Elementa physiologiae corporis humani. Auctore Alberto v. Haller, ... Tomus primus octavus Sanguis. Ejus motus. Humorum separatio

발행: 1760년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

21쪽

s LIB. V. SANGUIS.

remotus ab ea sententia I. Dominicus S A N D R i s in homine n similibus

animalibus leviter a venolo sanguine arterio lana differre scripsit, in phocaena vero, caltore , erinaceo, quae pro frigidis animalibus habebantur, nullum utriusque discrimen esse ZJ. Contra, qui circuitum sanguinis recusabat admittere , Hom0bonus P Iso Ni antiquam illam disserentiam restituit, sanguinisque venoli alium colorem repetiit La J. Verum, cum paulo post HARvEIUM plerique physiologi nitrum aereum in sanguinem reciperent, quod ruborem , aliasque dotes sanguini conciliaret; rediit antiqua opinio , quae aliquid in arterioso sanguine posuit ,

quo super venosum excelleret. Deinde cum nuperius in pulmone sanguine ni densari docerent . inque minus volumen comprimi, etiam ex ea pro judicata sentcntia , vestigia novae hujus densitatis in arterioso sanguine conspici, Cl. ejus sectae auctores scripserunt. Ergo sanguinem arteriosum ficuridum , pulchre rubrum , vela Osum Obscuri coloris esse communis sere a L o,

w Ε κ o Scholarum doctrina fuit b J. Id discrimen ab aere nasci, qui sanguinem in pulmone mutet L J sere consentiunt, licet in modo. quo aeream mutationem emceret , varie sentiant. Quare addunt , etiam absque pulmone, aerem flatu cum sanguine venoso conmistum, novum ei ruborem suppeditare d) : & contra, suppressa respiratione , aut aspera arteria lino intercepta , carotidis sanguinem aeque obscurum de Vulnere prodire , ac quidem venae cavae cruor se, Addit Johannes MAvom, qui inter principes nitri aerei auctores est, arterio sum sanguinem in spatio inani va

lidissime ebullire, venosum lentius f

Nuperiores enim scriptores aliqui, suis aliunde meritis illustres sanguinem a De sanguim P. II L.

22쪽

SECT. I. IN UNIVERSUM.

nem arteriosum calidiorem secerunt, ut caloris ratio, ad venosi sanguinia calorem esset , uti 97 ad 9 , uti Ioo ad dis , uti 99 ad 97 g . Verum in aliis sanguinis dotibus omnino Cl. viri in diversum abierunt. Haec quidem opinio, quam novissime dixi; cum ea consentit, quae sanguinem arteriosum venoso rariorem facit, minusque ponderosum . quo quidem Olim ARET Ei

tonius Micii ELOTTus n . Addit IDEM duorum experimentorum fidem, in quibus venosum sanguinem pondere reperit superasse. Non dudum auditor noster J. Andreas HAMMERScHMIDT , experimentis etiam institutis, sanguinem arteriosum leviorem reperit, ut ejus ad venosum ratio esset uti I o ad I Ig o . Idem venosum, celerius exaruisse vidit, quod nempe plus solidarum partium Continere videretur. Alii contra, qui sanguinem in pulmone cogi docuerunt, ab ipsa sua theoria coacti, sanguinem arteriosum densiorem fecerunt, & ipse prin

ceps I. Claudius Adrianus HELvxvius co ), ct alii nuperiores p),

& prius sanguinem arteriosum facilius concrescere L EA L scripserat q), uti minus seri continere HELvETIus nuperior anctor est r ). Accuratius Franciscus B o i s s i E R rationem denutatis in arterioso sanguine ad venosi cruoris densitatem ingentem constituit, nempe 2 o. oo . o Oo ad 14. oco. ooo sive Zo. Iψ s , & Georgius Ehrhardus HAMEERGER, eamdem

23쪽

LIB. V. SANGUIS.

eamdem rationem numeris expressit . qui se paulum diverso modo habent, ut densitas in arteriis ad venosam densitatem alias se habeat uti 48a ad 46s , alias uti 4I7 ad 4o7, alias uti fas ad s Is r . Asdit HELYETIus, a densitate ruborem floridum esse, hinc etiam ven sum sanguinem pulchre rubere, quando emissus durescit u Duriorem esse etiam III cu ELOTTus χ) & rubicundiorem.

S. V. in ea .nione desiderari possit.

Continuo se vehemens suspicio offert, parum omnino in his expeM- mentis firmi esse , quae adeo e directo secum pugnent. Deinde si calidior arteriosus sanguis est, aut si certe venoso non frigidior est , uti vix quisquam frigidiorem facere sustinuit, qui possit densior esse, siquidem a calore raritas separari nequit ZEgo quidem 'onnunquam in arterioso sanguine alium a venoso colo. rem in vivis animalibus vidi s IJ, ut ille haud paulo laetius ruberet. Sed frequenter omnino, & in diversis emissi de eadem ejusdem hominis vena sanguinis patellis, & demum in eadem vena g ejusdem animalis parem omnino diversitatem vidi, ut fiori dissimus sanguis flavo cruori comtrarius Occurreret, & in rana quidem, in qua non magnam a pulmone sanguinis mutationem speres, quem haud maximus aOrtae ramus adeat.

Sed etiam aliena testimonia exstant, ab idoneis prosecta testibus. Sanguis Primus saepe densitissimus, alter solutissimus, tertius . compactus de incisa vena prodit a . Etiam vulgo innotuit, saepe sanguinem qui Polletior inittitur, floridiori colore esse , ut arterio sum vocent. Vidit Iohannes Freind sanguinem ex vena secta e inissum , floridum crassumque fuisse serum suum plusculis horis non dimisisse , ex eodem vero homine breve post intervallum, emissum sanguinem aqueum seroque plenissimum prodisse b , Ex brachio humano sanguis spissus fluxit , cum ex pede floridus sali-ret c . In pleuritico homine, sanguis primae patellae floridus, in alterius crustam

24쪽

. SECT. L IN UNIVERSUM. ia

etustam habuit fdJ. Pedum sanguis saepe rubicundus, magis inflammatus, sanguis vero de brachio obscurior, seroque mistas uberiore prodit Feminae dantur, quarum primus fJ J de vena missus sanguis ruber, alter mucosus est. Et quae alia infinita hic adducere facile fuerit. Sed etiam in pullis, quos ovum continet , neque aer tangere potest, aut diducere pulmones, sanguinem arteriosum non raro floridiorem mihi

visus sum percipere fgJ, alias similem hJ, denique obscuriorem frJ.

In suis vasis utique semper floridior videtur, quod crassiora sitit, & multorum ordinum globulorum sanguinis satura purpura per tenuem venae membranam sincera pelluceat . cum eum ruborem albus arteriae paries temperet , rosaeque reddat similiorem . & in tenuiori arteria Fuciores ordines globulorum congerantur. Hinc idem in aequalis diametri arteriis

venisque color fuit h J. Ita fere sanguis venosus, dum deliquescit, &

adeo acervi globulorum minuuntur, una floridior redditur DE J. Denique tape comparavi arteriae pulmonalis cavaeque venae sanguinem, cum arterioso sanguine venae de pulmone reducis l), nunquam in multis experimentis, aliquam in colore utriusque sanguinis diversitatem vidi, neque HARVEius vidit finJ, neque Guillelmus CHEsELDEN n J. neque Cl. KNio TΗ έοJ, neque Cl. noster auditor EvERTsEN neque ipse contrariae opinionis auctor HAMBERGE Rus fg J. Sed etiam alias arteriosi sanguinis praerogativas gnari in experiendo viri invenire nequierunt. Ita in pondere nullum discrimen J u R I N u s r perit frJ; nullum in calore, aut CL vir Georgius MARTi Νεin libro quem de eo ipso calore scripsit. Denique cum varios su B et cos

25쪽

LIB. V. SANGUIS.

cos cum arterioso pariter & venoso sanguine misceret D RELIN covRi ius cuὶ, & Archibaldus ΡiTc AiRN κ), similia sere in omnibus periculis, & in arterioso sanguine & in venoso phaenomena repere

runt.

Si quando elegantior arterioli sanguinis rubedo fuit, eam I Anu Eius 3Jangusto vulneri tribuit, ut obscurior idem manaret, quoties per patulum vulnus elabebatur. Idem experimentum etiam HELVETIUS recepit faJ. Contra Francisciis au EsNAI fa J arteriarum sanguinem saturate purpureum vocat, & nigriorem suisse cordis sinistri sanguinem contrariae sectae princeps, ipse vidit HELVETIus DbJ, adeo haec omnia incerta sunt,& varie eveniunt in variis corporibus.

g. VI. An in sanguine diuersa n arteriarum dis rimen sit

Varii quidem physiologici scriptores, & princeps omnino B O E R Η Α Α-vius sc), sanguinem arteriae carotidis memorabili aliqua mobilioris indois lis uberiorunaque spirituum praerogativa pollere docuerunt. Neque desuerunt, qui experimenta producerent, quae pro ea hypothesi testimonium dicerent. Ita Franciscus Bois si ER DdJ in sex unciis sanguinem carotidis arteriae septemdecim granis leviorem secit quam. aliarum arteriarum sanguis est. Ita noster olim discipulus Daniel Johannes T Αυκε fel in carotidis sanguine aliquanto plus aquae reperit, ut seri in carotide ratio, esset ad serum in arteria semorali, uti I 32 ad IS9, hactenus con

trarius J. Baptinae BiANciso f. , ipsique aliis suorum librorum locis

BoERHAAvio fgJ, qui sanguinem renalis arteriae sero abundare scripserunt. Verum ea eXperimenta , alioquin non satis repetita , alibi evidenti corollario comparabimus , quod a sanguinis in circulum itin te sumitur. Nullum enim viscus, membrum nullum sibi proprium sanguinem vi , Ainid N Λxcri in Iulliora. Mat. P. 9s I.

26쪽

SECT. I. IN UNIVERSUM.

nem accipit, sed ex communi penu de corde emissa , & ipsa quidquid habet, mutuatur, & in eandem penum Omnium partium corporis animalis remissus sanguis confunditur. Num venosus sanguis hepatis li J , lienis, omentive peculiares aliquas dotes possideat, hic nondum definio , neque possidere repugnat. Sed de ea peculiari indole alias videbimus : interim , quae dicemus, ea omnia de omni corporis animati sanguine dicta volumus.

g. VII. Rubor sanguinis.

Sequitur, ut de sanguinis colore dicamus. Verus sanguis, hominis &animalium plerorumque, etiam non respirantium, ruber est, colore in s no homine eleganter certe florido , & coccum aut aequante, aut superante. Neque tamen aut in omni aetate eo colore nitet, aut in Omni temper mento , aut in ejusdem hominis venis totus sincero rubore splendet. Et primo fetui humano sanguis minus pulchre rubet , & obscurior atque fuscus magis, quam in adulto ejus color est. Deinde si etiam propius ad primordia vitae animalis retrospexeris, rubiginosus fiJ exque flavo mistus, denique totus flavus s h J reperitur, & ante eum colorem, omnino petimcet fi J. Idem ex vitello flavo nascitur, cujus vasa rubent, quo tempore nihil in fetu non album est sm J. Flavus etiam iis temporibus manet , quihus in ovo bene incubato rubet, quoties cordis vires diminutae languent fir P. In eamdem flavedinem. ex qua per vitae vim in ruborem perfectus est,

redit idem per morbos; ex vehementissimis putredinosiis febribus f OJ, ex B 3 serpentum

27쪽

LIB. V. SANGUIS.

serpentum pessimis morsibus f pJ. ex variis non satis certis causis qI. ex ictero, ex chlorotica debilitate frJ, &in animalibus frigidi sanguinis pauci fsJ languentis bestiolae globuli in venis sub mortem flavent. Sed etiam

in cellulosas telas effusus sanguis, quoties resolvitur . eX pene nigro rubore in flavedinem transit fi J , ut omnino a sanguine flavedo non aliena sit, etsi sani, adultique hominis, aut animalis sanguis, etiam in aqua dilutus, nullum flavoris vestigium ostendit fit J. Ultra flavedinem in decolorem denique colorem nonnunquam in cacheclicis& phlegmaticae temperiei hominibus redit. Crystallinum sanguinem cordis

S ANTEs ZARI Ny χ), mere pituitosum Ruo Drus descripsit tenuem & decolorem in homine pene fame enecto ΚIRKLANO g . De scorbutica post plurimam jacturam albus exiit a I

Sed etiam albus nonnunquam adparet, aut vitiose totus, aut sanus , sed chylo nondum subacto . neque mutato mistus. Et crustam quidem ple liticam hic omittimus, nam etiam in aliis diuturnis morbis, aut in minus firma valetudine , quando ad malum habitum corpus inclinatur, pars magna sanguinis in album & subcaeruleum coagulum abit b), atque haec albedo a chylo, quem excitabimus , omnino differt. Albus erat sanguis &valde coagulatus , quem Ill. S E N A c u s dixit cc . Nempe in vivis animalibus chylum albo suo colore conspicuum saepe per vasa sanguinea oberrare, de vulnere fluere , aut in cor ipsum apertum de auricula effundi vidi d . Ita quatuor, aut quinque a capto cibo horis

lac in carotide vivi canis Lovianus reperit ce), & similia sunt Thoniis

28쪽

LIB. I. IN UNIVERSUM.

GodUredi de BEROER h) experimenta. In anate porro , animale la tela alioquin vasis destituto, chylum in sanguine WAL Rus ab vidit, inque ansere aliisque avibus Ohi ιs BoRRicilius E,

Nihil ergo est, quare vehementer admiremur , si quando de vena in homine incisa chylus fluxerit, quem aliquot.a cibo capto horis nondum mutatum sanguis in omni homine circumfert. Exempla numerosissima ex. stant, excitabo pauca. Lac bubulo simile sanguini innatabat, in Τ ur ii hiltoria ci). Tres partes sanguinis lacteae fuerunt in Thoinde G u I-DOT in exemplo, inque alio, in quo sanguinis pars per venas subducta est, pars alia de naribus stillavit, tertia lactis pars fuit in . Boni saporis id lacesse, & caseum inde adjuto acido factum REGNE Rus habet D E G R A A r Ῥ): inque nutrice q) verum Iac fuit, quod perinde cogeretur. In puerperis, &a suppressis lochiis r , inque febre lactea cs , frequentes etiam sunt historiae ; sunt etiam auctores, qui frequentius ab equitatione lac de vena incisia fluere scripserunt t . Sed etiam de semoris ulcere, & ex cucurbitula lac fluxit t' . In exemplis colligendis cu) uberior fui , quod sint, qui negent

29쪽

gent M, verum chylum, verumve lac esse, quod album cum sanguine circumit aut de vena incisa elabitur. Sed id omne, quod in sanguine lacteum circumit. id paucis a cibo sumis horis evanescit, & tota porro sanguinis massa sincere rubet.

Uti vitiose sanguis expallescit, ita vicissim per morbos in atrorem degenerat , tunc inprimis, quando restagnat, aut in varicibus I aut in utero, aut alio loco et I Haec proculdubio prima causa fuit , cur de atra bile veteres cogitarent. Etiam ce taceis piscibus , qui tamen respirant, sanguis ater est, phocae a ), balaenae ch . A sanguinis rubore etiam carnes rubent & eloto sanguine ad nativum colorem redeunt d). In pediculo manifesto percipitur, ut sanguis totum corpus perfluat , ipsasque antennas rubro colore tingat se . Ut albis.sma sit vitulina, pridie sanguinem animali detrahunt, pene universum, altera die demum occidunt f). Ita enim penitius sanguis exhauritur.

g. V IIL Sanguis sponte coit.

Etiam hoc toti sanguinis naassie commune est, ut in sano homine continuo, uti ex vena emissus est g , aut de poro narium stillavit , in crassioris minusque cohaerentis tremulam gelatinae speciem coeat , qu e compressa digiti vestigium recipit , & serum sudat, atque vicissim se dimissa restituit, scrobemque delet. Perinde coit, aut in aestivo aeris calore, qui ad 9o usque FARREN ME ITII gradus adscendit s h , aut hiberno tem- p Ore

30쪽

pore, in hoc tamen , si nonnullis experimentis fides etiam magis i ) Λ frigore certe septem gradubus citius quam aqua h) congelatur , Ω ctius adeo, quam lac l) ut initium congelationis in ambitu fiat ι ), inque

centro fluidus sanguis superliti Polypi ex frigore vivis in hominibus nascuntur m . In homine frigore exstincto sanguis in omnibus arteriis venisque in polyposas teretes concretiones abierat, ut etiam in dura meninge

vasa sanguine turgerent u P. Caeterum quadrupedam quidem , & calidi sanguinis, & frigidi, & avium, & piscium sanguis cogitur , majorum tamen animalium & robustiorum sanguis vehementius aliquanto coagulatur o , de rana p) tamen, perinde ut de homine, emissus in laminas rubras concrescit. Iu piscibus etiam continuo , & totus , sanguis coit q). etsi sunt , qui id crassamentum tenerius esse aiunt r). Num in

testudine s) , & lamantino t) neque in frigore deiisetur , neque in

calore, id non dixerim, testis tamen ejus eventus exstat. Soli insectorum vitali

humori proprium est , nullo frigore densari u . In cochleis u &

passim in insectis, alioquin gelatinam referti Etsi nunc ex sani hominis incisa vena missus sanguis utique densatur densior tamen est in iis, qui corpus valide exercent N , ut in agricolis, aliisque mortalibus, qui suo labore vitam sustentant. Vehementius etiami coit

SEARCH

MENU NAVIGATION