Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1804년

분량: 241페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

BENEDic Tusretur . nonnulla mutavit, ac meliora fecit. quo magis magisque tractata nitescerent. SCDvit profecto reconditas res , magnitudinupra: stabiles, et novitate primas eleganter exponere, et ad oblectandos animos accommodare ; ut vero haberent lectores, ubi comqniescerent, si sorte desessi erant narrati ne rerum a communi intelligentia remotarum, periucundas a proposita oratione digressiones in principio praesertim et in 1, ne librorum intexuit. Virtutis verae custos rigidusque satelles I quid verum atque decens, quid religioni, eiusque Auctori debeatur. qua' sint principia et fundamenta legum naturalium atque civilium, quid sequi conveniat in gubernan da vita, reque publica administranda, quae

periorum, scientiarum et artium suerint vicissitudines, quibusque eX Caussis ortae, quantum ad divinam sapientiam suspicie

co uorat. epist. lib. I. ep. I. F. 17.

32쪽

- 8TAI Us. Miflam conducat rerum naturalium εcientia. quantum adiuvent litterae liberalesque artes ad percipiendam colendamque virtutem, et alia huiusmodi ita persequitur, ut Π scias magis ne admireris poetam, an utilissimarum rerum praeceptorem, Omnisque sa pientiae magistrum. Q aanta vero Polleret arte ad sensus quoque PermoVendos, unum satis erit commemorare exemplum ex libro

IV. Philosophiae petitum, quo graphice de

scribit, et flebiliter lamentatur mala, qua Bagusio suo terrae motus attulit. Prorsua quae poetico εcripsit, ea video εic probari, ut ad veterum aeriptorum laudem pervenerint. Multu8 est, et merito quidem, in utriusque poematia laudibus celebrandis Clir, Mophorus Staius, scriptis Latinis epistolia ad Fratrem, quOCum vivebat Coniunctissima Propter similitudinem morum atque studi rum. Neque his contentus dialogum exara

vit de poesi didascalica, ut quae hujus d ii praecepta solent, ab eo servata fuisso omnes iudicarui . His scriptis doctis sano et elegantibus poemata ipsa ornantur, quela addere Benedictus optabat recentiorum Philosophorum inventa, Per quae No toniana

33쪽

BENEDIcΥus doctrina mirum in modum Confirmatur atque . illustratur: sed mutatis studiis vale dixitPoesi, omnemque operam suam contulit ad

Catholicae Ecclesiae utilitatem. Ad huius clavum sedebat Clemens XIII. eo tempo- , quo Thomas Emaldius, qui illi erat ab

epistolis, ut aiunt, ad Principes, vitam cum morte commutavit. Eius in locum suffectus

fuit Michael Ange)us Jacomellius, vir multis litteris, sed praesertim Graecis eruditis- limus; hujus Vero munus, quod dicitur ab epistolis Latinis, impetravit Stajus , tum quod per se dignus eo putabatur, tum auctoritate et gratia Ferdinandi de Rubeis Cardinalis, et quo plurimum diligebatur. Erat competitor Philippus Bonamicius , ac mihi quoque oblata spus fuit a fratris Pontificis silio, ut Jaco mellio succederem; sed cum dome sermonem Pontifici ipsi habuisset, i do-stinatum iam fuisse Staio honestissimum murunus audivit, quocum si Contendere doctrina , ingenio atque usu ausus suissem, sane

levissimi hominis reprehensi hilem minime vitassem . Multas a Pontifice, quoad hic vi xit, habuit voluntatis declarationes, divitio

etiam ex sacerdotiorum reditibus, et locum,

34쪽

' ST A IUs. 23 quod honorificentissimum putatur, In Collegio Canonicorum Liberianae Basilicae , quam minime est mirandum , si ex ejus impro viso obitu vehemens, ac prope mortisuru'Vulnus se Eccepisse testaretur . Atque hic dolor multum per se valuit, ut Cum Commissum illi fuisset a Cardinalium collegio funebri oratione ipsius Pontificis laudes celebrandi, summa voluntate a C tenearmo anI-

mi seusu Probaret, maximam ab Ecclesia Catholica, factam fuisse iacturam, amisso Rectore, quo nullus sanctior , humanior atque Prudentior unquam extiterat. Congemnit senatus frequens, jaudavitqne Oratoris eloquentiam, cuius illustre extabat mon mentum in est, quam an . . MDCCLX lv. juMuipsius Pontificis dixerat in sacello Quirinali, orationq, de laudibus' Friderici Augusti. III Poloniae Rogis. Successit Clementi Laurentius Ganganellius, qui recusare haud Potuit iis, quibus commissa erat rerum Gallicarum procuratio squibus de Caussis non attinet dicere laco ut moveretur Jacomeb lius, quem Staio assiguavit. Huic mandavit statim, litteras ut illas exararet, quibus Pontifices, dum gubernacula Christianao Reb

35쪽

publicae prehendunt, hortari solent Episco. - Pos, omnesque Ch isti ovilis Pastores ad exequendas suorum munerum partes. Vir prudentissimus, et cum Beipublicae, tum Pontifici, tum etiam veritati iamicissimus ea scripto mandavit, quibus graviora, utiliora ac meliora fieri haud potuisse omnes iud, carunt. Habuit et alia multa extraordinaria mandata a Pontifice, qui omnia, qnau gerebat, spargere Se BC disseminare cupiebat in orbis terrae memoriam sempiternam. Quan quam autem Benedictus nil sibi gloriosius putaret, qnam omne suum studium atque ingenium conferre ad exhausenda Ponti DCis mandata , a quo et sacerdotiis et honoribus auctus fuerat adsciverat enim eum inter Romanos Praesules, et sacrae, ut i quentur, Poenitentieriae addixerat) imp diebatur tamen tuterdum acerbissimis poda grae doloribus, ne omnia, quae jubebantur, perficere posset. Itaque impetravit, ut Chri stophori fratris opera uti potuisset, cujus integritas, fides, doctrina, et in Latine scribendo elegantia universae urbi notissima mrat. Sed hoc quoque allevamento, vitaeque omnis solatio privatus fuit: nam is an.

36쪽

Mn LXVII. Vitam amisit, quem casum Beanedictus nunquam flere CeSSaVit, quanquam

ad levandum dolorem plurimum profuerit alterius fiatris Consuetudo, qui ex studiis philosophiae, et humaniorum litterarum, dum floruit Jesultarum societas, cui nomen dederat, magnam sibi gloriam ComparaVit. Dum incumbebat ad Christianae Reipublicae salutem Clemens XIV. et omnes ci cumspiciebat quae ei impendebant, procellas, quas prudentia sua 'avertere se Posse sperabat, vita privatus est. Est hoC in more positum institutoque maiorum, ut Cardinales conclavia ingressuri ad novum crea

dum Pontificem, dicentem audiant de osmetis, quae sunt propria illorum dignitatis, et quae sint ea , quae Ecclesia Dei in squalore ac luctu ab iisdem exigere vidcatur. Datum Staio onus fuit huiusmodi h

bendae orationis, quae est in manibus hominum: scripta autem est gravissimis sententiis et verbis. Nevio ignorat quot moetus, quantas agitationes, quiuntasque pertu bationes habeat ratio comitiorum. Dies intermiS8us uuus, aut nox interposita 8adpe Perturbat Omnia, et totam opinionem par-

37쪽

26 BENEDICTUS

va nonnunquam Commutat Rura rumor;s . .

Saepe etiam fit aliud atque existimatur, ut nonnunquam ita factum esse etiam ii admirentur, qui suffragia tulerunt. Haec diu nimis videre' licuit autequam summus Pontifex renunciaretur Pius VI., cuius vita tot objecta fluctibus ac tempestatibus fuit, .ut ex ipsis caelamitatibus, quas incredibili an, mi sortitudine tulit, immortalem gloriam sit Consecutus. Testem ipse habuit sui flagrati, tissimi studii in rem catholicam Staium , cuius operam in mandandis scripto iis, quae praescribebat, sive ut impelleret homines,

sive ut doceret, Sive ut deterreret, εive ut Concitaret, sive ut incenderet, sive ut tu.niret, siVe ad paucos , Sive ad multos utilissimam sibi esse sentiebat. obstitit forta se adversa valetudo, ne haC uteretur, quam do Vindobonam usque iter suscepit cum

spe a Josepho II. Caesare ea obtinendi', quae inultum prodessent et ejus gloriae, et Christianae rei blicae incolumitati. Fortisqu)dem fuit, non dicam quam felix; quia Vero omnia, quae gessit, magni putaVit esse Staius ad famam hominum ac voluntatem , hujus itineris historiam Latinis litteris coim

38쪽

signavit. Quantum ingenii et facultatis ha-laeret in declarandis iis ipsis rebus, quasse magno et serti animo uet agere, et dic re velle ostendebat Pontifex , saepe animadversum est, et tum maXime, Cum excitandi erant imperiorum Bectores ad sarta et tecta tuenda jura Romanae Ecclesiae, corumque, qui pro illius dignitate i Iabora. hant. Accidit demum sors illa tristis atquo atrox Pontificis, qui Sua sedo, uti supra Innuimus, pulsus locum non habuit, in quo conquiesceret , et lacrymas et squalorem moestissimae Ecclesiae solaretur. Obstitit decrepita aetas, ne Benedictus particeps esset aerumnarum et laudum illius, remansitqua Romae cum Optima existimatione vel e rum, qui vel sceleribus, vel dementia depravati omnia perfringere ac labefactare conabantur Quibus potuit rebus praesto fuit amicis , nunquam procurare Cessavit res publicas Ragusii sui, seque conscienti optimae mentis tanquam firmissimo muro septum Esse arbitratus est ad snbeianda omnia adversae fortunae tela. Magnum quoque allevamentum reperiebat, cum frequentaret domum Mariae Pietzelliae, quam Pro

39쪽

n BENEDICTU spter ejus ingenium, humanissimasque viro tutes colere omnes ii solebant, qui litterasum abant, quique remoti a studiis ambitionis honestum et utile otium, et tranquillitatem vitae sequebantur. Cum post illam flammam redditus fuisset Urbi suus Pastor Pius VII. et Purpuratorum Patrum Collegium, nemo extitit, qui non gratularetur Si io, quod Deus ejus vitam tanto gaudio,

suamque operam tanto Ρontifici reservasset.

Ex illo vero Collegio, quod plures erant, qui eximie ill um diligebant, ac prae ceteris Zelada, de Valentibus, Borgia, Gerditius, atque Somata, qui ex intima semiliaritate

Staii, vel ab eo tempore, quo primum Rinmam venerat, multa se didicisse gloriabatur, his ossicia sua plena suavissimi studii praestare non destitit. Neminem profecto illo magis idoneum invenisses ad conciliandas. et Conservanda8 amicitias, quod obtinebat non assentatione , sed virtutis opinione. Quanquam enim non tam multi vistute pract-diti sint, omnes xamen quam illa sit amabilis acile intelligunt. Ecquod illius fa

Civa, sed quod cuiquam paullo minus con-

40쪽

STAIUS. 29aideratum videri potuisset 8 Verbum ecquod ullum unquam eX ore ejus excidit, unde quisquam potuisset offendi Z Qaanquam ea esset dexteritate, ut nihil illum effugeret, ea tamen εemper habebat in ore, ut vel in maledicentissima Civitate, vel in suspiciosissimo negotio nemini sui reprehendendi occasionem daret. Quid vitae constantiam Cominmemorem in praetermittendis voluptatibus, in religiosis ossiciis pie et sancte obeundis, in opitulando miseris, in sapientissimis Con siliis dandis, et in optimis studiis colendis Cum suinma reipublicae utilitate 8 Quae comitas , quae humanitas, quanta Copia earum virtutum omnium, quae pertinent ad mansuetudinem morum, et ad facilitatem, quanta modestia in omnibus dictis et factis i Re-εtitit civium suorum precibus, et Benedicti XIV. auctoritati, cum vocaretur ad regendam Ragusti Ecclesiam, hortantibusque amicis, ut quoniam ad rempublicam ac esserat, et gratia valebat, magis magisqub honori velificaretur suo, solitus erat resPondere Se eo, quo, nullis adhibitis artibus, O

natus fuerat, contentum esse, Cetero8 au

tem , qui quibusdam amplissimi videntur, ita

SEARCH

MENU NAVIGATION