Seraphici viri s. Francisci Asisiatis vitae duae auctore b. Thoma de Celano ..

발행: 1806년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Ia penultimo vitae suae anno usque ad felicem spatus

obitum gesta narrat, Tertium vero miracula multa continet, & plura tacet, quae cum Christo regnans in coelo gloriosissimus sanctus operatur in terris. R verentiam quoque refert , honorem , laudem, & gloriam , quam ei felix Papa Gregorius, & cum eo universi sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales devotissime persolverunt eum in ' sanctorum cathalogo conscri-hentes. Gratia omnipotenti Deo, qui semper in sanetis suis admirabilessi, & amabilem se ostendit.

22쪽

AD LAUDEM, ET GLORIAM DEI OMNIPOTENTIS PATRIS , ET FILII, ET SPIRITUS SANCII.

Pualiter. conversatus fuerit in habitu, Ο animo seculari . I. V Ir erat in ei vitate Assisii, quae in sinibus vallis

Spoletanae sita est, nomine Franciscus, Vana doctrina puerorum , qui a primaevo aetatis suae anno a parentibus suis secundum seculi vanitatem nutuitus est insolenter, & ipsorum miseram vitam diu imit, tus , & mores vanior ipse, atque insolentior est effectuS. auoniam haec pessima consuetudo apud eos , qui christiano censentur nomine , sic undique inolevit,

ct perniciosa doctrina haec velut lege publica ita ubique firmata est praescripta , ut ab ipsis cunabulis remisse nimis, & dissolute filios suos studeant educam. Primum namque eum sari, vel balbutire incipiunt, turpia quaedam ,& execrabilia valde signis, & vocibus edocentur pueri ii nondum nati. Et cum tempus ablactationis advenerit, quaedam luxu, & ' lascivia Plena non solum fari, sed & opqrari coguntun . Nan audet aliquis illorum aetatis timore coactus honeste Se gerere, quoniam ex hoc duris subiacet disciplinis. Ideo bene ait secularis poeta e quia inter exercitati nem parentum crevimus, ideo in pueritia nos mala omnia Λequuntur . Testimonium hoc verum est, ' αeo inimicitiora sunt filiis vota parentum , quo ' cessere felleiuι. Sed & eum paulo plusculum aetate Pr feceriat, imis impellentibus, semper ad deteriora που dilabiatur . Ex vitiata namque rassise arbor VL

23쪽

tiosa succrescit, & quod semel male depravatum est, vix reduci potest ad regulam aequitatis. Cum vero adolescenici portas coeperint introire, quales eos fieri arbitraris p Tunc profecto omni dissolutionis genere fluitantes, eo quod liceat eis explere omne, quod libet, omni studio se tradunt flagitiis deservire . Sic enim voluntaria servitute servi effecti peccati , arma iniquitatis exponunt omnia membra sua, &nihil in se christianae religionis in vita, seu in m ribus praeferentes solo christianitatis nomine se tuentur : Simulant miseri plurimum se nequiora fecisse quam fecerint, ne videantur abiectiores , quo innoeentiores existunt. Haec sunt misera i rudimenta , in quibus homo iste, quem sanetum hodie Ueneramur, quoniam Vere Sanctus est, a pueritia versabatur , &fere usque ad vicesimum quintum aetatis suae annum

tempus suum miserabiliter perdidit, & consumpsit.

Immo super omnes coetaneos suos' in vanitatibus male proficiens incentorὶ malorum , & aemulator stultitiae abundantius existebat; admirationi omnibus erat, Rin pompa vana gloriae praeire ceteros videbatur. In

sociis , in euriosis, in scurrilibus verbis, & inanibus , IK cantilenis , in vestibus mollibus, & fluidis , quia

pradives erat, non avarus, sed prodigus, non accumulator pecuniae, sed substantiae dissipator, caurus negotiator, sed vanissimus dispensator: homo tamen' humanius agens, habilis, & affabilis multum , licet ad insipientiam sibi; quoniam multi ob hoc maxime per

ipsum abibant ' sautores malorum, & criminum in-eentores : sicque eonstipatus agminibus iniquorum , sublimis, & magnanimis incedebat, iter agens per medium habiloniae platearum, quousque respiceret dedaelis Deus, ct propter nomen suum longe faceret surorem suum ab eo, & infrenaret os eius laude sua,

24쪽

ω pen tua interiret. Facta est proinde super eum manus Domini, & immutatio dexterae excelsi, ut per eum daretur peccatoribus fiducia in gratiam respirandi, & eonversionis ad Deum omnibus fieret ad exem, plum .

oualiter Deus visitavit eor ejus per eorporis infirmitatem, o nocturnam visionem. D. ENim vero cum adhuc vir iste iuvenili eatore iapeccatis iservesceret, & lubrica aetas ad explenda iuvenilia iura ipsum impelleret insolenter , ae ma suescere nesciens antiqui serpentis foret virulentia concitatus, adest subito divina ultio, vel potius umetio super eum , & aggreditur primo sensum erro. Meum revocare, animo angustiam,& eorpori molestiam inferendo iuxta illud propheticum et ecce ego sepiam viam tuam spinis, & sepiam eam maceria . Sicque diu infirmitate attritus, ut meretur pervicacia hominum , quae Vix nisi Suppliciis emendatur, ecepit intra se alia solito cogitare . Cumque iam paululum respirasset , & hacula sustentatus causa recuperandae sanitatis coepisset huc ac illuc per domicilium ambulare , die quadam soras exivit. & circumadiacentem provinciam coepit curiosius intueri. Sed pulcritudo agrorum , vinearum amoenitas, & quicquid visui pulcrum aest , in nulla eum potuit delectare . Mirabatur prosterea subitam sui mutationem , & praedictorum ama-.tores stultissimos reputabat. Ab ea itaque die ecepit

se ipsum vilescere sibi, & in contemptu quodam h bstre, quae privis in admiratione habuerat, & amore; MOs plene tamen, nec vere, quia nondum solutus Q t a viaeulis vanitatis, nec perversae servitutis iu-ςμm ea euiserat de cervice . Gravissimum enim best

25쪽

assueta relinquere, & animo semel injecta non de sauelli enervantur. Recurrit animus longo tempore Sein gregatus ad rudimenta principii , & assiduitate plurimum vitium vertitur in naturam . Expectat proinde Franciscus adhue divinam fugere manum, & paternae correctionis paulisper oblitus , arridentibus sibi prosperis, eogitat quae sunt mundi, ac ignorans consilium Dei , de gloria seculari, & vanitate iacturum adhue maxima se promittit. Nam nobilis quidam civitatis Assisii militaribus armis se non mediocriter parat,& inanis gloriae vento inflatus ad pecuniae, vel hon ris augenda lucra iturum in Apuliam se spopondit. Quibus auditis, Franeiscus, quia levis animo erat, &non modicum audax , ad eundum conspirat cum illo generis nobilitate impari, sed magnanimitate superior , pauperior divitiis, sed profusior largitate. Nocte igitur quadam cum ad haec consumanda tota se deliberatione dedisset. & desiderio aratuans ad iter agendum maxime anhelaret, qui percusserat eum in virga iusti the , per visionem nocturnam visitat eum induleedine gratiae; & quia gloriae cupidus erat, gloriae fastigio eum allicit, & exaltat. Visio. Videbatur ei namque domum suam totam habere plenam militaribus armis, sellis scilicet, clipeis, lanceis, &ceteris apparatibus; gaudensque plurimum , quid hoc

esset secum tacitus mirabatur. Non enim consueverat talia in domo sua videre , sed potius pannorum cumulos ad vendendum. Cumque ad subitum rerum eventum stuperet non modicum , responsum est et , omnia haec arma sua fore , militumque suorum. Ex pergefactus quoque animo gaudenti mane surrexit , Sc praesagium magnae prosperitatis reputans visionem prosperum suturum iter suum in Apuliam securatur .

26쪽

VITA PRIMA et

datum adhue minime cognoscebat. In eo tamen per- Pendere poterat visionis huius suam interpetrationem Non esse Veram, quia licet satis rerum gestarum uteumque similitudinem contineret, non t men animus eius circa talia solito laetabatur. Vim namque quamdam sibi facere oportebat, ut cogitata perficeret , & iter concupitum effectui manciparet. Et quidem pulchre satis prrimo de armis fit mentio, Seoportune multum arma traduntur contra sortem armatum militi pugnaturo, ut quasi alter David in nomine Domini Dei exercituum liberet Israelem. ualiter mente, sed non corpore mutarat de thesauro invento , o sponsa alietoris loqciebatur. III. IΜmutatus quoque, sed mente non eorpore, Ire in

Apuliam se recusat , Se voluntatem suam Studet

dirigere ad divina; sicque parumper a seculari tumultu Se subtrahens, & negotio, studet in interiori homine retondere Iesum Christum . Abseondit velut Prudens negotiator inventam maergaritam oculis . illusorum , Sc oceulte nititur eam venditis omnibus com- Parare . Nam cum vir quidam in civitate Assisti m gnus inter ceteros, & assidua familiaritas mutuae dilectionis ad communicanda secreta sua ipsi praeberet ausum, eum ad loea remota, & consiliis apta saepius Perducebat, quemdam thesaurum pretiosum , & magnum 3e asserens invenisse. Exultat homo ille, aede audestis existens sollicitus libenter cum eo gradiat, , quoties adjoeatur . Modo conversationis . Criptaqu*OM e ae iuxta civitatem , ad quam frequenter οπε de thesauro mutuis loquebantur, ' Intrabat vir

27쪽

vir Dei, qui sanctus iam sancto proposito erat, eriptam illam , socio de foris expectante , & novo , aesingulari perfusus spiritu patrem suum in abscondito

exorabat. Gestiebat neminem scire quid ageret intus, & occasione boni melius sapienter occultans s Ium Deum in suo sancto proposito consulebat. orahat devotus, ut Deus aeternus,& verus dirigeret viam suam , & suam illum doceret sacere voluntatem. Maximam sustinebat animi passionem , & donee Opere compleret quod conceperat corde, quiescere non valebat. Cogitationes variae sibi invicem succedebant,& ipsarum importunitas eum duriter perturbabat. Ardebat intus igne divino, & conceptum ardorem mentis celare de foris non valebat. Paenitebat eum peccasse tam graviter , & offendisse oculos maiestatis , nec iam eum mala praeterita , seu praesentia delectabant ἴ sed nondum plene receperat continendi 1iduciam a suturis. Propterea cum foras revertebatur ad socium, ita erat labore consectus, ut alius intrans, alius exiens videretur. Quadam vero die eum Dei misericordiam plenissime invocasset, ostensum est ei a Domino quid ipsum agere oporteret. Tantoque deinceps repletus est gaudio, quod non se capiens prae laetitia, etiam nolens ad aures hominum

aliquid eructabat. Sed licet prae magnitudine inspirati amoris silere non posset, cautius tantum aliquid ,& in amigmate loquebatur. Sicut enim speciali amico , ut dictum est de thesauro abscondito, si e S ceteris loqui figuraliter nitebatur. Dicebat se in Apuliam nolle ire, sed in patria propria promittebat nobilia, & ingentia se facturum. Putabant homines, quod uxorem ducere .vellet, ipsumque interrogantes dicebant: uxorem ne ducere vis Francisce ρ Qui respondens eis Gebat: nobiliorem , & pulchriorem spo

28쪽

, quam unquam Videritis, ducam, quae ceteris forma pr emineat, & Sapientia cunctas excellat. Et equidem immaculata Dei sponsa est vera religio, quam suscepit, & thesaurus absconditus est regnum canorum , quod tanto desiderio exquisivit, quia necessaria erat animo Vocatio evangelica in eo explenda,

qui evangelii erat minister in fide, & veritate futurus. sualiter venditis omnibus, pecuniam susceptam contempIerit. I. EIa sie affectus servus altissimi, & Spiritu saneto

confirmatus, quoniam aderat tempus. Statutum, S

quitur illum beatum imperium animi sui , quo ad

Optima bona, calcatis secularibus omnibus, itur. Non licebat de cetero facere moram, quia letalis morbus ubique jam in tantum excreverat, & multorum sis omnes occupaverat artus , ut aliquantisper modico retardante , abriperet vitam, vitali spiritu intercluso . Surgit proinde signo sanctae crucis se mu-aeiens, & praeparato equo, super eum ascendit, assumptisque secum pannis Scarisatis ad vendendum , ad civitatem, quae Fulgineum vocatur, festinus devenit. Ibi. ex more venditis omnibus, quae portabat, cabal lum , cui tune insederat, felix mercator assumpto pretio dereliquit. Regressusque inde , depositis sarcinis , quid ageret de pecunia religiosa mente tracta dat. Mirum in modum mox totus in Dei opere con-Versus, gravatum Valde se sentiens pecuniam illam Vel una Sora portare, ae Velut arenam reputans Om

ne illius emolumentum , ad deponendum illam cito ri tinat . euinque versus civitatem Assisii remearet, x erit Viam quamdam ecclesiam , quae in ho-

29쪽

nore saneti Damiam suerat antiquitus fabrieata, sedeasum proximum ex vetustate , nimia minabatur. Ad quam novus Christi miles adveniens , pietate tantae necessitatis commotus cum timore, ac reverentia i ,

troivit; & invento illic quodam paupere Saeerdote, magnaque cum fide Osculatis eius manibus sacris, pecuniam ei obtulit, quam portabat, & propositi sui

ordinem enarravit. Obstupefactus Sacerdos, & ultra quam credi potest subitam rerum conversionem miratus , quod audiebat, credere recusavit. Et quia putabat illudi sibi , noluit apud se oblatam pecuniam retinere. Viderat enim eum, ut ita dicam, pene die altera enormiter vivere inter cognatus, Si notos, &supra ceteros . suam stultitiam exaltare. At ipse pertinacius perristens verbis suis fidem facere nitebatur, orans enixius, & deprecans Sacerdotem , ut eum se eum morari pro Domino pateretur. Acquievit tandem Sacerdos de mora illius, sed timore parentum pocuniam non recepit; quam Verus pecuniarum contemptor in quamdam senestram proiiciens de ipsa velut de pulvere curat. Cupiebat enim possidere sapientiam , quae auro melior, & prudentiam , quae pretiosior est argento.

Pualiter pater ejus persequens ligavit eum. v. Μ Oram igitur faciente in praedicto loco servo

Dei excelsi , pater eius circuit usquequaque , tamquam sedulus explorator scire eupiens quid de talio actum sit; & dum intellexisset, eum in loco iam dicto taliter conversari, tactus dolore cordis intrin- , secus ad subitum rerum eventum turbatus est valde nimis , convocatisque amicis, & vieinis , eitissime cucurrit ad locum, in quo Dei famulus morabatur, At

30쪽

VITA P R I Μ A i is At ipse , qui novus Christi athleta elat, cum audiret

persequentium minas, ac eorum praesentiret adventum ,

dare locum irae volens, in quamdam occultam foveam , quam ad hoc ipsemet paraverat, Se mergebat. Erae

fovea illa in domo , uni tantum eognita soli , in quam

per mensem unum sic continuo latitavit, ut ad causam humana: nscessitatis egredi vix auderet . Cibus si quando dabatur, in foveae occulto edebat eum , Scelandestinum ei omne impendebatur obsequium , oransque orabat iugiter lacrimarum imbre perfusus, ut liberaret Deus de manibus persequentium animam suam ,& ut pia vota sua benigno favore compleret. In jejunio , & fletu exorabat elementiam salvatoris, & de sua dissidens industria totum iactabat in Domino cingitatum ; & licet esset in fovea , S in tenebris constitutus , perfundebatur tamen indicibili quadam laetitia sibi hactenus inexperta , ex qua totus ignescens ,

relicta fovea, palam se persecutorum exposuit male

dietis. Surrexit itaque protinus impiger, festinus, &alacer, & ad praeliandum pro Domino scutum fidei

Praeferens , magnaeque fiduciae armis munitus versus civitatem aggressus est viam , & divino calore sue census coepit semetipsum segnitiei, & ignaviae plurimum incusare . Quo viso , cuncti, qui noverant eum, comparantes ultima primis coeperunt illi miserabiliter exprobrare, & insanum , ac dementem acclamantes lutum platearum, & lapides in eum projiciunt. Cemnebant eum a pristinis moribus alteratum , & carnis maceratione valde consectum , & ideo totum , quod aiebat , exinanitioni, & dcmentiae imputabant. Vera patientia . Sed quia melior est patiens arrogante,

famulus Dei surdum ' his omnibus se praestabat , de nulla fractus, aut mutatus iniuria pro iis omnibus aratias Dontino referebat. In vanum namque iniquus

SEARCH

MENU NAVIGATION