Dominici Cauallarii ... Institutiones iuris canonici quibus vetus et noua Ecclesiæ disciplina enarratur in vsum priuati auditorii conscriptæ

발행: 1777년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

kopus proprius ecclesiam consecrat , nec tanta potestate presbyteri donantur. Cone. Bracar. I. can. 37. Immo ex veteri disciplina ad ecclesiam consecrandam plures episcopi solebant conuenire, qui praesentia & sermonibus suis augebant sollemnitatem 0. Varii vero ritus in ecclesiarum dedicatione adhibiti sunt, quorum aliqui eo spectare videntur, ut dedicatio ecclesiae baptismum adumbret , qualis est trina parietum exterioris & interioris ecclesiae per aquam benedictam adspersio. Altaria etiam ex noua disciplina ritu peculiari consecrantur. Quousque vero ecclesia consecretur, ex episcopi Mnia per presbyterum benedicitur, & ita etiam idonea ad diuina ossicia eii dit. f. IX. Ecclesiae ex parte interiori variis signis ornari

solent , & praesertim picturis , quibus Christi & sanctorum imagines, & egregia scripturarum & hominum pi rum facinora exhibentur . Receptis in ecelesia pict ris

, Graeci vero εγκανια dum enim ecclesiae consererantur . primum in usum deducuntur: de iisatio &-iuitiati nem & primum rerum usum designant. V. Magoch. de Camp. amphith. cap. III. i) Hinc inccasione dedicationis ecclesiarum frequentes synodi celebratae, qualis synodus Antiochena anno CCCXLi. habita, inde n eneaeniis dicta . kὶ Per tria priora & amplius saecula rarior vel nullus filiuse videtur in ecclesiis sacrarum imaginum usus, qu Petauius dogm. rheol. lib. XV. cap. Ir. & Nat. Alexander his. ecclessare. VIII, dig. 6. g. pluribus docent. Sane per ea tem ra nec apud patres, nec apud ethnicos 'de imaginibus verbum ullum , & praeterea synodus Illiberitana ean. XXVI. ab ecclesia aperte imagines excludit e pia it, pictviras in ecclesia esse non debere , ne Pod colitur is adoratur , in parietibus depingatων. Sacras imagines tum in ecclesiis ponere intempestiuum erat, ne christiani potius mutasse simulacra, quam idololatriam reliquisse viderentur . Vsus imaginum sanctorum in ecclesiis quarto saeculis incepit , & inde in diem collabente idololatria passim receptus & admissus est. Non tamen eodem tempore receptae imagin , quibus Deus humana .isrma repraesentatur :Deum enim utpote immensum & incorporeum figurari non posse, veteres tenebant: quod Petauius tori cit. cap. 16. pr.

12쪽

tis christiani ad bonos mores impelluntur, & rudes in iuvetati legunt religionis instituta. Et praeterea Christi &sanctorum imagines partem cultus religiosi eonstituunt; dogma enim fidei est , eas debita adoratione seu venera tione eolendas esse , quod aduersus Iconoctastas synodus Nicaena II. statuit, & Tridentina j L XXV. in deeri de inuocatione sanctorum confirmauit . Quod si ' sero tandem imaginum usias in templis receptus est, id earum religiose cultui nihil offieit ; nam iste cultus hypotheti-eus est, cuius generis doctrinae & in religione & in iure naturali plures sunt. IIlud vero ad episcoporum &aliorum pastorum officium pertinet, ut cultus imaginum suis limitibus contineatur, nec abeat in superstitionem, quod alias factum est.' f. X. Sollemni ritu ecclesia consecrata, etsi enormierimine polluatur, iterum non debet consecrari, non s eus ae baptismus semel datus non iteratur, cau. 2o. D. I. de eonfecta Non repetitur consecratio , si ecclesia e dem maneat, vel saltem eadem hominum iudicio repui tetur nam si vetus' ecclesia ex integro euersa sit, noua ecclesia indiget consecratione : contra si ecclesia per partes renovetur : quin s illaesis parietibus lignea aedificiaeasu ardeant, vel corruant, & de nquo fiant, eonsecratio non repetitu r. eap. 6'. ex. de conseri ecclesiae. Item nec iterum consecratur reclesia , quod altarε motum suisse dicatur, cast. I. ex. eodem ; diuersis enim ritibuς ecclesia& altare consecrantur. Ouoil si eeel am consecratam fuisse dubitetur, iterum cometrati debet, con. I 8. D. I.

de consecrat one, non secus ae iterum datur baptismus, si de eius collatione 3uhium sit f. XI. Consecrata ecclesia, s polluatur, reconcilia da est . Polluitu ecclesia humani sanguinis effusione, &

i bar. Et veri specletu habet , imagines Del in ecclesia Roma

tra post saeculuin decimum receptas esse. Porro non eodem ten more, quo sanctorum imagines . etiam eorum statuae ad-- missae sunt: statuae enim utpote magis idolis gentium similes, etiam octauo saeculo minus frequentes erant: at inde apud L fidos usu receptae sunt. Diuitiaco by Corale

13쪽

homi eidio etiam citra sanguinis effusionem in ea admiasis. a. o vlt. ex. de consere. ecclesiae: quod de effusione & homicidio per iniuriam factis merito accipiunt interpretes: item effusone humani seminis etiam licita,can. I9. D. I. de consecratione, cit east. Ult. cap. 3. ex. de adulteriis, dc ethnici aut excommunicati sepultura, cap. - γ. ex. de consecra reclinae.

f. XII. In polluta ecclesia non licet diuina omela e lebrare , nisi prius reconcilietur, , idque fit ab episcopo adspersione aquae benedictae, eui vinum & einis addita

sunt,& precibus. Hae autem caerimonia peccatorum re-eonciliationem designari theologi doeent: eoque sperure videtur cinis, qui in publica poenitentia olim sollemnia erat . Sed si pollutio si per sepulturam excommunicati, ante omnia cadauer , si discerni potest se effodiendum est,ean. IX.D. I. de consecrat. Quod si ecclesia tratum benedicta polluatur, sola aqua benedicta a presbytero lavabitur . f. XIII. Exstructae ecesesiae identidem instaurandae& reparandae sunt, ut perpetuum stent. Sarciri autem debent ex bonis earumdem ecclesarum, semperque Pars redituum ecclesiasticorum sarciendis & instaurandis eeel sis cessit. Hine beneficiarii tenentur suorum beneficiorumeeclesias reficere, si eis superfnt bona ultra stygalem sustentationem, cap. ex. de eccles aedifirandis , cui oneri etiam subsunt , qui decimas, aut alia bona ecclesiastica possident, cap. I. ex. eodem , nisi ecclesia peculiares reditus fabricis addictos habeat. Quod si bona ecclesiastica non suppetant pertinet ad christianorum ossicium ecclesiam parochialam reparare ; non enim apud nos receptum est decretum synodi Tridentinae Ie I. de res cap. 7., quo conceditur episcopis , ut patronos & alios possessores regi tuum ecclesiasticorum, & demum parochianos cogant ad paroeciam instaurandam .

14쪽

De asis ecclesiarum.

g. Ι. rox af um Graeca est , denotatque locum san-V ctum, quo confugientes sine piaculo auellere non licet . Apud gentes praesertim Iudaeos, Graecos Ze

Romanos loca asyli inerunt. Et apud christianos vel a tempore Constantini usu & consuetudine videtur receptum, ut 'ecelasiae loca perfugii essent, in quibus rei loci sanctitate defenderentur e eui institutioni caussam praebum runt ipsi episcopi, qui pro reis apud magistratus intercedere solebant ad poenae debitae remissionem , aut saltem mitigationem. Sic usu recepto ecclesiarum asylo, christiani imperatores variaς ediderunt leges, quibus eius B mam & modum constituerunt a . II. Quicumque vero suerit asyli modus ex legibus prioribus christianorum principum , certe xx sententia Iustiniani sanctitas asyli ecelesiis eoneessi ad subleuandos museros vi oppressos spectabat, non ad inuertenda aliorum

. a Ius asuli, etiam in ecclesiis, conminendi ad ciuilem p

tius quam ad ecclesiasticam potestatem videtur pertinere: ciuilis enim potestas merum imperium ad animaduertendum in facinorosos hom dies a Deo accepit: nee lare euangelico ulla loci sanctitas est, qua rei a potestate gladii eximantur. Ipsi ecclesiae patres id adgnoverunt e etenim sublato per Arcadiumeeelesiarum asylo ad eius restitutionem Impetrandam Africani patres anno Cccxcix. legatos ad principes miserunt, ut prora votibus ad einesiam quocumque reatu inuolutis log m de κloriosissimis yrine' μs mererentur , ne quis eos audeat ab/- νεην, ean. LXIV. C. Afris. Sed tandem lapsu saeculorum plerisque iuris canonici interpretibus . insedit opinio , ecclesarum

arulum esse iuris ecclesiassici , A ad ψirinialem potestatem

pertinere Diuitiaco by Corale

15쪽

iura e multo minus in grauioribus criminibus proderat reis ad ecclesiam confugisse. Templorum 'eautela , inquit Iustinianus nouel. XVII. cap. 7. , non noeentibus , sed laesis datur a lege. Sed in nouis per occidentem institutis regnis & civilis & ecclesiastica potestis ad humanitatem

eonspirauit, & asyla ecclesiarum omnibus eo confugientibus , etiam ad poenarum publicarum remissionem, profuerunt. Conc. Aurelian. I. can. R., conc. Tolet. XU.

eam IO. , capit. Reg. Frane. lib. V. eam, sic extensum asylorum priuilegium moribus gentium , quae noua regna fundauerant, conueniebat,& praeterea reipublieae non admodum incommodo fuisse videtur. Germani' enim

aliique septemtrionales populi , qui per Europam se diti sederunt , a poenis sanguinis erant alieni , & graui a d licta ferme multis vindicabant : & praeterea in asylum

eonfugientes rigidae.& ea nonicae subdebantur poenitentiae , qua noti misius in bonos .ciues , quam bonos christianos proficiebant/ 'β. III. Polt saeculum deeimum Genndum ampla illae etesiarum sanctitas , qua . facinorosi omnes aselo defendebantur, sensim summorum pontificum decretalibus restricta est ; iam enim receptum erat i ecclesiallicam potestatem pro iure suo de asylis: posis statuere . Ergo asylo deiecti publici latrones , & noctumi agrorum sepulatores, east. Lex. de im xxxuniti ecclesiarum; item qui ea spe & eonsilio deliquerint , ut se sacro loco tueantur; quique in ecclesiis& earum coemeteriis occiderint, aut membra mutilarint,

eap.vit. ex. eodem; & qui ex insiὸiis homines interfecerint, east. I. m. de homici volunt. Nimirum canonicis poenis desuetis non amplius asyloriam fructus esse Nierar reorum conuersio, sed potius eorumόem impunitas , atque ideo asyla restringenda. videbantur.3.IV. Praestabant vero confugsentibus securstate non solum ecclesiae ex parte interiori , sed etiam exedrae, quae sestra etiam dicuntur, L. C.Th. de iis , qui . ad e elef. eonfugiunt, idque ne reis continuo in ecclesia versari hecesse esset . Et quoniam multae ecclesae sine exedris erant, canon quidam sub nomine Nicolai papae maiori ecclesiae quadraginta passus, minoribus vero triginta passus per circuitum asylo tribuit , can. 6ὰ C. IV. q. q.

16쪽

Fruebantur autem tanto priuilegio etiam ecclesiae nou consecratae , m o diuina myllaria in iis celebrarentur ;cv. q. 'ex de immuniti ecclesiarum. Domus quoque , ubi habitant episcopi & parochi , asylo auctae , praesertim si intra septorum amb tum essent . Immo posteriori aetate etiam crucibus per vias defixis , coemeteriis etiam ab ecclesia seiunctis , xenodochiis & aliis locis religiosis asylum tributum eis.

V. Quoties reis prodest ad eeelesiam eonfugisse

inde per vim abduci nequeunt , & qui eos eiecerint, violatae eeclesiarum sanctitatis rei iudicantur . Canones apud Gratianum abducentes ab ecclesia reos inuitos ex communicationi & poenitentiae publicae subiiciunt, ean. 2O. an. 23. C. 7. ρ . .' qu e poenae praesertim spectabant eos, qui priuata vi reos ab ecclesiis ad vindictam abducebant . Sed post editas Cregorii ix. decretales etiam' magistratus, qui reos ecclesiis abducerent, excommunicat sunt; hac enim aetate inter . episcnpos & magistratus de asylis. controuersi e exortae orant hinc factum, vi magistratus inuitis episcopis confugientes asylo abducerent. f. VI. nam si dusitetur, an ad ecclesiam confugien- tes asylo defendantur, en ius iudicis sit decernere, laici , an ecclesiastici, a duobus serme saeculis dispi tatur. Sed si res in origine sua expendatur, videtur constare , hoe iudieium ad iudicem laicum pertinere. Sane legibus pri et pum asyla primum constituta sunt , eorumque iussionibus per plura saecula sermam acceperunt. Item Leo imperator legia de asylo a se latae extra urbem Constantinopolim magistratibus mandavit exsecutionem, L. 6. C. de his , qui ad ecclesiam . Hinc ciuiles: magistratus sibi iudicium adseruerunt, si dubium esset, an reus asylo defenderetur e quod in omnibus serme christianis prouinetis meeptum erat , ut episcopus Couarruvias lib. II. variar. resetur. cap.- 2o. restatur. Quod si in bulla Gregorii xIv. quum alias mnntilli cognitio in caussa asyli solius iudieis ecelesiasti ei esse statuatur ; bulla ista nulli bichristianarum gentium recepta est . V. Espen. disi. de

f. VII. Post editam Gregorianam decretalem contro- versiae de asylis inter magistratus di episcopos suerunt

17쪽

frequentiores, praesertim apud nos ; Reges etiam nostri nihil de iuribus maiestatis imminutum volebant, & inte-rim cum pontificibus aperte decertare detrectabant. Disputatum est apud nos usque ad pacta conuenta inter Benedictum xiv. & Carolum olim Regem nolfrum, quibus controuersae de asylis etiam eompostae sunt. Sane modus abducendi reos ab asylo praescriptus est ; data .rma iudicio , quo , an reus asylo defendatur, deeernendum

est ; auctus numerus criminum asylo deiectorum ; & lo-- corum immunium numerus deminutus. cf. VIII. Ac primum qu dem sit laicus, qui excepti criminis reus putatur , ab asylo extrahendus est, magi stratus, ubi adsunt indicia ad capturam, veniam petet ab ecclesiastico superiore, qui in urbe est episcopus, eiulae vicarius, in dioecesi vero qui superioris vice iungitur ; & iabductio fit praesente persona ecclesiastica , quam superior ecclesia ilicus elegerit. Abductus reus traditur iudici sa culari, qui iurato & in scriptis eauet, se reum nomine

ecclesae detenturum , eumque in integrum restituturum, si asylo. locum esse decernatur . Qnod si non restituatur, integrum ieit episcopo poenis canonicis contra magistra tum veluti reum violatae immunitatis uti . Licentia autem abstractionis ab ecclesiastico superiore denegata, magistratus eadem praestita cautione reum abducit , sed ea modestia, quae domum= Dei decet. Concord. cap. II. u. g. IX. . Ciuili custodiae reo tradito, magistratus acta iudieialia de crimine conficere debet, eaque quatuor mensum spatio ad episcopum tr*nsmittere . Episco us vero unius mensis spatio decernet, an reus asylo defendatur.

' Quod se praescripto quatuor mensium ibatio acta iudicia- jlia episcopo non exhibeantur, poterit hic ex Qrmula ob- lligationis petere a magistratu restitutionem rei in ecclesiam, quam iudici non licet differre. Et ubi mensis spatio episcopus pon pronuntiauerit, reus asylo gaudeat, ipso iure cognitio ista ad forum mistum Neapoli constitutum deuoluitur . Ut vero possit episcopus pronuntiρre, reum asylo non defendi , inὸicia ad torturam suffieiunt. Cessat autem obligatio iudicis ad reum in ecclesiam re- . struendum , ubi pronuntiatum est, reum asylo non gaudere ,

18쪽

dpre ; at interi in noua obligatione te iudex adstringit, de reo iterum in ecclesiam retii tuendo , si hie criminia indutia diluerit. Integrum interim est fisco lateo ves ecet saltico contra episcopi sententiam ad forum millum provocare. Episcopi vero, quibus haec cognitio tribuitur,

sunt proprie sic dicti episcopi , non inferiores praelati, nisi isti speciali sedis apostoli eae indulto hac cognitione

augeantur . Concord. loci ch. N. R.

f. X. Porro pactis conuentis multa crimina asylo exiscludunt, quae antea non excludebant. In primis asylo

deiecti incendiarii, quique eis opem , aut consitum scienter dederint , quoties dolo locum ,sacrum, aut religiosum,& urbana , aut rustica praedia , aut greges incenderint. II. plagiarii, hoc est, qui per vim aut dolum homines

abducunt, secumque retinent , ut pecunia se redimant et quique nuntiis, aut litteris pecunias aliasue res extorquent, metu mortis aut incendii iniecto . m. venefici, qui scienter Zc dolo malo & animo nocendi componunt, vendunt, praebent venena, licet effectus nullus fuerit. Iv.

ni , hoc est , qui ad caedem hominis suas locant operas,

aut conducunt alienas, quique opem aut eonsilium dederint , etsi mors secuta non fuerit, modo. peruentum sit ad actum proximum , nempe. vulnus . v. latrones &grassatores viarum siue publicarum , siue vicinalium , quamvis personas non laeserint. vI. qui noma quavis arte, seu instrumento domus, tabernas, seu alias cellas promtuarias intrauerint, sustulerintque tantum, unde poenam mortis mereantur. VII. qui simulato publicae potestatis

nomine noctu domus ingrediuntur, ibique vel iurantur, vel vim mulierum honestati inferunt. vm. qui merisae publicae argentariae tabulas, siue syngraphas adulterant, quique salsa mandata conficiunt, ut depositas in ea pecunias exigant . I x. mercatores , qui dolo malo decoxerunt. X. quaestores , seu praesecti exactionibus fiseatibus, si in receptis pecuniis id furtum aut fraudem admittant, ut poenae ordinariae locus sit; item publicis argentariis tabernis praefecti, ministrique , & publicorum montium ministri, qui in pecuniis aut pignoribus fidei suae concreditis eiusmodi surtum' admittunt , ut legitimam po nam mereantur et quo eodem iure censeatur , qui pecu-

19쪽

nias. uniuersitatum conseruant. xI. rei laesae maiestatia

in primo & secundo capite, sed in . postrema specie continentur tantum , qui ministris ab Rege iurisdictionem habentibus personalem iniuriam inserunt . xlia qui ab aiylo reos abstrahunt , aut abstrahi iubent. xiit. qui in locis asyli homicidia, aut mutilationes membrorum , aut alia crimina admittunt, quae communi iure poena sanguinis aut triremium vindicantur , ut & ii , , qui asylo exeuntes eadem crimina admittunt. xyri abutentes asy- llo , si in aliam ecclesiam auctoritate episcopi translati, nee se a maleficio abstinent. Et demum confugio exclu- lduntur depopulatores agrorum , haeretici, litteras apostolicas falsantes, homieidae praemeditati, & rei salsae m

netae . Concord. Aci citi m 9. σ sqq. . lf. XI. Demum pactis conuentis locorum immunium numerus deminutus est. Etenim asylo priuatae sunt ec- lelesiae rurales, in quibus eucharistia non seruatur, modo lnon sint rochiales, aut ad curam animarum addictae: litem oratoria , vulgo capellae , in domibus4pξiuatorum l& nobilium exstrum, etsi. aditum ad viam publicam ha- lbeant , & publicarum capellarum priuilegio nitantur ;tum etiam capelsae arcium castrorumque clausorum , li- leet in eis eueharistia cui fodiatur. Nec asylo donatur tu ris campanaria ab ecclesiis seiuncta, nec ecclesiae derelictae , nee horti & viridaria & alia loca ecclesiarum Maedium religiosarum parietibus & claustro non comprehensa : item nee tabernae & domus muris ecclesiarum i& monasteriorum adnexae , licet interius in ecclesias &monasteria aditus pateat. Domus vero parochi & aliorum clericorum , qui curae animarum advicti sunt , gaudent :asylo , modo ecclesiis coniungis tur, & interius in eas aditum habeant. Verum in ecclesiis asyli lpatium non iextenditur ultra atrium , quoties muro ei reumdatum est, i porticus, scalas & portas. tam a fronte quam a latere , i& adspectum auteriorem. Contata. loe. eit. n. 26. seqq. 'CA-

20쪽

s. I. Epultura mortuorum ipsa natura duee inter mnes gentes, etiam barbaras, recepta est, quamvis varii fuerint sepeliendi ritus a . Sed christiani omni tempore pium & religiosum habuerunt integra cadauera sepelire ; idque quia humatio benignior & . humanior videretur , & praesertim in spem suturae resurrectionis. 9. II. Apud Romanosν sepulcra erant extra urbes, i que iure duodecim tabularum cautum erat, & saepe n vis legibus confirmatum est. Savaro in Sidom. lib. III. ep. I a. b . Similiter chri itiani extra urbes corpora suorum

fratrum sepeliebant, Chrysost. XVII. da fide, I. 6. C. Th. de sepuleris violatii ; nec enim quod leges publicae ceteris ciuibus denegabant, christianis poterant permittere . Extra urbes corpora christianorum sepeliebantur in priuatis sepulcris , vel in sornicibus & catacumbis: uae loca dicebantur eristae & arenaria , quod in arena oderentur , & coemeteria , quasi loca dormitionis . Incognita 'antiquioribus ehristianis fusi in ecclesiis sepultura ,

. eaque a Condiebant Aegyptii niortuos, eosque domi peruabant: alii cadauera ipsa, uti erant, humo i ruebant: & alii in prumis Graeci & Romani cadauera eremabant, & cineres sepeli mirant. Per plura saecula stetit ustio apud Romanos, etsi interim plures humationem usui parent; tandem vero sensim cad vera cremari desierunt, qui mos a Commodi imperatoris aet te frequentior euasit. ' b Extra urbes vero sepulcru ponebantur ad vias publicas, ut praetereuntes admonerent , se fuse scillas esse mortales , ut ait Varro de ling. Iar. Lab.V. Sepeliebam vero Romani e tra urbes . ne funesaremur sacra emitatis. Paul. ID. I. Im-xenti tis. 2I. f. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION