Seraphici viri s. Francisci Asisiatis vitae duae auctore b. Thoma de Celano ..

발행: 1806년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

persectionis argumenta probatas Sanctus eas cognovearit omnium pro Christo paratas substinere iacturam, subire laborem , nec a sanctis mandatis velle aliis quando declinare , promisit eis, & aliis paupertatem in consimili conversatione profitentibus suum, & se, trum suorum auxilium, & consilium perpetuo exhibere . Hoc semper, dum vixit , diligenter exsolvit,& fieri semper, cum morti proximus esset , non ne gligenter mandavit , unum atque eumdem spiritum dicens fratres, & Dominas illas pauperculas de hoe seeuto eduxisse . Mirantibus quandoque fratribus , quod tam sanctas Christi famulas sua praesentia corporali non saepius visitaret, dicebat: non credatis, charissimi , quod eas perfecte non diligam . Si enim ' magnum esset eas in Christo fovere , nonne maius suisset eas Christo iunxisse Et quidem non eas vineasse nulla fuisset iniuria; non curare vocatas sum ma est inclementia. Sed exemplum do vobis , ut quemadmodum ego Deio , ita & vos faciatis . Nolo, quod aliquis ad visitandum eas spontaneum se offerat ; sed invitos , & plurimum renitentes iubeo ipsarum servitiis deputari, spirituales dumtaxat viros, digna, & longaeva conversatione probatos. Cum enim semel quidam frater, qui duas in m nasterio quodam filias perfectae conversationis habebat , quoddam pauperculum munusculum ex parte sua libenter ad dictum locum se diceret delaturum , increpavit eum sanctus durissime, verba non modo reis

ferenda inculcans, sicque per alium recusantem , sed non obstinatius persistentem transmisit exentum . Alius frater in hyeme causa compassionis ad monasterium quoddam accessit, sed Voluntatem sancti sie effcacem de non eundo nescivit; per plura millia in maximarum nivium frigore illum nudum pergere secit.

282쪽

prequenti supplicatione vicarii sanctus pater pulsatus , cum apud sanctum Damianum faceret moram, ut filiabus proponeret verbum Dei , ipsius tandem instantia devictus concessit. Congregatis autem Dominabus ex ' more, ut verbum Dei audirent, sed non minus ut patrem viderent , levatis ipse in caelum oculis, ubi cor semper habebat, ad Christum coepit orare . Cinerem proinde sibi deserri iubet , de quocirca se in pavimento circulum fecit , reliqLum super

proprium caput imponens. Expectantibus beatum patrem intra cinereum circulum cum silentio persistentem, stupor in earum cordibus non parvus oboritur. Surgit subito sanctus, ct illis admonitis, Miserere mei Deus, recitat pro sermone, quo finito, celeriter soras egreditur. Huius virtute alludii tanta fuerunt famulae Dei contritione repletae, ut lacrimarum educentes profluvia vix a sui vindicta manus proprias contine rent. Opere docuit illas, se cinerem reputare, nihilque cordi eius aliud approximare de ipsis, nisi haereputatione condignum . Haec erat conversatio eius cum feminis sanctis, haec visitatio illarum perutilis, coacta tamen, & rara , haec Voluntas ejus pro fratribus omnibus, quos eis ita pro Christo, cui servivit,

servire volebat, ut semper velut animalia pennata laqueos coram positos praecaverent.

De commendatione regula fratrum . Communem professionem , ct regulam ardentissime et elabatur , & illos, qui circa eam et elotes erant, singulari benedictione dotavit. Hane enim suis dicebat librum vitae, spem salutis , medullam evangelicam, viam perfectionis, clavea paradisi, pactum Rierni scederis. Hanc volebat habem ab Omnibus, sciri ab

283쪽

ab omnibus, & ubique in ' alleviationem taedii, di

memoriam praestiti iuramenti cum interiori homine eonfabulari. Docuit eam semper in eommonitionem agendae vitae portare prae oculis , quodque plus est, eum ' ipsa mori debere: cujus instituti non immemor quidam laicus frater, quem intra martyrum numerum

credimus esse colendum, palmam assecutus est gloriosae victoriae; nam cum a saracenis ad martyrium peteretur , summis manibus regulam tenens, genibus humiliter incurvatis, sic socio dixit: de omnibus, quae contra sanctam istam regulam feci, frater charissime, ante oculos maiestatis , & coram te eulpabilem me proclamo. Successit brevi confessioni gladius, quo ma

tyrio vitam finivit, signisque, & prodigiis postmodum claruit. Hic iuvenculus intraverat ordinem adeo , ut ferre vix posset ieiunium regulare , cum tamen loricam ad carnem sic puerulus deserebat. Felix puer, qui feliciter incepit, ut felicius consumaret. Vidit aliquando pater sanctissimus visionem quamdam caelesti miraculo factam ad regulam pertinentem. Tempore, quo de regula confirmanda fiebat inter fratres collatio , sancto de huiusmodi negotio vehementer sollicito talia monstrantur in somnis . Videbatur sibi de terra micas panum subtilissimas collegisse, multisque famelicis fratribus ipsum circumstantibus debere tribuere. Cumque micas tam tenues di stribuere formidaret, timens ne inter manus exciderent pulveres tam minuti, vox ei desuper inclamabat: Francisce, unam de micis omnibus hostiam confice, ac manducare volentibus tribue manducandam . Quo illud agente , quicumque non devote reciperent, aut freceptum contemnerent donum , mox lepra insecti n et tabiles apparebant. IRecitat mane sanctus haec omnia sociis, dolenἔ odi nun percipere mysterium visionis. Post

284쪽

VITA ALTERA - 26spost modicum vero cum vigil in oratione persisteret, huiusmodi vox de) caelo sibi delapsa est: Francisce, inquit, micae noctis praeteritae verba evangelica sunt, hostia regula , lepra iniquitas. Hanc quidem , quam iuraverant, fidem non duram, vel asperam fratres iblorum temporum reputabant, qui erant ad Omnia supererogare promptissimi. Neque enim languor , Vel desidia locum habet, ubi amoris stimulus semper ad majora perurget .

De infirmitaribus sancti Francisci. ΡEr labores innumeros, & aegritudines validas in semitis Christi vestigia posuit praeco Dei Frauci Scus, nec pedem retraxit, donec quod perfecte coepit , persectius consumavit. Nam eum laxatus esset , & totaliter corpore conquassatus, nunquam a persectionis suae substitit cursu, nunquam rigorem passus est inflectere disciplinae; nam & exha sto iam corpori sine concientiae murmure nequibat Vel. inmodico subvenire. Itaque cum oporteret ipsum etiam nolentem proprii corporis incommoda, quae Vires eius excesserant, blandimentis remedialibus delinire, quemdam, quem sciebat consilium sibi daturum expediens , benigne die quadam alloquitur: quid tibi videtur, fili charissime, quod conscientia mea de cu ra corporis frequenter submurmurat Timet, ne timhrmanti nimis indulgeam, & exquisitis ei studeam lamentis succurrere , non quod ipsum iam aliquod delectet accipere tu infirmitate longa confortum , a quo totius saporis recessit impulsus. Respondit filius diligenter ad patrem , a Domino sibi dari verbum responsionis agnoscens: dic mihi, si dignaris, a pater, qua diligentia corpus tuum, dum totuit, tuis , ob ἀ

285쪽

obtemperavit mandatis 3 Qui ait: testimonium illi perhibeo, quia per omnia obediens fuit, in nullo sibimet ipsi pepercit, sed quasi princeps ad cuncta

ferebat Lr imperia. Nullum subterfugit laborem , nullum declinavit incommodum , dummodo iussa posset perficere. In hoc persecte convenimus ego, & ipsum , ut sine aliqua repugnantia Christo domino serviremus . Et ait frater: ubi est ergo, pater, liberalitas tua λ ubi pietas, & summa discretio 3 Est ne ista fidelium amicorum redhibitio digna, beneficium libenter accipere, nec ipsi necessario danti pro merito respondere λ Quid servire domino tuo Christo absque auxilio corporis hactenus impendere potuisti pNonne, ut ipse fateris, propter hoc se omni perieulo dedit p Fateor , fili, ait pater , hoc esse verissimum . Et filius: est ne hoc rationi conveniens, ut tam sideli amico in tanta necessitate desis , qui se , & sua pro te usque ad mortem exposuit 8 Absit a te, pater auxilium , & baculus affictorum , absit a te hoc peccatum in Domino. Benedictus es tu, inquit , fili , qui sapienter meis disceptationibus tam salutaria remedia propinasti . Et ecepit hilariter Io- qui ad corpus: gaude , frater corpus, & parce mihi , quia ecce iam placita libenter perficio , libenter tuis querulis affectibus subvenire festino. Sed quid

jam extinctum poterat delectare corpusculum p Quid substentare ex omni parte ' collapsum p Mortuus erat Franciscus iam mundo , ' Christus vivebat in eo.

Crux illi erant mundi delitiae, quia Christi erucem

radicatam gerebat in corde, & ideo stigmata exterius fulgebant in carne , quia intus radix altissima excre-

tacebat in mente .

Ita ex omni parte eruciatibus sesso mirum, quod suffcere vires ad tolerantiam poterant..Has ve

286쪽

'o suas angustias non poenarum censebat nomine, sed sororum , quas multis ex causis provenisse non dubium est. Sane ut clarior fieret ex triumphis, non

solum tyrocinio suo diffcilia commisit altissimus, verum etiam emeritae militiae viro dabatur materia triumphandi . Habent & in hoc exempla sequentes , dum propter senectutem nihil lentius, propter i firmitatem nihil indulgentius egit. Nec ulla causa fuit persecta in valle lacrimarum purgatio, quae sic de quadrante novissimo redderet rationem , si quid inhaesisset cremabile, ut tandem purgatissimus raptim ad superos evolasset . Potissimam vero toris mentorum suorum existimo rationem , quia , ut ipse asserebat de aliis , in substinendis. illis retributio multa. Nam nocte quadam cum propter infirmitatum suarum graves, & diversas molestias plus solito lassaretur , coepit de intimo cordis compati sibi ipsi. Sed ne spiritus ille promptus carni carnaliter eonsentiret in aliquo vel ad horam , patientiae acutum orando ad Christum servat immobile . Orans tandem sic positus in agone , promissionem aeternae vitae a Domino sub hac similitudine reportavit: si tota te rae moles, & machina mundi aurum esset sine pretio pretiosum, & tibi pro his , quae pateris, duris molestiis , omni dolore sublato, daretur in priemium thesaurus gloriae tantae , cui praedicta auri comparatio nulla esset, vel etiam nominari non digna, nonne gaudens libenter substineres quae substines ad momentum p Gauderem utique, ait sanctus, & super modum gauderem. Exulta igitur, dixit illi Deus, quia regni mei est arrha infirmitas tua , & per po nitentiae meritum securus, & certus ejusdem regni haereditatem expecta . Sed quanta putas exultatione

gavisum hominem tam felici eromissione beatum p

287쪽

Quantlim non solum patientia, verum etiam charitate illum credis eorporis molestias amplexatum p Novit ipse modo perfecte, quia indicibile tune dicere sibi fuit; retulit tamen sociis pauca, ut potuit. Laudes de ereaturis tunc quasdam composuit, & eas u eumque ad creatorem laudandum accendit.

De transitu sancti patris. IN fine hominis , ait sapiens , denudatio operum

illius; quod in sancto isto gloriose cernimus esse completum, qui viam mandatorum Dei mentis alacritate percurrens per Omnium virtutum gradus ad summa pervenit, & velut ductile opus sub multiplicis tribulationis malleo ad persectionem adductus omnis consummationis vidit finem ; tunc enim magis eius mirifica opera colluxerunt, Sc divinum fuisse Omne, quod vixit, veritatis inditio fulsit, cum, vitae mortalis calcatis illecebris , liber evasit ad superos. Nam mundo vivere duxit opprobrium , dilexit suos in finem , mortem cantando suscepit . Cum igitur ad dies iam propinquaret extremos , quibus , finibili luce subtracta, lux perpetua succedebat,i virtutis exemplo monstravit, quod nihil commune illi erat cum mundo; eonfectus namque infirmitate illa tam gravi, quae omni languore conclusit, super nudam humum se fecit deponi , ut hora illa extrema , in qua poterat adhuc hostis irasci , nudus luctaret cum nudo . Triumphum revera expectabat intrepidus , &consertis manibus iustitiae complectebatur coronam . Positus sic m terra, saccina veste deposita, faciem solito levavit ad cauum , & intendens illi gloriae totus , manu sinistra dextri lateris vulnus ne videretur,

obtexit, Se ait ad fratres: ego quod meum est laci;

288쪽

VITA ALTERA 269

quod vestrum est Christus edoceat . Uidentes hoe filii producunt rivul's lacrimarum , & de intimia longa trahentes suspiria nimio dolori compatiendo succumbunt. Interea sopitis utcumque singultibus , guardianus eius, qui veram causam divina verius inspiratione cognovit, festinus surrexit, & accepit eum femoralibus tunicam , saccinamque cappellulam , is ' dixit ad patrem : tunicam istam , & semoralia cum cappellula obedientiae Sanctae mandato a me tibi accommodatam cognoveris; sed ut scias, te nihil proprietatis in illis habere , dandi haec alicui omnem tibi aufero potestatem . Gaudet sanctus, & iubilat prae t etitia cordis, quoniam fidem tenuisse dominae paupertati usque in finem se videt. Fecerat enim haec omnia paupertatis zelo, ut nec habitum quidem proprium in fine vellet habere, sed quasi ab altero

commodatum. Cappellulam vero saccinam portavit in capite , ut cicatrices contegeret pro sanitate oculorum susceptas, cui satis necessarium erat pileiam cuiusvis pretiosae lanae suavitate lenissimum . Levat post haec sanctus palmas ad coelum , & Christum suum magnificat, quod iam exhoneratus omnibus liber vadit ad Christum . Verum ut ostenderet

se Dei sui Christi verum imitatorem in omnibus, fratres, & filios, quos dilexerat a principio, in Gnem dilexit eos. Fecit enim fratres omnes assistentes ibidem ad se vocari, & verbis consolatoriis pro Sua morte demulcens, paterno affectu ad divinum est hortatus amorem; de patientia, At paupertate ser- Vanda sermonem protraxit, ceteris institutis sanctum evangelium anteponens . Circumsedentibus vero Omnibus fratribus, extendit super eos dexteram Suam , S incipiens a vicario suo capitibus singulorum immposuit, benedixitque in illis, qui erant ibi, etiam

289쪽

omnibus fratribus , qui ubique conversabantur in mundo , & qui venturi erant post ipsos usque in finem seculi seculorum . Nullus sibi hanc benedictionem usurpet , quam pro absentibus in praesentibus promulgavit, ut alibi , tempori enim aliquid insonuit speciale, sed potius ad ossicium detorquendum. Cum itaque amarissime lacrimarentur fratres, & inconsolabiliter deplorarent, iussit pater sanctus panem

sibi afferri, quem benedixit, & fregit , & particulam unicuique ad manducandum porrexit. Recordabatur illius sacratissimae coenae, quam Dominus cum suis discipulis ultimam celebravit; in illius enim veneranda memoria ostendens quem ad fratres habebat amoris affectum , fecit hoc totum . Proinde paucos dies, qui usque ad transitum ejus restabant, eXpendit in laudem, socios suos valde dilectos secum Christum laudare instituens. Invitabat omnes creaturas ad laudem Dei, & per verba quaedam, quae Olim

composuerat, ipse eas ad divinum hortabatur amorem ; nam & mortem ipsam cunctis terribilem , Scexosam hortabatur ad laudem, eique laetus occurrens ad suum invitabat hospitium : bene veniat, inquit, soror mors. Ad medicum autem audacter et frater medice , pronostica mortem , quae mihi erit ianusti vitae. Ad fratres veror cum me videritis ad extrema perduci, sicut me nudius tertius nudum vidistis, sic me super humum exponite, & per tam longum spatium iam defunctum sic jacere sinatis, quod unius milliarii tractum suaviter quis perficere pOS Sit . Venit ergo hora, &, cunctis in eum Christi completis mysteriis, feliciter volavit ad Deum . Minister fratrum in Terra laboris tunc erat frater Augustinus, qui in hora ultima positus, cum diu ampridem amisisset loquelam , audientibus qui asta-- bant,

290쪽

VITA ALTERA 272bant, de subito clamavit, & dixit: expecta me, pater , eXpecta . Ecce sam venio tecum . Quaerentibus fratribus, & admirantibus multum cu: sic loqueretur, audacter respondit: nonne videtis, inquit , patrem nostrum Franciscum, qui vadit ad cactum p Et statim

illius anima carne soluta patrem est Secuta sanctissimum .

Alteri fratri vitae laudabilis tunc temporis orationi suspenso nocte illa, & hora gloriosus pater

purpurea dalmatica vestitus apparuit, quem turba hominum innumera sequebatur, a qua se plurimi sequestrantes dixerunt ad fratrem : nonne hic est Christus, o frater λ Et ille dicebat: ipse est. Alii vero

iterum perquirebant dicentes : nonne hic est sanctus Franciscus Frater ipsum esse similiter respondebat. Videbatur revera fratri ,& omnium comitantium turbae , quod Christi, & beati Francisci una persona

foret; quod a sane intelligentibus nequaquam temerarium iudicatur, cum qui adhaeret Deo , unus spiritus sit cum ipso , & ipse Deus omnia in omnibus sit futurus. Pervenit tandem beatus pater cum illa turba mirabili ad amoenissima loca , quae aquis irrigata. perliquidis omnium virebant framinum venustate, & florum decore vernantia arborum omnium delitioso genere replebantur. Erat ibi palatium magnitudinis mirae , ac pulchritudinis singularis, quod alacriter intrans novus accola cani, cum in eo fratres plurimos reperisset, super mensam splendidis, i me praeparatam ,& variis refertam deliciis coepit eum suis delectabiliter epulari. Episcopus Assisinas ad ecclesiam S. Michaelis tunc temporis causa peregrinationis perrexerat, cui , cum inde rediens Beneventi hospitatus fuisset, beatus pater Franciscus nocte sui transitus per visionem appa ruit a

SEARCH

MENU NAVIGATION