장음표시 사용
41쪽
gno valde, eo quod Dominus videretur eius habere curam , dans ei socium necessarium , & amicum fidelem . Statim autem. vir alter Assisti eum secutus est, qui valde in conversatione laudabilis extitit,& quod sancte coepit, sanctius postmodum consumavit ; hunc vero post non multum temporis sequutus frater AEgidius vir simplex , & rectus, ac timens Deum, qui longo tempore durans sancte, iuste , ac pie vivendo perfectae obedientiae, laboris quoque manuum , vitae solitariae, sanctaeque contemplationis nobis exempla relinquit; iis autem uno alio apposito, D. Philippus Septenarium numerum adimplevit , cuius Dominus munditiae calculo labia tetigit, ut loqueretur de ipso dulcia, & mellissua eructaret; scripturas quoque S eras intelligens , eum non didicerit , illorum imitator effectus est, quos idiotas, & sine litteris Iudaeorum princeps causabatur.
De spiritu prophetia, ct monitis
sancti Francisci . XI. BEatus igitur pater Franciscus consolatione, &gratia Spiritus sancti quotidie replebatur, Omnique vigilantia, & sollicitudine novos filios novis institutionibus informabat, sanctae paupertatis, beatae simplicitatis viam gressu indeclinabili eos edocens ambulare . Quadam vero die cum Domini miserico diam super impensis sibi beneficiis miraretur , & conversationis suae, suorumque processum concupisceret
sibi a Domino indieari, locum orationis petiit, sicut & saepissime faciebat, ubi cum diu perseveraret
cum timore, Si tremore dominatori universae terrae assiste ps, & in amaritudine animae suae annos male ex Peruos recogitaret, frequenter replicans verbum lia
42쪽
Edr Deus propitius esto mihi peccatori r quaedam laetitia indicibilis, & suavitas maxima sensum ecepit cor dis eius intime superfundere. Coepit quoque a seme ipso deficere, cona pressisque assectibus, ae tenebris effugatis, quae timore peccati suerant in corde concretae , infusa est sibi certitudo remissionis omnium delictorum , & fiducia exhibita est in gratiam respirandi. Raptus est deinde Super se, atque in quodam lumine totus absortus est, dilatato mentis sinu, quae sutura erant luculenter inspexit. Recedente denique suavitate illi eum lumine, spiritu innovatus jam m latus in virum alterum videbatur. Sicque reversus gaudenter dixit ad fratres: confortamini, charissimi,& gaudete in Domino, nec, quia pauci videmini, ese ficiamini tristes; ne vos deterreat mea, vel vestra simplicitas, quoniam, sicut mihi a Domino ostensum est, in maximam multitudinem faciet vos crescere
Deus , & usque ad fines orbis multiplieiter dilatabit . Ad vestrum quoque prosectum dicere eogor quod Vidi , quod & utique magis silere liberet. si charitas me non cogeret vobis referre. Vidi multitudinem magnam hominum ad nos venientium, & in habitu
sanctae conversationis, beataeque religionis regula nobiscum volentium conversari; & ecce adhue sonitus eorum est in auribus meis euntium , & redeuntium secundum obedientiae sanctae mandatum ; vidique vias ipsorum multitudine plenas ex omni sere natione in
his partibus convenire. Veniunt Frane igenae, festinant Hispani, Teuthonici, & Anglici eurrunt, & aliarum diversarum linguarum accelerat maxima multitudo . Quod cum audissent Datres, repleti sunt gaudio sal-Vλtoris sive propter gratiam, quam dominus Deus contulerat saneto suo, sive quia proximorum luerum βixiςba. t ardeater, quos desiderabant, ut salvi essent,
43쪽
in idipsum quotidie augumentari. Et dixit ad eos,
sanctus : ut devote , & fideliter domino Deo nostro super omnia dona sua fratres gratias referamus, diui sciatis, qualiter cum p sentibus, & futuris sit is tribus conversandum , futurorum ' processuum intel-- ligite veritatem. Inveniemus nunc in principio nostrae conversionis poma quaedam dulcia, & suavia multum ad edendum ; sed paulo post quaedam minoris suavitatis, ac dulcedinis offeruntur; postremo vero quaedam amaritudine plena dabuntur, quibus non poterimus vesci, quoniam prae acerbitate sua erunt inesilia universis, licet quamdam exteriorem Olentiam , ac pulchritudinem repraesentent. Et vere, vobis sicut locutus sum, in magnam gentem vos Deus augmentabit; sed ultimo Sic eveniet, quemadmodum si homo iactet retia sua in mare, vel in aliquem lo- eum , & concludat piscium multitudinem copiosam ,& eum omnes miserit in naviculam suam, prae multitudine omnes portare fastidiens eligat majores, &placentes in vasis suis, ceteros autem foras emittat. Haec omnia, quae Sanctus Dei praedixit, quanta veritate praefulgeant, quanta se manifestatione aperiant, satis manifestum est considerantibus in spiritu veritatis . Ecce quomodo spiritus prophetiae requievit in sancto Francisco .
cuomodo misit eos binos per mundum , O brepi
tempore iterum conσregati sunt. X II. Eodem quoque tempore quodam alio bono . viro
religionem intrante, ad octenarium numerum processerunt. Tunc beatus Franciscus omnes ad se con-Vocavit , & plura eis de regno Dei , de contemptu mundi , . de abnegatione propriae voluntatis, & pro
44쪽
vi ITA PRIMA asprii corporis subiectione pronuntians binos illos in
Partes quatuor segregavit. ait ad eos: ite , charissimi,
bini & bini per diversas partes orbis annuntiantes hominibus pacem , & poenitentiam in remissionem peccatorum ; & estote patientes in tribulatione, securi quia propositum, & promissum suum Dominus adimplebit .. Interrogantibus humiliter respondete , perse quentibus benedicite , vobis iniuriantibus, & calumniam inferentibus gratias agite, quia pro his vobis regnum Praeparatum est aeternum. At illi cum gaudio, & laetitia
multa suscipientes obedientiae sanctae mandatum , coram sancto Francisco supplices se prosternebant in te
ram ; ipse vero amplexans eos dulciter, & devote dicebat singulis : jacta cogitatum tuum in Domino,& ipse te enutriet. Hoc verbum dicebat, quoties ad Obedientiam fratres aliquos transmittebat. Τunc frater Bernardus cum fratre Agidio versus sanctum Jacobum
inter arripuit , sanctus Franciscus vero cum uno Socio aliam mundi elegit partem , reliqui quatuor in- εcedentes bini per partes reliquas tenuerunt. Sed, mO- dico tempore iam elapso, sanctus Franciscus eos omnes videre desiderans orabat Deum, qui congregat dispersos Israel, ut eos congregare in brevi miserico diter dignaretur ; sitque factum est, ut in modic secundum desiderium suum absque humana vocatione gratias agens Deo pariter convenirent. Convenientibus vero in unum, de visione pii pastoris magna gaudia celebrant, & se sic uno convenisse desiderio admirantur. Referunt deinde bona, quae misericors
Dominus fecerat eis, & si negligentes , R ingrati aliquatenus extitissent, correctionem , & disciplinam a Fancto patre humiliter petunt, & diligenter suscipiunt. Rerfectu confesso. Sic enim consueverant fa-ςςre emper evin veniebant ad eum , nec ab ips.
45쪽
cogitationem minimam, vel primos etiam motus animi occultabant; & eum omnia implevissent, quae ipsis praecepta erant, Servos Se inutiles putabant. Sic enim totam illam primam beati Francisci scholam puritatis spiritus possidebat, ut, cum utilia, saneta, &justa operari seiret, de ipsis gaudere inaniter penitus ignoraret. Beatus pater vero nimia eharitate filios suos amplectens, coepit eis suum aperire propositum,& quae sibi Deus revelaverat , indicare. Erat certe illo in tempore sancto Franciseo, & fratribus suis exultatio magna nimis , & gaudium singulare , quando aliquis, quicumque, ae qualiscumque fidelis, dives, pauper , nobilis , ignobilis , vilis, carus , prudens , simplex , clericus, idiota , laicus in populo christi no spiritu Dei duetus veniebat sanctae religionis habitum suscepturus. Erat etiam secularibus viris de Omnibus admiratio multa, & humilitatis exemplum eos provocans ad emendatioris vitae viam, & poenitentiam peccatorum ; nulla ignobilitas , nulla paupertatis infirmitas obsistebat, quin inhaedifiearentur in omni opere ' Dei, quos volebat aedificare Deus, qui esse cum mundo abieetis , & simplicibus delectatur.
Quomodo regulam seripserit Tr. habens fratret; is quomodo dominus Papa Innocenticis con s avit , ct de visioue arboris. XI II. VI dens beatus Franciscus, quod dominus Deus
quotidie augeret numerum in idipsum , scripsit sibi, & fratribus suis habitis, 3t suturis simpliciter,& paucis verbis vitae formam, & regulam , sancti evangelii praecipue sermonibus utens, ad cuius perse- tionem solummodo inhiabat: pauca tamen alia ins ruit , quae Omnino ad conversionis sanctae usum ne
46쪽
ossario immine ant. Venit proinde Romam eum omisnibus dictis Dati ibus desiderans nimium sibi a domino Papa Innocentio m. quae Scripserat confirmari. Erμ tunc temporis Romae venerabilis Assisii natus Episcopus nomine Guido, qui sanctum Franciscum, & Omnes fratres in omnibus honorabat, & speciali venerabatur dilectione; cumque vidisset sanctum Franciseum , &fratres ejus, causam nesciens ipsorum adventum graviter tulit; timebat enim , ne patriam propriam velinient deserere , in qua Deus per Servos suos iam coeperat maxima operari r gaudebat plurimum tantos viros in suo episcopatu habere , de quorum vita, Semoribus maxime praesumebat. Sed audita causa , Reorum intellecto proposito, gavisus est in Domino valde, spondens eis dare consilium , & subsidium ferre. Accessit poeterea sanctus Frunciscus ad reverendum dominum Episcopum Sabinensem nomine I hannem de sancto Paulo, qui inter alios Romanae curiae principes, & maiores videbatur terrena despiacere , 8t amare coelestia; qui eum benigne, atqueeharitative suscipiens ipsius propositum o & volunt tem plurimum commendavit. Verum quia homo erat providus, & discretus , coepit eum de multis inte rogare , & ut ad vitam monasticam , seu heremiticam
diverteret, suadebat: at sanctus Franciscus suasionem eius humiliter, prout poterat, recusabat; non sua de
spiciendo, sed alia pie affectando altiori desiderio serebatur. Mirabatur dominus ille fervorem iptius, &timens ne a tanto proposito resiliret, planiora itinera ostendebat. Tandem eius constantiae victus preci
bus acquievit, ct coram domino Papa studuit eius negotia de eerero promovere. Pmerat Ecclesiae Dei xuoc temporia Dominus Innocentius Papa tertius, vir viserio ut, doctrina quoque aiaueatissimus , sermane
47쪽
elarissimus, gelo iustitiae servens in iis , quae ehristianae fidei eultus causa poscebat. Hic eum virorum Dei votum agnovisset, discretione praevia petitioni eorum assensum praebuit, & effectu prosequente complevit , atque de plurimis exhortans eos, monens benedixit sancto Francisco , & fratribus ejus, dixitque eis: ite eum Domino , fratres , & prout vobis Deus inspirare dignabitur, omnibus paenitentiam praedicate. Cum etiam omnipotens Deus vos numero multiplicabit , & gratia , ad me cum gaudio referetis, & ego vobis his plura concedam , ct securius majora committam . Visio. Vere Dominus erat cum sancto Franeisco, auocum que pergebat , ' eum revelationibus laeticans, Sc beneficiis exhortans. Nam eum nocte quadam se sopori dedisset, visum est sibi per quamdam viam ambulare, juxta quam arbor magnae proceritatis stabat. Arbor illa pulchra, & sortis, grossa, & alta nimis. Factum est autem, dum appropinquaret ad eam , & sub ea stans eius pulchritudinem , & altitudinem miraretur, subito ipse sanctus ad tantam devenit altitudinem, ut cacumen arboris tangeret, eamque manu capiens' facillime inclinaret ad terram . Et revera sic actum est, cum dominus Innocentius arbor in
mundo excelsior , & sublimior eius petitioni, & v luntati tam benignissime inclinavit.
De reditu ipsius ab urbe Roma in vallem Spo. letanam , ct de mora ipsius per viam . XIMι.
S Aoctus Franciscus cum fratribus suis de munere , ae gratia tanti patris, & domini plurimum exultans gratias egit omnipotenti Deo , qui ponit humi ies in sublimi , & maerentes erigit sospitate, statim. que venit visitare limina beati Petri , & oratione
48쪽
eompleta , egressus ex urbe , versus vallem spoletanam iter arripiens cum sociis est prosectus. Stilis collario. Conferebant ad invicem , dum sic irent, quanta , &qualia eis clementissimus Deus dona contulerit, qu liter a vicario Christi, domino, & patre universae christianae nationis gratissime sunt recepti ; qualiter etiam monita, & praecepta ipsius adimplere valerent; qualiter regulam, quam susceperant, possent sincere observare , ac indeclrnabiliter custodire; qualiter in omni sanctitate , & religione coram altissimo ambularent ; qualiter denique vita, & mores ipsorum per
incrementa sanctarum i virtutum forent proximis ad
exemplum . Cumque novi Christi discipuli de huiusmodi sufficienter in schola humilitatis disputassent,
dies multum ascendit, & hora praeteriit. Pervenerant tunc, desertum locum nimium prae lassitudine itineris fatigati, & esurientes refectionem aliquam invenire non poterant, eo quod locus iste ab hominibus habitatione valde remotus erat. Stat que, divina gratia procurante, occurrit eis homo afferens in manu panem, deditque eis, & abiit: ipsi vero non cognOScentes eum mirati sunt in cordibus suis, & ut magis de misericordia divina confiderent alter alterum' admonebat. Sumptoque cibo, & ipso non modicum consortati, venientes ad quemdam locum prope. civi tatem Oriensem, ibidem fere per dies quindecim sunt morati. Aliqui eorum intrantes civitatem acquirebant necessaria victus, & modicum illud, quod acquirere Poterant ostiatim , ad fratres alios deportantes, cum gratiarum actione, ac laetitia cordis pariter manduca
bant; si quid vero residui erat, quoniam alicui dare
non poterant, recondebant illud in quodam sepul ςhro, quod aliouando conservaverat corpora mortuo φψma ut idem iterum manducarent. Locus ille deser-
49쪽
tus erat, atque relictus, Sc aut rarorum , aut nullo rum frequentabatur accessu. Laeta paupertas. Erat eis exultatio magna, cum nihil viderent, vel haberent , quod eos posset vane, seu carnaliter delectare . Cae perunt prieterea cum sancta paupertate ibidem habere commercium, & in defectu omnium, quae Sunt munindi , nimium consolati disponebant, sicut ibi erant, ei ubique perpetuo adhaerere. Et quia, deposita omnisollieitudine terrenorum , sola eos divina consolatici delectabat, statuunt, confirmant nullis tribulationibus agitati, nullis impulsi tentationibus ab ejus amplexi-hus resilire. Sed licet ipsius loci amoenitas, quae ad eorrumpendum verum vigorem animi non mediocriter potest, eorum non detineret affectus, ne saltem longioris morae assiduitas vel solum exterius eis aliquid proprietatis innecteret, loco ipso relicto , sequentes felicem patrem , vallem Spoletanam tunc temporis intraverunt. Conferebant pariter veri cultores iustitiae, utrum inter homines conversari deberent, an ad loca solitaria se conserrent: sed sanctus Franeiscus, qui non de industria propria confidebat, sed ratione Sancta omnia praeveniebat negotia, elegit non soli sibi vivere , sed ei, qui pro omnibus mortuus est, Sciens se ad hoc missum , ut Deo animas lucraretur, quas diabolus conatur auferre.
De fama beati Francisci, conversione mutiommad Deum, o quomodo ordo vocatus est fratrum Minorum , ct qualiter religionem intrantes informabat beatus Franciscus.XV.
CIreuibat proinde sortissimus miles Christi Franisciscus civitates, & castra non in persuasibilibus
50쪽
humanae sapientiae verbis , sed in doctrina, & viri
te spiritus annuntians regnum Dei, praedicans pacem , docens salutem , & paenitentiam in remissionem peccatorum . Erat in omnibus fiducialiter agens ex aucto ritate apostolica sibi concessa, ' nullis utens adulati nibus , nullis seductoriis blandimentis. Sincera prad eatio. Nesciebat aliquorum culpas palpare, sed pungere , nec vitam fovere peccantium, sed aspera increpatione percutere , quoniam sibi primo suaserat opere quod verbis aliis suadebat, & non timens reprehenso rem, veritatem fidelissime loquebatur ita, ut licteratissimi viri gloria, & dignitate pollentes eius mirarentur sermones, & timore utili eius praesentia terrerentur,. Currebant viri , currebant & feminae, festinabant clerici, accelerant religiosi, ut viderent, & audirent sanctura Dei, qui homo alterius seculi omnibus videbatur . Omnis aetas, omnisque sexus properabat cernere mi rabilia, quae noviter Dominus per servum suum Ope rabatur in mundo. Videbatur certe tempore illo si-Ve per praesentiam sancti Francisci, sive Der famam quaedam nova lux e caelo missa in terris, fugans universam tenebrarum caliginem , quae pene totam si eoccuparerat regionem , ut vix aliquis sciret quo D
ret pergendum . Sic enim alta prosunditas oblivionis Dei, & negligentiae sopor mandatorum eius sere Om nes presSerat, ut vix excitari a veteribus, ct invete ratis malis aliquatenus paterentur. Radiabat velut stet la fulgens in caligine noctis, & quasi mane expansum super tenebras; sicque factu na est, ut in brevi totius provinciae facies sit immutata, & laetiori vultu ap pareret , ubique deposita pristina ditate. Fugata est prior ariditas , & seges in squallenti campo cito su rexit; coepit etiam multa vinea germinare germen odo