Samuelis L. B. de Pufendorf De statu Imperii Germanici liber unus. In usum Regiæ Berolinensis Academiæ cum præfatione in lucem editus cura Jacobi Pauli GundlingI ..

발행: 1706년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

261쪽

a o DE STATU IMPER. GERM. C. VIT

sese negotiis immisceant, ac ne ullam am

plius isti particulam decerpant. Quin& ob

standum, ne unam atque alteram vicinarum regionum potentior, & dilatandorum finium avidus nostis absorbeat, unde Ge maniae latus invasioni nudetur. Si tale quid tentari adparuerit, mature defensio auo nanda, & eorum societas quaerenda, quorum itidem interest, ne unius gliscens nimium potentia caeteris praegravis fiat. Ac prout vicinorum res militaris sese habet, ita& mature idonea, quae opponi queant, arma paranda,ne post irruptionem jam factam Gelectus sint instituendi,serum vastatis jam late finibus remedium. Denique ne qui opinionibus circa sacra dissident, per importunum in religionem studium concordiam Germaniae turbent, accurate se

vanda sunt, quae super isto negotio leges

publicae constituunt; ac inprimis qui Romanos ritus sequuntur, Protestantes pari secum jure frui aegre ne serant, ac profanum iuxta noxiumque judicent, ad eos subvertendos viastuve irrumbere, qui non minore studio ad communem patriam ornandam defendendamque incumbunt; certo persuasi, oppressis Protestantibus, caeteros quoque in servitium trahendos.

SEARCH

MENU NAVIGATION