장음표시 사용
261쪽
laude laetos nos fecit, ne caro nostra vane pro huiusmodi glorietur. Et statim ab eo licentiata recessit , nec ultra ibidem apparuit. Cernentes haec Omnia fratres perplurimum admirati sunt. Do charitate . . O Uae in aliis creaturis germanum effecerat ius amoris, mirum non est, creaturis insignitis imagine creatoris si germaniorem Christi charitas faciebat. Salute namque animarum praestare nihil dicebat, eo saepius probans, quod unigenitus Dei pro animabus dignatus fuerit in cruce pendere . Hinc sibi in oratione luctamen, in praedicatione discursus, in exemplis dandis excessus . Non se Christi reputabat amicum, nisi animas diligeret, quas ipse dilexit; &haec penes euna eausa potissima venerandi doctores , quod Christi adiutores unum tum Christo exequerentur officium , ipsos vero fratres velut domesticos
fidei singularis, & quos uniret participium haereditatis
aeternae, viscerosissime totis amplexabatur affectibus. Quoties asperitas vitae reprehenderetur in ipso , respondebat , se datum ordini ad exemplum , ut aquila provocaret ad volandum pullos suos; unde cum innocens ejus caro , quae iam sponte spiritui se subdebat , nullo propter Offensas egeret flagello , tamen exempli causa renovabat in ea poenas, solum propter alios custodiens vias duras. Recte quidem, quoniam plus ad manum , quam ad linguam respicitqr praelatorum . Manu pater perorabat suavius, persuadebat fatilius, probabat & certius: si linguis hominum IO- quantur, Sc Angelorum, charitatis autem exempla non
mon'trent, mihi parum , sibi nihil sunt; verum ubi reprehensor minime formidatur, & est pro ratione
262쪽
voluntas , satis ad salutem sigilla sufficiunt Faciendum tamen quod intonant; ' ut, ieiunis ' canalibus, ad areolas fluenta, pertranseant. Colligatur interdum rosa de spinis, ut maior minori serviat . Jam vero quis Francisci sollicitudinem pro subditis induit Θ Levat ille semper ad caelum manus pro veris Israelitis , & sui quandoque oblito prima D terna charitas occurrit. Provolutus pedibus majest iis, sacrificium spiritus pro suis offert, cogit ad beneficia Dominum . Gregi pusillo , quem post se traxerat, pleno amoris timore compatitur, ne post perditum mundum perdere contingat & coelum: futurum se putabat inglorium , nisi commissos una secum fariceret gloriosos, quos laboriosius eius parturiebat spiritus, quam materna pepererant Viscera. Multa sibi ad infirmos compassio , multa pro. illorum necessitatibus sollicitudo . Si quando pietas secularium electuaria mittebat eidem , cum ipse plus aliis indigeret, ceteris infirmantibus dabat. Omnium Ianguentium in se transformabat affectus, verba prie-hens compaessionis, ubi subventionis non poterat. Comedebat ipse diebus ieiunii , ne infirmi comedere vererentur, nec verebatur per publica civitatum ea nes fratri infirmo conquirere. Monebat tamen languidos, patienter ferre desectus, nec consurgere in scandalum , cum non esset per omnia satisfactum ἔunde in quadam regula scribi fecit haec verba: rogo Omnes fratres meos infirmos, ut in suis infirmitatibus non irascantur, non conturbentur contra De um , nec contra fratres. Non multum sollicite postulent medicinas, nec nimis desiderent liberare camnem cito morituram, quae est animae inimica. De Omnibus gratias agant, ut quales vult eos esse D
Ps, tales se lare desiderent; quos enim Deus ad via 2 tam
263쪽
tam praeordinavit aeternam , flagellorum, atque infimmitatum stimulis erudit, sicut ipse dixit: ego quos amo, corrigo , & castigo. Infirmum quemdam , cui comedendarum uvarum desiderium inesse sciebat, semel in vineam duxit, & sedens sub vite, ut comedendi audaciam daret, prior ipse comedit., Eos autem infirmos majori fovebat elementia, patientia supportabat, quos velut fiuctuantes, tentationibus agitatos, & spiritu deficientes sciebat; unde asperas eorrectiones evitans ψ ubi non videret periculum, parcebat Virgae, ut parceret animae. Delinquendi materiam praevenire , nec sinere labi eum , qui dissiculter erigeretur elisus, praelati , qui pater est , non tyrannus, proprium esse dicebat. Ut miseranda ' nimis vecordia temporis i labiles non solum non erigimus, vel continemus , sed nonnunquam impellimus ad eadendum . Nihilo reputamus pastori illi unam oviculam ' detrahere, pro qua validum in eruce cla- morem cum lacrimis obtulit. Aliter tu , sancte pater ; errantes malos emendare, quam perdere. Scimus tamen morbos propriae voluntatis in quibusdam altius radicatos, eisque opus esse cauterio , non unguento . Liquet enim, plurimis esse salubrius ferrea virga confringi, quam manibus deliniri. Sed oleum dc vinum, virga & baculus, gelus 3c pietas, ustio &unctio, carcer & gremium, omnia tempus habent: universa haec Deus ultionum, & pater miserieordi rum requirit; misericordiam tamen plusquam sacrificium volens. Nonnunquam mente Deo excedebat miro modo,
iubilabat in spiritu vir iste sanctissimus, quotieS bonus odor ad ipsum progrediebatur de filiis. Contigit quemdam Hispanum Deo devotum clericum perfrui aliquando visione, & allocutione sancti Fran-
264쪽
VITA ALTERA 24seisci, qui inter alia de fratribus, qui in Hispania
erant, tali sanctum laetificavit relatu: fratres, inquit, tui in terra nostra in pauperculo quodam heremitorio commorantes ita vivendi modum sibi statu runt, ut media pars domestiεis curis intenderet, meis dia contemplationi vacaret. Hoc modo qualibet hebis domada in contemplativam activa transibat, & eOntemplantium quies ad laborum exercitia recurrebat. Die quadam posita mensa , signoque vocatis absent, bus , omnes praeter unum conveniunt, qui de conis templantibus erat; post expectationem aliquantulam itur ad cellam , ut ad mensam vocetur , cum profusiore ille mensa reficiebatur a Domino. Siquidem humi prostratus in faciem , in modum crucis reperitur extensus, nec anhelitu, nec motu quod vivus e set apparens. Ardebat ad caput eius, & pedes binum eandelabrum, quae rutilo fulgore miro modo lustra. hant. Dimittitur in pace, ne molesti essent unctioni , ne suscitent dilectum, quousque ipsa vellet. Rimantur proinde fratres per cellae foramina stantes post
parietem , & respicientes per cancellos . Quid plura λ Dum eam , quae habitabat in hortis, auscultarent amici , subito , lumine disparente , redit frater in hominem s surgit protinus,& ad mensam veniens eulis pam. dicit de mora. Sic, inquit ille Hispanus , in
terra nostra evenit. Non se poterat prae gaudio capere sanctus Franciscus tali respersus filiorum odore;
subito surrexit in laudem , & quasi haec sola sibi gloria foret, audire bona de fratribus, plenis eructavit visceribus: gratias tibi ago , Domine pauperum sanetificator , S rector , qui me de fratribus meis tali laetificasti auditu. Benedic, precor, illos fratres bene. dietione largissima,& Omnes, qui sper) bona exempla redolere faciunt profeMionem Suam, dono speciali sanctifica. ' Li-
265쪽
Lleet hine sancti charitatem noverimus, quae eon gaudere iubet successibus dilectorum , illos tamen , qui in heremitoriis dissimiliter vivunt, non parum credimus redargutos. Multi enim locum contemplationis convertunt in otium , S heremiticum ritum , qui animabus perficiendis invinius est , in sentinam
transferunt voluptatis . Talis horum temporum an choritis constitutio est, vivere unumquemque pro libitu . Non pro omnibus istud ; scimus enim sanctos in carne viventes optimis in heremo legibus vivere: scimus & eos, qui p cesserunt, patres flores solitarios' extitisse . Utinam non degenerent nostri temporis heremitae ab illa pulchritudine primitiva, cuius
justitiae laus manet aeternao Monens ad charitatem omnes sanctus Franciscus , affabilitatem , & domesti- eam familiaritatem hortabatur ostendere et volo , in quit , ut fratres mei filios eiusdem matris Ostendant
se, & quod tunicam, vel chordam, seu quicquid unus petierit, alter liberaliter tribuat . Libros, &placentia quaeque sibi communicent, quin potius cogat unus alterum tollere . Et ne in hoc aliquid diceret eorum, quae per ipsum non efficeret Christus, primus erat ad haec omnia facienda . Contigit duos fratres gallicos magnae sanctitatis . viros obvios occurrere sancto Francisco ; inauditam
vero laetitiam de ipso habentibus, hoc eis gaudium, duplicavit , quod longo ad istud erant desiderio fatigati . Post duIces affectus , & suaves assatus tunicam a sancto Francisco petiit ilIorum ardens devotio; qui
statim exuens tunicam , nudusque manens devotissime tradidit illis, & alterius eorum pauperiorem acceptam pia commutatione vestivitis Non soIum talia, verum se ipsum superimpendere paratus erat, & quaecumque Peterentur. , erogabat laetissimus . De
266쪽
DEmum cum animus charitate repletus Deo odi
biles odiat, vigebat istud in sancto Franciseo. Detractores quippe super aliud vitiosorum genus horribiliter execrans, venenum in lingua ferre eos disebat, aliosque veneno iniicere ; ideoque rumigeraeos, pulicesque mordaces, si quando loquerentur, vitabat avertebatque , prout vidimus, aures, ne tali pollue retur auditu . Audiens namque semel quemdam fratrem famam alterius denigrare , conversus ad fratrem Petrum Cathanii vicarium suum , terribile hoc intulit verbum: instant religioni discrimina , nisi detractoribus obvietur ; cito multorum suavissimus Odor scelebit , nisi scelidorum ora claudantur . Surge, Surge , discute diligenter, & si acc9satum fratrem repereris
innocentem, accusantem dura correctione cunctis redde notabilem. Trude, inquit, eum in manus pugilis forentini, si tu ipse punire non poteris. Summa volo prudentia cures tu , & omnes ministri , ne pestifer iste morbus latius se diffundat. Nonnunquam vero eum , qui fratrem suum simae gloria spoliaret, iudicabat tunica spoliandum , nec ad Deum oculos posse levare, nisi prius quod abstulerat redderet. Hinc est, quod fratres illius temporis hoc vitium quasi specialiter abiurantes, firma secum Sanctione statuerunt, quidquid aliorum honorem demeret, vel probrum sonaret, studiose vitare. Recte , & optime quidem ; quid enim detractor, nisi fel hominum , nequi tiae sermentum , dedecus orbis 8 quid vero bilinguis , nisi religionis scandalum, claustri venenum , dissidium unitatis p Heul venenosis animalibus abundat superficies terrae, nec fieri potest, ut Proborum quis aemu-
267쪽
torum morsus evadat; praemia delatoribus proponuntur, & innocentia subruta, palma quandoque tribuitur falsitati. Ecce , ubi sua quisque vivere probitate non potest, aliorum probitatem vastando victum promeretur , & vestes, iuxta quod saepε dicebat sanctus Franciscus e vox detractoris haec est: vitae mihi pe sectio deest, scientiae, vel peculiaris gratiae facultas non suppetit, se per hoc nec apud Deum locum invenio, nec apud homines. Scio quid faciam: ponam maculam in electis, & apud maiores gratiam prom rebor. Seio praelatum meum bominem esse, eodemque mecum quandoque. uti ossicio, quo, succisis cedris, solus videatur ' rhamnus in silva. Eia miser ἔ humanis earnibus veseere, & quia vivere aliter non potes, fratrum viscera rode. Tales boni student videri , non fieri, accusantes vitia, nec vitia deponentes. Solos eos laudant, quorum cupiunt auctoritate foveri. , S, lentes a laudibus, quas ad laudatum non extimant reportari. Ieiunae faciei pallorem pernieiosis laudibus
vendunt, ut spiritales videantur qui diiudicant omnia ,& ipsi a nemine iudicentur. Gaudent sanctitatis Opi
nione, non opere, angelico nomine, non virtute.
Deseriptio Generalis Misistri. P Rope finem vocationis eius ad Dominum frater
quidam semper divinorum sollicitus , affectus pietate ad ordinem quaesivit ab eo dicens: pater, tu transibis, & familia te secuta in valle lacrimarum relinquitur . Innue aliquem , si cognoscis in .ordine, in quo tutus animus conquiescat, cui generalis ministerii pondus secure possit imponi. Respondit sanctus Franciscus induens euncta verba suspiriis: tam multimodi exercitus ducem, tam ampli gregis pastorem nuselum s
268쪽
VITA A LT ERA ' 24sium, fili , suffcientem intueor ; sed volo vobis unum depingere, ac manu iuxta proverbium facere, in quo reluceat, qualis esse debeat huius familiae pater. Η mo , inquit, esse debet vitae gratissimae, discretionis magnae, famae laudabilis. Homo, qui privatis amoribus careat, ' ne, dum in parte plus diligat, in toto
Scandalum generet. Homo, cui sanctae orationis Studium sit anaicum, qui certas horas animae, certas gregi commisso distribuat. Nam primo mane missarum Sacramenta debet praemittere, & longa devotione seipsum , & gregem divino tutamini eommendare. Post Orationem vero se ipsum, inquit, in publico statuae ab omnibus depilandum , omnibus responsurum s Om nibus cum mansuetudine provisurum. Homo debe es e, qui personarum acceptione sordidum non faciat
angulum, & apud quem minorum, & simplicium n nminus cura vigeat, quam sapientium , vel maiorum . Homo, cui etsi concessum est litteraturae dono prae
cellere, plus tamen in . moribus piae simplicitatis imaginem gerat, teneatque virtutem . Homo , qui exe crςtur pecuniam nostrae professionis, & perlectionis Pr cipuam corruptelam, quique pauperis religionis c put imitandum se ceteris praebens , nullis unquam ιOculis abutatur . Suffcere , inquit, debet huic pro e habitus , & libellus , pro fratribus vero pennarium, di sigillum. Non sit aggregator librorum, nec lecti ni multum intentus . ne detrahat offeto quod praer g t studio. Homo , qui consoletur affictos, cum Sit ultimum refugium tribulatis , ne, si apud eum rem dia defuerint sanitatum , desperationis morbus praeva rurat infirmos . Protervos ut ad mansuetudinem flectat, e ipsum prosternat, Sc aliquid sui iuris relaxet, ut animam lucrifaeiat Chritto. Ad refugos ordinis velut ad oves, quae perierant, viscera pietatis non claudat, u scIens
269쪽
sciens tentationes esse praevalidas, quae ad tantum pos sunt impellere casum. Honorari eum vice Christi vellem ab omnibus, & in necessariis ipsi eum omni benevolentia provideri. Vertim oporteret eum non arridere honoribus, neque favoribus plusquam iniuriis delectari. Propensiori cibo si quando vel debilis , vel lassus egeret, non in abditis , sed in publicis locis assumeret, ut aliis tolleretur verecundia debilibus providendi eorporibus. Ad eum maxime pertinet latentes ' distinguere conscientias , & ex occultis venis. eruere veritatem , auresque non deferre multiloquis. Talis denique debet esse, qui retinendi honoris cupiditate virilem formam Iustitiae nullatenus labefactet, quive tantum incium plus sibi fore sentiat oneri, quam honori; non tamen ex superflua mansuetudine torpor nascatur, nee ex ' laxa indulgentia dissolutio disciplinae, ut eum amori omnibus, sit terrori non minus iis, qui operantur malum . Vellem autem eum habere socios praeditos honestate, qui se, sicut ipse, omnium bonorum praeberent exemplum, rigidos adversus voluptates V sortes adversus' angustias, tamque eonvenienter assabiles, ut Omnes, qui venirent, saneta eum iucunditate reciperent. Et, inquit, generalis minister ordinis talis esse deberet. Requirebat haec omnia felix pater in ministris provincialibus, licet in generali ministro singula de-heant singulariter praeminere. Volebat eos assabiles esse minoribus, & tanta benevolentia placidos, ut eorum affectui non se vererentur committere delinquentes ; volebat moderatos in praeceptis, propitios in offensis, ferre magis promptos, quam reterre in iurias , hostes vitiis, medicos vitiosis, tales denique Volebat, quorum vita ceteris esset speculum disciplinae . Hos tamen volebat omni honore pr*veniri, R
270쪽
VITA ALTERA' Is rdiligi, sicut qui pondus portarent sollicitudinum , Ac
laborum . Summos eos pmmiis apud Deum esse di .cebat , qui tali forma, talique lege creditas sibi animas gubernarent. Interrogatus a quodam fratre semel . cur fratres omnes sic a sua custodia reiectos alienis eos tradiderat manibus , quasi ad eum nullatenus pertinerent, respondit e fratres diligo sicut possum ; sed si mea sequerentur vestigia , eos utique plus amarem, nec me illis redderem alienum. Nam sunt quidam de numero praelatorum , qui eos ad alia trahunt, antiquorum eis proponentes exempla, S parum mea monita reputantes. Sed quid agant, in fine videbitur. Et paulo post cum infirmitate nimia gravaretur, vehementia spiritus in lectulo se direxiet: qui sunt isti, ait, qui religionem meam , ct fratrum de meis manibus repuerunt Z Si ad generale capitulum venero, tunc eis ostendam, qualem habeam voluntatem . Et addidit frater ille: numquid & provinciales illos ministros , qui tamdiu libertate abusi sunt, non mutabis p Et pater ingemiscens, verbum respondit terribile: vivant pro libitu, quia minoris est damni paucorum, quam multorum perditio. Non propter omnes , sed propter quosdam dicebat, quia nimia temporis diuturnitate videbantur praelationem haeredit rio vendicasse. In omni quidem genere pmlatorum
regularium hoc potissimum commendabat, mores non mutare nisi in melius , conciliatos favores non quin rere , potestatem non exercere, sed implere ossicium .