Dominici Cauallarii ... Institutiones iuris canonici quibus vetus et noua Ecclesiæ disciplina enarratur in vsum priuati auditorii conscriptæ

발행: 1777년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

miaicam stipem apponebant. Tertuli. apol. cap. YXXIX. lInde institutum suit gazophilacium, hoe est locus in exeis ldris ecclesiae , in quem huius generis oblationes defer bantur & adseruabantur . Conc Carthag. 3v. ean. 9'. lAngust. se . L. de diuers. Quin in ecclesiis Gallicanis huiusmodi oblationes etiam ad altare videntur lactae. lCone. Aurel. I. can. 16. seq. g. IV. Erat quoque tertium genus oblationum, quas ehristiani in suscipiendis sacramentis , in exsequiis mortuorum , in dedicationibus ecclesiarum aliisque saeris officiis pro pietate sua elargiebantur . Quarto saeculo sol - Iemnis erat mos in baptismo aliquid offerendi. Greg. Na- etianet. orat. XL. de hasti. Et si synodus Illiberitana ean. XLVIII. statuit , ne de more catechumeni tempore ba- lptismi numos in concham mitterent: regula ilia peculia- lxis fuit, eiqne non malum, sed . mali specim dedit occa- sionem : nimirum ne sacerdos , quod gratis acceperat, lpretio distrahere videretur. Generatim vero in huius ge- lneris oblationibns id ecclesia edixit, si quid sponte offe- iratur, recte aecipi, nesarias vero esse exactiones .f. U. Cuiuscumque vero generis essent oblationes , ν non ab omnibus christianis aceipi solebant, sed tantum ab iis , qui in eucharistia .communicabant Nimirum obis Iationes, praesertim eucharisticae, erant signum ecclesiasticae communionis ; & hine eorum , qui in eucharistia

non communicabant, oblationes respuebantur. Cone. II-

liber. ean. XXVIII. Ipsi poenirentes consistentes dicti ,

quamuis in precibus communicarent, non tamen offere bant ad 'altare . Cone. Nicaen. can. XL Ancyr. can. IV.

Quin si haeretici antequam in haeresim taberentur, aliquid ecclesiae intulissent, id eis post lapsum restitui solebar. Tertuli. de praeseripi. cap. X. krmibros. m. XXX. ad

Valentia av. Interim si poenitentes ante reconciliationem inopini & absolutionis cupidi morerentur , eorum nomine factas oblationes pleraeque ecclesiae recipiebant, conta Arelata I l. can. I 2. Tolet. XI. can. I 2. Qua receptione ia pacem & commumonem admissi ceniebantur . 9.UI. Porro oblationes erant spontanea elargitates, nee

aliquis ad eas offerendas cogebatur: quae est antiqua ee-

clesiae :

32쪽

lesiae . disti plina a Verum labentibus annis obIati nes, quae in administrandis sacramentis , in exsequiis &eeteris sieris functionibus fiebant , in laudabiles consuetudines, abierunt: quae disciplina inualuit in aliquibus ecclesiis post saeculum decimum, tum in concilio generali

sub Innocentio AII. generatim probata eli, ubi statutum, Iibere conserenda esse christiana saeramenta & reliqua sacra officia , teneri vero fideles ad consuetas oblationes,& ab episcopo eogi posse, si offerre detrectent, cap.42.ex. de s-nia h). Et sunt iura parochialia, quae satius

fuisset non induci, aut inducta aboleri, ubi primum e clesiae aliis, reditibus auctae sunt ; est enim, quantum fi vi potest, a ministris ecclesae amouenda omnis auaritiae turpi sue quaestus suspieio & occasio . Et recte Tridentini patres fef. XXL de ras. eap. I. in Ordinationibus nec sponte oόlata quocumque titulo accipi permiserunt. f. VII. Oblationes autem omnes, etiam quae sponte

fiunt, ad eeelesiam parochialem spectant, idque ob spiritualem curam, . quae parochis demandata est, cap.9.eπ.de his, quae sunt a prael. siue eons eaphulit. Cedunt vero oblationes ecclesiae parochiali , etiamh in alia inseriori capella, aut loco intra paroeciae fines fiant, nisi de contraria offerentiam voluntate constet . Barbosa de Q. parochi a Tantum eucharisticae parus & vini ad altare oblationes

necessitate quadam continebantur: nam turpe videbatur, diuites ad altare non offerre . Cyptu se Opera m eleemo Fnis, Augusto serm.CCAV. de tempore. Quin Hiemnymus vi LI. ad Heliodori etiam nistrachos ad altare offerre adstrictos nasin testatur. P

uis & vini. e haristicae oblationes spectabant ipsum sacrificium, quod christiani omnes suo modo onerre cemebantur, & de ea omnα participabant; ut proinde nefas videretur eo spectantes oblationes a diuitibus non offerri. M Saeculo decimo & deinceps bona paroeclarum', etiam

ipsae d mae, pi maxima parte in laicos, monachos & ea noni transierant, & p ter malos elericorum mores christiani parum liberaIes erant in ecclesias parochiales . AEne M. dici non ha bant unde vivere, atque ideo dura temporum eoru curio pias offerendi consuetudines in necessitatem conueriere secit

33쪽

-hi cap. XXIV. Nimirum fides es offerre praesumunt ob spiritualem quram, quam de se habet ecclesia : qnadi praesumtio oblationes eccletiae parochiali addicit. Cessat vero haec oraelum lio , quando constat, aliam esse offe- .rentium voluntatem . & oblationes illis locis seu vsbus cedunt , quibus impendi fideles volunt, edicuntque . Reard. de Luca dist. XIX. de d/ram L Item oblationes pa- meetae non adquiruntur , si priuilegium aut consuetudo eas alii ecclesiae, aut pio loco addicat .

. De praediorum echlesiasticorum adquisitione. '

f. I. Uousque ciuilis potestas ehristianam religionem persecuta est , ecclesiae reditus fuerunt in rebus mobilibus , quas pro pietato sua fideles offerebant , res vero immobiles ferme nullae suerunt. Tum ecclesia ex sententia iuris ciuilis collegiis it Iieitis accensebatur, quibus nec donare , nec hereditates relinquere ius erat , L.8. C. de heredib. instituendis. Nec a christianis Christu heres poterat institui; quia, ut auctor est Vlpianus fragm.tit. YXII. , dii heredes institui non poterant, praeter eos, quos leges Instituere concessissent. Uerum post tertii saeculi medietatem plures ecclesiae landos possid Te coenerunt; in longa enim illa imperii confusione post Valerἴani ea otiuitatem continuata non multum valebant leges, atque ideo facile fuit ecclesiis fundos adquirere. 3. II. Sed post pacem christianis datam ecclesia sundos magna conia adquisiuit, idque testamentis & legitimis hereditatibus & variis tituli; inter vivos. Et quod spectat testamenta , primus Constantinus M. ecclesam inter collegia legitima recensuit, eique dedit ius adquirendi ex testamento siue hereditate , siue legata H beat υ- nusquisque licentiam fantii dimi catholicae , ecclesiae, venerabilique concilio decedens' Muorum , quod. οἴ tauerit, relinquere , L. I. C. de sacros ecclesiis. Haec lex semperiu

34쪽

CAP.XXXI t. DE PRAEDIORUM ETC. 30

in imperio obtinuit, & apud gentes, quae noua regna in occidente landarunt, in primis Longobardos, const mala est . Et Theoclosii iunioris lege, .si clerici vel monachi intestato decederent, nullis relictis heredibus, eorum bona ecclesiae vel monasterio , cui fuerant adὸicti, adscribebantur, L. I. QTh. de hon clericorum . Ita hereditates siue testamento, siue ab intestato ecclesia coepit adquirere, & interea largitatibus inter vivos etiam ditescebat. . f. III. Verum ex veteribus moribus religioni erat sanctissimis episcopis hereditates adire, vel donationes acceptare , quibus filii , aut alit eos: nati sibi debitis bonis fraudarentur. -t, ait AuRustinus ferm.XLIX. de diuersis , exheredato flio, heredem facere ecclesiam, qua rat alterum , qtii fuscipiat , non Augusinum , immo Deo propitis neminem inueniet a in quod hereclitates litium ambagibus implicabant, sanmores epit copi non multum eas curabant ; sed potius cupiebant , ut patresfamilias

Christum veluti in numerum filiorum cooptarent, eique virilem relinquerent. Augus . loe.cit. At deinceps moribus in peius delapsis, ferme omnes. effusae largitates, quibus nihil filiis aut cognatis relinqueretur, acceptae: quos m res Carolus Μ. lib. I. capit. cap. 89. calligauit., 3 IV. Magna praedioru in & mobilium copia ecclesiis & monasteriis accessit per hereditates & donationes eat adquisitiones illae factae sunt uberiores , postquam invaluit doctrina , regnum caelorum obtineri largitionibus

in ecclesiam factis: b . Hinc mediis saeculis sere omnes

a Summa fuiἡ aequitas Aurelii episcopi Carthaginiensis,

qui iana omnia ecclesiae donata restituit donanti, cui post donationem filii, quos non sperabat, nati erant, etsi suae potestatis erat, ut non redderet, sed iure fori, non iure poli. veloquitur Augustinus. Ac. eis. Non enim Romanae leges rescin- deuant donationes, quod donantibus inde filii nati dicerentur . V. Vinii. in 3. a. inst. de donationibus . .

bὶ Ex veteribus summo etelo & incredibili vehementia Salvianus M. I. aduers. auar. hanc doctrinam inculcauit. Quin sensim creditum est ab incautis, etiam sine lacrimis ad Deum promerendum valere in ecclesias & monasteria effusas largit

tes a

35쪽

donationes & testamenta in pias caussas his sormulis Gncepta sunt, pro salutae animae meae, pro redemtione animae, in remedium aeternae falatis. Eo etiam contulerunt clericorum & monachorum artes, quibus suadebant fidelli, saepe non sine cognatorum detrimento caelestis r gni beatitudinem , comminabantur aeternum insemi, se plietum, & sub nomine Dei aut alimius sancti temporalia extorquebant, ut habet Carolus Μ. capitian. IDCCCXLNee istae piae artes posterioribus sareulis eessarunt: etenim S. Bonaventura epist. ad prouinciales & Μatthaeus Parisiensis ad an. CIDCCXLIII. veluti heredipetas multos ex mendicantibus describunt. 3. U. Multa quoque bona & Iatifundia in eeclesias ct monasteria confluxerunt ex diuitum clericali & mona- silea vita. Nam plerique eorum, dum se altari, aut monasterio dedicabant, bona sua, aut eorum partem in e clesias & monasteria transferebant. lin ubi de more veteris disciplinae parentes monasteriis nitos suos infantes offerebant, simul monachis praedia aliqua elargiebantur. V. Murator. dig. LXVII. antiq. Italicari Aine intelligis, cur antiqui monaehi solliciti fuerunt ad adlieiendos uiuites ad monasticam vitam . Quoniam 'vero turpe erat, ob temporalia lucra clericatum aut monasticam vitam divitibus ineulcare, synodorum canonibus poenitentiae se lecti sunt episcopi & abbates , qui propter temporalia

homines in clericos, aut monachos tonderent, tempora- Iia vero heredibus restituta sunt. Conta Cabillon. II. anno IDCCCxvI. cap. VII.

tes . Eo etiam traducta est sententia Christi, qua centuplum& vita aeterna iis promittitur, qui prositer Deum terrena r liquissent, quasi esset omnino idem exui rebus suis & sequi Iesum Christium, & bona sua in morae ecclesiis aut monasteriis relinquere. U. Muratota disi. LXVII. antiq. Iralis. Et quoniam omnes morti proximi pro anima sua aliquid ecclesiis relinque-haqt ; hine videtur inualuisse, ut si 'ius intestatus dec feret, episcopiis loci pro illo testaretur in piam caussam, definiretque eleemolynarum modum, quem desimcius probabiliter reliquislet:

qui mos in Gallia, Anglia & in Gno Apuliae seruatus est.

36쪽

CAP. XXXII. DE PRAEDIORUM ETC. ρορ

μ. VI. Vberrimus sons, unde tot praedia in ecclesias& monasteria derivarunt, suerunt etiam precariae. In hac caussa erant precariae praediorum , concessiones , quas ecclesiis fideles faeiebant , at eorumdem sibi retinebant v-sumfructum, duplum etiam viuisuctuario iure de honis ecclesiasticis aeeipiebant ; aut si usus ructu datorum praediorum abstinebant, triplum de bonis ecclesiasticis consequebantur e nec tantum ipsi dantes concessis sibi usu-

fructu fruebantur, iterum etiam Alii & cognati, de quibus conuenisset. Conc. Turon. III. can. I., Meldense anno I CCCxLv. ean. XXII. Ingens fundorum copia perpretarias ecclesiis & monasteriis accessit: quilibet enim , praesertim si filiorum spe destituebatur, facile eo venienat, ut patrimonium suum ecclesiae elargiretur, ab eadem duplum aut triplum quantitatis datae in Vsumsructum accepturus; ecclesia vero dispendium: prissens sui ro luero compensabat, atque ita praedia sua augebat. f. VII. Item poenitentiarum redemtionibus praedia& op eeelesiae sbi pararunt. Erant redemtiones istae species qnaedam indulgentiarum , quibus psalmorum reeitatione , aut flagellis , aut pecuniae & praediorum d

nationibus canonicae poenitentiae remittebantur. Satis longae octauo saeculo erant canonicae poenitentiae , sueruntque etiam longiores, ubi inualuit, ut pro uno peccato mortali septem annos esset poenitendum; ita enim

eiusdem vel diuersi generis multiplicatis peccatis poenitentia longe ipsam vitam excedebat. V. Thomam de veteri noua eccles discipl. par. III. lib. I. ea 7 n. s. Ergo innentae poenitentiarum redemtiones, quibus can nicae poenitentiae relaxabantur, & quidem pro numero psalmorum & flagellorum & muneris quantitate. Quum

a poenitentu us terras accipimus, inquit Petrus Damianus lib. IV. est. Ia , iuxta mensuram muneris eis de quantitate poenitentiae relaxamur. Interim magna opum & fundorum

copia per redemtiones ecclesiis accessiti nam quotusquisque ex diuitibus erat, qui non mallet pecunias & praedia dare, quam durissimam tot annorum poenitentiam subire: 3. VIII. His aliisque titulis ecclesiae & monasteria in variis regionibus res immobiles, quae ecclesiarum patrimonia mediis saeculis dicebantur, adquisiverunt. Fue-

37쪽

Tunt autem longo temporis interuallo fundi isti tantum priuati iuris, seu alodia, ut in mediorum saeculorum monumentis appellantur ; at inde bona publica, & vel ipsum

summum in populos imperium ecclesis accessit, quo nomine ecclesia Romana celebratur . Item creuit dignitas& maiestas Romanae sedis regnorum oblationibus , quae a tempore Gregorii VII. frequentus euaserunt. U Murator. dig. LXXI. antiq. Dalicarum . Erant regna oblata , quae ipsi reges ecclesiae Romanae veluti dono da-hant , eaque tum ab illa possidere profitebantur ; atque ita reges & regna in fidem & clientelam Romanae s

dis recipiebantur. Huius generis regna serme omnia Occidentis fuerunt, eo8ue nomine reges pendebant annuum

censum , qui denarius S. Petri dicebatur , & aliquando letiam pontificibus iurabant fidelitatem . U. Thomass. de liet. o noua eccles discipL par. III. lib. I. cap. 32. N. S. 3 IX. Porro pleraeque occidentis ecclesiae & poti xa monasteria fundis publicis, seu seudis & regalibus au- sunt . Et sane sub Regibus Carolinae stirpis in Gallia passim seuda , aliquando cum iurisdimone , ecclesiis

quaesita r inde hi mores conualuerunt, & a tempore Ot- onis I. imperatoris regalium copia & iurisdictio in liberos homines veluti ordinario iure ecclesiis & monasteriis accessit. V. Metimer. iuri eccles lib. III. tit. 2o. g. 79. lfeqq. Feuda autem ecclesiis & monasteriis dederunt non leantum reges, Verum etiam ipsi beneficiarii, quibus olima regibus concessum erat , Vt accepta lauda ecclesiis &monasteriis relinquere possent. U. Murator. di .LXXII. antiq. Italic. Dederunt autem principes seuda ecclesis sa pe in suorum peccatorum redemtionem, saepe etiam ob lpoliticas rationes , ut nempe adiutorio episcopolum & labbatum , qui magni erant apud populos, regna sua con- lsabilirent: quod de Carolo M. Wilelmus Malmesburiensis lib. V. de ges. res. Auguri aperte testatur. f.X. Regalia & seuda ecelesiis concessa sacerdotio noa videntur aduersari , modo militia remittatur . At e re

christiana satius filisset, ecelesias laudis & regalibus non donari, inde enim disciplina ecclesiastica ferme omnis intercidit. In primis seudorum regimine episcopi & abbates implicati spiritualia negligenter curarunt i subinde et .

38쪽

'CAP.XXXII. DE PRAEDIORUM ETC. 4or .

iam ecelesias suas relinquerunt, ut essent in imperatorum& regum comitatu , & ut regni comitiis interessent.

Item ratione laudorum episeopi & abbates in milites versimilitem alebant 'elientelarem , & imperatores, & reges in. bello comitabantur, & propriis manibus arma tractabant. erant enim ex laudis debita seruitia militaria &-equestria . Et quamuis Carolus M. militiam ecclesiis rem i s vir g tamen paullo post iterum illius onus episco is inimctum. .U . Thomassi de veteri ρο noua e IV. discipi. par. III. lib. I. cap. 4 l. Porro in tanta opum & diuitiarum Uri, quam eccsesiae & monasteria possidebant, creuit ambitus. ad dignitates ecclesiasticas, & simonia clericos seome omnes conspurcavit. Ex seudorum quoque & reg lium concessione natae sunt i piseoporum & abbatum investiturae c) , inde electionesi in principes translatae ;& , Pars II. ' C o , tau- e Nomine inusiturae veniebat concessio bonorum ecclesi sieorum , quae a principibus sollemni baculi & anuli mor lium traditione, semper ac noui episcopi & abbates constituendi erant; fieri sistebat. Nimirum seudis & latifundiis permultae

ecclesiae Regum beneficio auctae erant'; & hinc de more sem dorum senaper noui episcopi inuerituras accipere debebant, quae in hae caussa per inuli & anuli traditionem expediebantur.. Hae vero caerimonia nihil. spiritualis tradebatur , sed tantum seuda & reliqua regalia, quae. a principibus ecclesiae habebant: quod aperte docet quo Carnotensis ep.LX. Sub Clod eo exei mila inueniuntur inuestiturarum, quod petria de Marca de com νd. De d. in imperii lib. VIII. cap. i p. docet; at deinceps sub Regibus Carolinae stirpis in usum abierunt adsiduum, easque& imperatores in imperio, & Reges Galliae, Italiae, Angliae,

Scotiae, Hungariae, Poloniae usurparunt 4

Nihil mali in se. spectatae continebant inuestiturae, at ii, de in abusionem versae canonicas electiones in principes trans. 'tulerunt, &, quod nefas est , induxerunt simoniam; principes enim pretio episcopatus & abbatias concedere solebant . Credi-ν tum etiam, Iaera anuli & baculi traditione a principibus dari spiritualia . Ergo summi pontifices magnis animis abolendas i vestituras susteperunt, signumque ad pugnam Gregorius VII.

39쪽

tandem inter imperium & saeerdotium eruenta bella mmerserunt , quae rempublicam & ecclesiam longo ann rum cursu exagitarunt.

XI. Penes ecclesias & alias Mesesiastieas foetetates per plura taeeula stetit libertas bona stabilia adquirendi; at inde multorum principum edictis statutum es , ut sine eivilis potestatis adsensu ecclesiae & alii ecclesiastiei

conuentus fundos non adquirant. Consensus, quo principes adquisitionem praediorum ecclesiis concedunt . amortietatis

dieitur d). Salus populi profecto fuit, quae principum leges suasit, ne ipsis inconsultis eoelesiae bona immobilia aὀquirerent; ubi enim magna fundorum copia usibus publicis extincta erat, necessarium plane videbatur, eoncessam eeclesiis adquirendi libertatem cohibere. Prehius de amortis. eap. X. In plerisque christianis prouinciis va-Yio tempore instituta. est amortietatio, ubi si principes adquirendi adsensum ecclesiis eoncedunt , exigunt certammeuniae quantitatem, quae lege Vel consuetudine determinata est. '

extulit; pari vi eontinuarunt successores. Plures synodi rete, eae , damnatae ' inuestiturae, dantes & accipientes excommunia rati. V. Natal. Alexand disi. IV. in D.eui. XI. - plerique occidentis prinei pes, in primis duo Henrici I v.' & v. imper tores, abolitis investituris iura regia deminui existimantes , eas abiicere noluerunt. Itaque pugnatum quinquaginta ferme annos, ecclesia non minus quam reipublica magnis motibus agitam ;eandem veru in synodo Lateranensi sub Callisis i I. an. IDCUri. gompositae res sunt; placuit enim, ut, restitutis canonicis ele-inionibus & abolita dimonia, principes non anuli & Metili it ditiona, sed sceptro darent imaestituras. Mirari subit, cur non ante hoe temperamentum sierit adhibitum ; nam in tot thntis. qua angustiis inum de duobus facere oportebat, vel seuda &' regalia, regibus rellinquere quod sane erat ecclesiae gloriosum vel mutare inuestitutae sollemnitatem ne principes spiritualia' η dare viderentur. i , d) Vox amistixatio deducti videtur a voce Gallica amretis, quia est extinguere bona enim ecclesiastica, utpote alienati v

gua , εe publicis oneribus exemin, ciuitati mortua videbantur. rate

40쪽

g. XII. . In Siciliae regno, quo & Sicilia & regnum Neapolit ivn diu comprehensa sunt , ab antiquis usque

temnoribus vetitum est, ecclesias praedia adquirere. Sane Friderisus ia oo'stit. regni Id. II. th. 39. renouata suorum praedecessorum constitutione , statuit, ne possessiones hereditariae vel patrimoniales inter vivos quocumque titulo, nisi ex caulla aequalis permutationis, in ecelesias& loca religiosa transferrentur; in ultimis vero voluntatibus ut iisdem relicta stabilia intra annum proximioribus dehincti, aut aliis laicis venderentur e . obtinuit lex ista sub Friderico; at paullo post re o ad Andega- vos reges, qui erant sedi apostolicae addicti , translato , contrariis, moribus serme desueuit. Quin in illa temporum caligine &. iuris publici ignorantia sacrilega & es ele asticae Iibertati aduersa eredita est. Hime sub Ande-

gauis deinceps eeclesiae & loca religiosa apud nos immobilia adquisiuerunt iamque medietas praediorum &redituum regni penes maniis mortuas esse dicitur. F. XIII. Sed tandem in regno Apuliae litteris Regis nostri v. idus Septembris anni Cl IDCCLxlx. iterum vetitum est, ecclesias & alia loca pia ecclesiastica. deincepς noua rerum dominia quocumque titulo, siue inter vivos, sues in ultimis voluntatibus adquirere. Hi te nullae sarctae sunt institutiones, donationes de contractus omnes, quibus nouae possessiones locis . piis ecclesiasticis adquirunt ., si conditiones adiectae adhue non exiliterint , aut ipsa Ioea pia non adhuc in pacifica possessione sint. Tantum licet locis piis ecclesiasticis iterum collocare, quae restituuntur capita iii idem crediti genus , modo id non

fiat super bonis stabilibus . Integrum vero resictum est adquirendi 'ius locis piis laicalibus operum publicorum

e) Hare est germana e stitutionis Fridericianae sententIa, quia pluribus probatum dedit vir doctissimus fle mihi amicissimus Andreas Minus in not. ad consiliat. Stephani Patristi de renuntiationib. monialium pag. I 39. Ieqq., in vulgatis enim coinsitutionum libris nonnihil deprauata exhibetur.

SEARCH

MENU NAVIGATION