Seraphici viri s. Francisci Asisiatis vitae duae auctore b. Thoma de Celano ..

발행: 1806년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

persequitur ad honesta tendentem , quia quanto plus fuerit ille concudus , tanto sortius triumphabite generosum animum, ait quidam , dedeeus efficit fortiorem . Cumque diu rumor, ac plausus huiusmodi de ipso per plateas, ac vicos discurreret civitatis, & hue ,& illuc illudentium sonitus resultaret, inter multos . quorum tetigit aures horum fama, tandem pervenit

ad patrem . Qui cum audisset filii sui nomen, & in

eo tale negotium a concivibus intorqueri , eontinuo surgit non ad liberandum eum, sed potius ad perdendum ; nullaque moderatione servata, tamquam lupus ad ovem advolat, qu torvo , ac truet vultu illum respiciens , iniecta manu invereeunde, ae inhoneste Satis ad propriam domum pertraxit eum , sicque omni miseratione subtracta , per plures dies eum in tenebr so loco reclusit, & putans animum eius flectere ad sui consensum , primo verbis, deinde verberibus, Scvinculis agit. constans proposito. Ipse vero ex hoc ad exequendum propositum sanctum promptior , & va

lidior reddebatur, & nee exprobratus verbis, nec Vin culis satigatus patientiam dereliquit. Non enim per flagella , & vincula potest a mentis recta intentione declinare , ac statu , nec a Christi grege abduci , cui praecipitur in tribulatione gaudere, nee trepidat in diluvio aquarum multarum , cui est refugium a pres sura Filius Dei , qui ne aspera nostra nobis Videan

tur , Semper sua ostendit esse maiora , quae pertulit

Qualiter mater ejus solvit eum; ct quomodo coram Episcopo Assisii se denudaviι. v I. F Actum est autem , eum pater eius, familiari causa

urgente , aliquantulum a propria civitate discessisset, & vir Dei vinctus in domus ergastulo permaneret B

32쪽

ret, mater eius, quae sola domi cum eo remanserat, factum viri sui non approbans, blandis sermonibus filium allocuta est ; cumque videret, quod eum a Suo

proposito revocare non posset, eommota Sunt matemna viscera super eum . 3c confractis vinculis, liberum eum abire permisit. At ipse gratias omnipotenti DO-mino reserens , ad locum , in quo fuerat prius , concitus est reversus ; maiori enim libertate Iam utitur tentationum documentis probatus, & propter multiplicia hella imaginem induerat laetiorem . Probata Virtus. Securiorem ex iniuriis receperat. animum , &liberius ubique pergens magnanimior incedebat. Revertitur interea pater, & eo non invento, peccata peccatis accumulans ad convitia uxoris convertitur. Cucurrit deinde ad locum fremen , & perstrepens, ut , Si eum re Vocare non posset , saltem de provincia effugaret. Verum quia timor Dei fiducia est fortitudinis , ut audivit carnalem patrem gratiae filius ad se venientem , securus, & latus ultro se obtulit, libera voce clamans , se pro nihilo ducere vincula, At verbera eius; insuper attestatur, se pro Christi nomine gaudenter mala omnia subiturum . Videns autem pater , quod ab incepto itinere eum revocare non posset, totus ad extorquendam pecuniam instigatur. Desideraverat

eam In pauperum victum , & illius loci aedificiis totam expendere , ac praebere; sed quia pecu niam non amabat , nulla de ipsa specie boni decipi potest , ct quia nullo ipsius detinebatur affectu, ad

eius amissionem in aliquo non turbatur. Inventa ita que pecunia, quam maximus terrenorum contemptor,

Sc caelestium divitiarum nimis eupidus exquisitor in Pulverem , de fenestram excusserat, saevientis patris ali qu*'tulum extinguitur furor , avaritiae sitis inventiO-μπιε ν Ore utcumque restinguitur .. Ducit quin deinde

33쪽

ad Episcopum civitatis , ut. in ipsius manibus omnibus eius renuntians facultatibus, omnia redderet, quae habebat: quod non solum ipse non renuit , sed &multum gaudens prompto animo acceleravit sacere postulata . Cumque perductus esset coram Episcopo , nec moras patitur , nec cunctatur de aliquo; imo nec Verba expectat, nec facta , sed continuo depositis, &proiectis omnibus vestimentis, restituit ea patri, insuper & nec se moralia retinens totus coram Omnibus denudatur. Episcopus vero animum ipsius attendens , fervoremque , ac eostantiam nimis admirans protinus exurrexit, si inter brachia sua ipsum recolligens , pallio, quo indutus erat, contexit eum . Intellexit.

aperte divinum esse consilium , & facta viri Dei ,

quae praesentialiter viderat, cognovit mysterium continere . Factus est propterea deinceps adiutor eius ,& fovens ipsum, atque confortans amplexatus est eum

in visceribus eharitatis . Ecce jam nudus eum nudo luetatur, & depositis omnibus, quae sunt mundi, εὐ-lius divinae iustitiae memoratur . Studet iam sici propriam contemnere vitam , omnem pro illa sollicitudinem deponendo, ut sibi pauperi pax esset in obsessa via, & solus earnis paries ipsum a divina visione interi m separaret.

ualiter a latronibus captus projectus fuit iu urvem ἔ

θ quom ado remivir leprosis. VII. I Am enim eum semicinius involutus pergeret, qui

quondam caruiaticis utebatur, di per quamdam si vam lauties Domino lingua franei gena decantaret , latrones super eum subito irruerunt; quibus ferali animo eum quis esset interrogantibus , eonfidenter vir Dei plana voce respondit dicens et praeco sum magni

34쪽

lasso loco pleno magnis nivibus proiecerunt dicen tes: Jace rustice praeco Dei. Ipse vero se huc, a que illuc revolvens , nive a se discussa, illis rec dentibus, de fovea exilivit,& magno exhilaratus ga dio ecepit alta voce per nemora laudes creatori ominnium perfodare . Tandem ad quoddam claustrum M nachorum veniens, per plures dies in sola vili eam ista quasi gargio in eoquina existens cupiebat vel dehrodio saturari. Verum cum, omni miseratione su traeta, nullum posset vel vetustum acquirere indumentum , non motus ira , sed necessitate eoactus inde

progrediens venit ad Eugubii civitatem , ubi a quindam olim amico eius sibi tunicam acquisivit. Post haec autem, modico tempore iam elapso, eum viri ubique fama crebresceret, & nomen eius divulgaretur in populis , prior monasterii supradicti quod factum iu rat in virum Dei reeolens , & intelligens, venit ad eum , & ob reverentiam salvatoris ab eo suppliciter

pro se , spisque veniam postulavit. Deinde vero tintius humilitatis sanctus amator se transtulit ad lepro sos , eratque cum eis diligentissime serviens omnibus propter Deum , & lavans putredinem Omnem ab eis, ulcerum etiam saniem extergebat, sicut ipse in testa mento suo loquitur dicens: quia eum essem in Pec eatis, nimis amarum mihi videbatur videre leprosos, & Dominus conduxit me inter illos, & feei misericordiam cum illis. In tantum namque , ut dicebat , aliquando amara et leprosorum visio existebat, ut, eum tempore vanitatis suae per duo fere milliaria eminus ipsorum domos respiceret, nares suas manibus

Propriis obturaret. Sed cum Iam gratia , de virtuteasti imi sancti . & utilia inciperet cogitare, in se s viri adhue habitu eonstitutus leprosum unum obvium

35쪽

habuit die quadam ; semetips6 sortior effectus aecesis sit , & osculatus est eum. Exinde quoque coepit seipsum magis ac magis contemnere , quousque misericordia redemptoris ad persectam suimet victoriam perveniret. Aliorum quoque pauperum in seculo manens, & adhuc seculum sequens erat adiutor, non habentibus porrigens miserieordiae manum , & assii elis gerens compassionis affectum . Nam cum die una praeter morem suum , quia curialissimus erat, euidam pauperi ab eo eleemosynam postulanti exprobrasset , statim paea itentia ductus coepit dicere intra se, magni

vituperii fore , magnique dedecoris petenti pro nomine tanti regis subtrahere postulata. Posuit proinde in corde suo nemini pro Deo a se petenti secundum posse de cetero aliquid denegare; quod & diligentissime secit, & implevit, quousque totum omnimode praebuit semetipsum , evangelici eonsilii primitus exequutor, quam doctor essectus: quod petit a te , inquit, da ei, & volenti a te mutuari ne avertaris .cuomodo eonstruxit ecclesiam sancti Damiani; ct de conversatione Dominarum in eodem loco deYeutium. v m.

ΡRimum itaque opus, quod beatus Franeiscus aggreditur, liberatione sui de manu carnalis patris obtenta, domum construit Deo ; illamque non de novo facere tentat, sed veterem reparat, vetustam resareit; non fundamentum evellit, sed super illud aedificat, praerogativam , licet ignotans , semper re servans Christo; fundamentum enim aliud nemo po

test ponere praeter id, quod positum est , quod est Christus Iesus. Cumque ad locum, in quo , sicut

36쪽

dictum est, ecclesia sancti Damiani antiquitus con- Structa fuerat, reversus soret, gratia illum altissimi comitante , in brevi eam tempore studiosius reparavit . Hic est locus ille beatus, & sanctus, in quo gloriosa religio , & excellentissimus ordo pauperum Dominarum , & sanctarum virginum a conversione beati Francisci fere sex annorum spatio iam elapso, per eumdem beatum virum felix exordium sumpsit, in quo domina Clara civitate Assisii oriunda , lapis pretiosissimus, atque sortissimus ceterorum superpositorum lapidum extitit fundamentum. Nam cum post imitationem ordinis Fratrum dicta domina sancti viri monitis ad Deum conversa fuisset, multis extitit ad profectum , & innumeris ad exemplum . Nobilis parentela , sed nobilior gratia; virgo carne , sed mente castissima ; aetate iuvencula, sed animo cana; constans proposito, & in divino amore ardentissima desiderio; sapientia praedita , & humilitate praecipua , Clara nomine , clarior vita , clarissima moribus. Super hane quoque pretiosissimarum margaritarum nobilis structu ra surrexit, quarum laus non ex hominibus, sed ex Deo est ; cum nec angusta meditatio eam cogitare sufficiat, nec brevis locutio explicare. Praecipue nam que ante omnia in eis viget virtus mutuae, ac continuae charitatis, quae ita ipsarum in unum copulat v luntates, ut cum quadraginta vel quinquaginta pariter alicubi morentur , idem velle , ac idem nolle unum in eis spiritum faciat de diversis. Secundo in unu quaque rutilat humilitatis gemma, quae collata dona, & bona de eoelis habita sic conservat, ut virtutes ceteras mereatur . Tertio virginitatis, & castitatis

lilium sic respergit odore mirabili universas, ut te ren/rum cogitationum oblitae sola desiderent coelestiamςditari, & tantus ex ipsius flagrantia in ipsarumh cor

37쪽

eordibus aeterni sponsi amor exoriatur, ut integritas sacrae affectionis omnem ab eis consuetudinem vitae prioris excludat. Quarto sic omnes altissimae paupertatis sunt titulo insignitae, ut extremae ' necessitati victus, & vestitus vix, vel nunquam satisfacere acquie scant . Quinto Vero sic abstinentiae, ac taciturnitatis adeptae sunt gratiam singularem , ut ad cohibendum earnalem motum , & frenandam linguam vix minime patiantur; cum & quaedam ipsarum ita sint a collocutionibus dissue ta: , ut, cum necessitas exigit eas loqui, vix verba formare, prout expedit, recordentur. Sexto quippe in his Omnibus virtute patientiae tam admirabiliter adornantur, ut nulla tribulationum ad Uerritas , vel molestiarum iniuria ipsarum frangat animum , vel immutet . Septimo denique contemplationis Summam taliter meruerunt acquirere , ut in ea discant omne, quod agendum eis, seu vitandum Sit,& felle iter noverint mente Deo excedere, nocte, ac die divinis laudibus insistentes. Dignetur aeternus Deus gratia sua sancta tam felix principium exitu concludere sanctiori. Et haec ad pr.esens de virginibus Deo dieatis, & devotissimis ane illis Christi dicta sufficiant, tum ipsarum vita mirifica, & institutio gloriosa, quam a domino Papa Gregorio tune temporis Hostiensi Episeopo susceperunt , proprium epuε requirat, & otium .

38쪽

v ITA PRIMA I9Ouomodo, mutato habitu, refecit ecclesiam sancta M riae in Portiuncula, ct audito evangelio, reticiis omnibus , habitum, quem fratres habent , ad invenit, ct fecit. v I III. INterea sanctus Dei, mutato habitu , & praedieta e=clesia reparata, migravit ad locum alium iuxta eivitatem Assisii, in quo ecclesiam quamdam dirutam, & propemodum eversam reaedificare incipiens , a b no principio non destitit, quousque ad persectum adduceret universa . Inde vero ad alium qe transtulit locum , qui Portiuncula nuncupatur , in quo ecclesia beatae Virginis matris Dei antiquitus constructa

extiterat , sed deserta tunc a nemine curabatur; quam eum sanctus Dei cerneret sic destructam, pietate eommotus, quia devote servebat erga totius honitatis Ivatrem , coepit ibidem assiduus commorari. Factum est autem, cum jam dictam ecclesiam reparasset, conversionis ejus annus tertius agebatur, quo in tempore quasi heremitieum serens habitum, accinctus corrigia , & baculum manu gestans calceatus pedibus incedebat. Sed tum die quadam evangelium qualiter Dominus miserit discipulos suos ad praedicandum, in eadem ecclesia legeretur, & sanctus Dei assistens ibidem utcumque verba evangeliea intellexisset, celebratis missarum solemniis, a sacerdote sibi exponi evangelium supplieiter postulavit. Evangelica viocatio. Quicum ei euncta per Ordinem enarrasset, audiens Sanctus Franciseus Christi diseipulos non debere aurum , diVe argentum, seu pecuniam possidere, non peram, non sacculum , non virgam, non panem in via por

x3rps non taleianaenta, non duas tunicas habere, sed b a re

39쪽

regnum Dei, & paenitentiam praedicare, continuo exultans in spiritu Dei, hoc est, inquit, quod volo, hoc est, quod quaero , hoc totis medullis cordis

facere concupisco. Festinat proinde pater sanctus superabundans gaudio ad impletionem salutaris auditus, nec moram patitur praeterire, quin operari devotus incipiat quod audivit. Solvit protinus calceamenta de pedibus, baculum deponit e manibus, & tunica una contentus pro corrigia funiculum immutavit . Parat sibi ex tunc tunicam crucis imaginem praeferentem , ut in ea propulset omnes daemoniacas phantasias: p rat asperrimam , ut carnem in ea crucifigat eum vitiis , se peccatis: parat sibi ex tune pauperrimam , &incultam , & quae a mundo nullatenus valeat concupisci. Cetera vero, quae audierat, summa cum diligentia, summa eum reverentia facere gestiebat. Non enim fuerat evangelii surdus auditor, sed laudabili memoriae quae audierat cuncta commendans ad literam diligenter implere curabat.

De praedicatione evangelii, ct annuutiatione pacis,

ct sex priorum Fratrum converrame . Capitulum decimum. EXinde cum magno servore spiritus, Si gaudio mentis

coepit omnibus paenitentiam pmdicare, verbo simplici, sed eorde magnifico aedificans audientes . Erat Verbum eius velut ignis ardens, penetrans intima comdis, & omnium mentes admiratione replebat. Totus alter videbatur quam fuerat, Ad caelum intuens dedignabatur respicere terram. Et mirum certe, quia ibi ecepit primitus praedicare, ubi , cum adhuc esset infantulus, didicerat legere, in quo & loco sepultus est

40쪽

VITA PRIMA II honorifice , ut primum, & selix initium felicior eo, sumatio commendaret. Ubi didicit, ibi & docuit, Se ubi ecepit, ibi feliciter consumavit. In omni praedi-eatione sua, priusquam convenientibus proponeret ver

bum Dei, pacem imprecabatur dicens: Dominus det vobis pacem . Hanc viris, & mulieribus, hanc obviis,& obviantibus semper devotissime nuntiabat et propterea multi. , qui pacem Oderant pariter, & salutem,

Deo cooperante, pacem amplexati sunt toto corde,

aeti & ipsi filii pacis, & aemuli salutis aeternae; inter quos quidam de Assisio pium , ae simplicem spiritum gerens virum Dei devote primo secutus est. Post hunc frater Bernardus pacis legationem amplectens ad mercandum regnum caelorum post sanctum Dei cucurrit alacriter. Hic enim frequenter suscepe- urat beatum patrem hospitio , cujus vitam, & mores intuitus, & expertus, refectusque sanctitatis odore, concipit timorem , & salutis spiritum parturivit. Videbat eum nocte orantem , rarissime dormientem, di laudantem Deum, & gloriosam Virginem matrem eius; mirabatur, atque dicebat: vere hie homo a Deo est. Accelerat proinde vendere omnia sua, di pauperibus, non parentibus largitus est ea, & persectioris viae titulum apprehendens sancti evangelii consilium adimplevite si vis perseetus esse, Vade, Ven

de omnia, quae habes, & da pauperibus, & habebis

thesaurum in eado, S veni, sequere me. Quo facto, vita, & habitu sancto Francisco associatus est, era que cum eo semper, quousque, multiplicatis fratribus, cum obedientia pii patris ad alias transmissus est regiones . Eius namque ad Deum conversio forma et-etitit convertendis in venditione possessionum ,& elaringitioΠe pauperum . Sanctus Franeiscus vero de tanti Viri adventu A eonversione gavi us est gaudio ma- --

SEARCH

MENU NAVIGATION