nere. Multis eo in loco assectus fuit hon ribus ab iis, qui aliquid de ingeniis poterant iudicaro , qui cum saepe convenirent

apud nobilissiciam sauminam . quao .i quis

24쪽

unquam alias savit litteratis hominibus, Od.

dedeiam Sermonetae Ducissam, nil illa magis concupivit, quam ut accederet his comventibus suavitag sermonum et morum Staii, eumque in suis numeraret. Fuit autem hoci non solum ingenii ac litterarum, sed etiam naturae atque virtutis, ut domicilium, quod in flore aetatis sibi deIegerat, idem esset lenectuti tranquillissimum vel iis temporibus, quibus urbs occupata a Gallis omni calamNtatum genere cumulata fuit, coactu ne summus Pontifex , omnesque ii, qui cum eo reticatholicam administrabant , alienas terras quaerere. Ductus ad Benedictum XIV, ob

tulit illi suum opus de Cartesiana philoso Phia cum Carmine, quod ejusdem laudes complectebatur, quod munus laeta fronte accipiens Pontifex, quo nullus sapientior extitit, usurpavit Horatianum illud

Utar vice cotis, acutum

Reddere quae jerrum valeat. Plansit vero sibi, cum post non multo oblata occasio fuisset addicendi Staium Archis

symna.io Romano, de cujus dignitate, am

25쪽

r4 BENx DICTU sCtore maxime et adiutore Clemente Argen- villierio, plurimum laborabat. Accidit id iis ipsis temporibus, quibus homo univer sae Italiae iam notus spe et Praemiis amplis sollicitabatur ad operam praebendam Lyceo Taurinensi; sed is facile plus ossicii residere apud se passus est, ut Pareret Iuntati Pontificis, quam ut suis commodis utilitatique sur viret. Locum occupavit Paul-

lini a S. Iosepho, qui Postquam per Plures

Ennos magna Cum nominis sui gloria in eo Athedram eloquentiae rexerat , ad gerendam suae sodalitatis praesecturam serat enim

unus ex iis religiosis hominibus, qu's Scholarum Piarum dicimus i vocatus fuerat. Ηui muneri aliud tum, primum institutum additum fuit exponendi Romanam historiam, in quibus Obeundis nunquam Benedictus passus est desiderari diligentiam suam. Jam inter Omnes constare videbatur illa prudentiori committi haud potuisse, quod iudicium confirmabant , quae e superiori loco tradero praecepta eloquentiae, quasque habere solebat orationes vel in studiorum instauratione, vel de laudibus Leouis X. cui quod refertur accepta Archigyaeuasit illius reno-

26쪽

vatio 'atque amplificatio , est hoc legibum

sancitum, ut quot annis illius laudes celebrentur . Presto quoque erat omnibus, qui consilia, iudicia de litteris, funebres inscripti nes, laudationes, atque his similia ab ipso

Postulabant, tum se operam vir humanissimus bene ponere existimans, Cum aliorum

utilitati, honori voluntatique serviebat. Sae-Pe quoque eius erudita vox exaudita estiis in coetibus, quos Quirinorum et Arc dum nominamus, quibus auscriptus fuit si tim ac Romam venit. Erat tunc haec Civitas plena Graecarum Latinarumque artium ac disciplinarum , studiaque poetica Vehementius , quam NunC, Colebantur propter tranquillitatem reipublicae. Fuit vero Cuiusdam felicitatis, ut ex una urbe Bagusio

praeter Staium plures habuerit lauro Apollinea dignissimos , Busco vichium , Cun, Clitum, Zamaniam, qui quod non minorem gloriae fructum putarunt ex Latinis versi bus percipi posse , quam ex Italicis . propterea quod Latina leguntur in omnibussere gentibus, magnum honorem addiderunt

Latii Musis, vel ea tractantes, quae recia

.are poesia videbatur. Nemo profecto d

27쪽

16 BENEDIcTUshitabit in multa varietate rerum nova. rum atque reconditarum , quibus divinus Prope homo Newtonus physicam non m do, sed et mathesin mirum in modum amplificavit, esse quam plurimas, quas Latinis verbis exprimi, .nedum poeticis coloribus ornari haud posse facile dixisses. Nihilo tamen minus B covichius tantum tribuebat ingenio Stati, ut illi auctor fuerit Pangen di poematis , quod universam Newtonianain Philosophiam complecteretur. Principio re Casavit, sed instabat quotidie persamiliaris homo, cui tandem se rei periculum iacti rum pollicitus est. Dulcedine quadam gi

Iiae, speque suam laudem cum amici la de communicandi, se Commentaria et supinplementa consecturum ostendit, quae illa, quae versibus ipse attigerat, docte et copi εο non solum exponerent, Sed et uovis inventis, suisque maxime illustrarent. Id poetae animos addidit; curabat autem , ut acer spiritus, ac vis in 'verbis Eo rebus, quantum

fieri poterat in didascalicto poemate, ine fiet, memor Horatiani praccepti

28쪽

sT A IUs. Non satis est puris versum perscribere verbis, Quem si dissolvaS quivis stomachetur eodem.

ex quo fiebat, ut vel dum scribebat sermoni propiora, illum facile putasses es8o Poe- tam. Nunc non quaeram, merito ne improbatum a multis fuerit hoc .poesis genus. Scimus quidem per hoc Titum Lucretium Carum summis elatum fuisse laudibus ab a reae aetatis scriptoribus, nomenque suum immortalitati Consecrasse. Sed facilius suir Epicuri doctrinam, et Cartesii dogmata, quae poemati magna ex parte simiἰlima dixeris, exponere, quam declarare tot inve ta Newtoni terrestria atque coelestia, quibus physica et mathesis nihil invenerunt sole tius et acutius, et novitate praestabilius.; quare ignoscendum est Staici, si rei dissicuti tale deterritus aegre operi manum admovit', illudque suscepit experiendi magis. volunt , 'te, quam perficiendi spe. Quod potuit tem-

29쪽

poris huic tribuit nam non Lyceo solum .

sed etiam Ecclesiae, quae S. Hieronymi II- lyricorum dicitur , auctus illius praefectura servire debebat) et non multorum mensium spatio tros absolvit libros, qui anno MDCCLV. typis fratrum Paleariniorum impressi fuerunt Nuncupavit eos Sylvio de Valentibus Cardinali , qui rerum summae praeerat, CuiquuPrudentia , dexteritate, studio liberalium a rtium, munificentia atque benevolentia in Statui neminem praetulisses. Tribus autem ibtiris' illis complexus est potiora, quan ad gravitatem pertinent, Cui argumento, quo nullum firmius, illustrius et copiosius est in universa Newtoniana philosophia gravitatisῖ .nim viribus haec mundi universitas conti

netur in tres alios tribuit libros quinquennio post impressos iisdem Paleariniauis typis.

Quatuor supererant alii, quos bina in.volumina distribuere meditabatur, alterum Comcedens luci et coloribus, alterum autem iis capitibus, quibus Newtonus ipse suum Ornavit opus de Opticis rebus, quibusque rationem reddidit earum virium, ac Praesertim attractionis, quae in rerum natura Cer

tis quibusdam legibus dominatur. Quanquam

30쪽

S TAI Us- 1 eos brevi, si negotii difficultatem spectea., absolverit , sarius tamen in lucem emissi fuerunt Boscovichii culpa, qui Roma ab

sens, gravissimisque. Curis distractus muna. rum caussa, quae Mediolani et Parisiis sustinuit ad provehendam maXime astronomiam et opticam , suppeditare disserebat

Commentarios et Supplementa, quibus mi

rum in modum illustrantur bina priora poematis volumina. Neque totum id, quod promiserat explevit, diuturno diroque morbo impeditus, ex quo mortem obivit. Tanti viari , tamque sui cupidi casum Vehementer doluit Staius nam natura eum ad sensum humanitatis formaverat) et propter studia

amiCoram summa minime procrastinandam amplius editionem esse duxit totius Poem iis, uno oontentus Volumine, quod magniti dine cetera superat; nam quamVis Careat

Illustratoris supplementis, quasi hic praevideret se non satis otii et temporis ad illa conficienda babiturum, Copiosiora Suppedbitavit commentaria. Paruit quoque Staius eorum Consiliis, qui suadebant, ut Sino Mileuis additamentis universum poema imprimendum curaret, quod antequam aggrede-

SEARCH

MENU NAVIGATION