Samuelis L. B. de Pufendorf De statu Imperii Germanici liber unus. In usum Regiæ Berolinensis Academiæ cum præfatione in lucem editus cura Jacobi Pauli GundlingI ..

발행: 1706년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

251쪽

rao DE STATU IMPERII controversiae finis est expectandus. Apud Judicium Aulicum gratiae & corruptionibus aditum non satis interclusum, non desunt, qui querantur; & quod tribunal illud nimium meminerit loci, in quo sedem fixit. Inde in Germania qui viribus pollet,sibi facere executionem ipse potest. Sed imbellibus adversus valentioribus, etsi causa valentibus, vix praeter inanes querelas Ouid relictum. Denique quam elumbem hoc arguit societatem, quod

neque commune aerarium, neque communis Germaniae miles est, repellendis quorumvis exterorum insultibus, aut comparandae uni vel alteri provinciae, ex cujus reditibus communes Reip. sumtus tolerarentur. Et quanto satius fuerat, Germaniam in proprios usus consumere illos homines pacis impatientes, qui Per omnem fere Europam venalem sanguiunem circumferunt 'Io. Intercedunt quoque singulis o dinibus non paucae invicem aemulationes& controversiae, quae & ipta totius co poris vires non parum convellunt. Tanta morborum colluvies efficit, ut inter

252쪽

GERMANICI CAP. VII. 23I minores naevos referendus sit taediosissimus processus in caussis potissimum civilibus , per quem etiam liquidissimum jus in plura lustra eludi potest. Nec mi-nUS monetae varietas per Germaniam commerciis privatorumque patrimoniis multum incommodi adfert; etsi ipsorum nummorum commendari mereatur modestia, quod tenuitatis suae verecundiam ipso colore non obscure prae se ferant.

Germanici

Circa adhibenda morbis Germaniae

remedia cum alii tradere sategerunt, tum praecipue personatuS quidam Hippolithus a Lapide quondam se jactavit; quae etsi initio non pauci admirati fuerint, tamen cum nobis semper nescio quam male temperata fuerint Visa, ista convellere olim nobis placuit. g. a. Primo igitur iste promulgat sex leges, quae ipsi Rationes status vocantur, observandas in tali Reip. forma, qualem

P 4 ipse

253쪽

a3a DE STATU IMPERII

ipse Germaniae assingit ; in Aristocratia nimirum, ubi summa rerum est penes Optimates, simulacra potestatis Regiae in Principe. Dictitat ergo I studendum esse concordiae & a factionibus abstinendum. II. Ne diutius Imperatoria dignitas in e dem familia continuetur, ne per diutu nam simulacrorum usurpationem solidum dominatum invadendi libido subeat. III. Licet in unum conferatur Principatus cum potestate dirigendi & modera di functionem singulorum ad commune bonum, & Reip. unionem: Proceribus tamen clavum Reip. semper in manu retinendum , ac potestatem de summa re- .rum decernendi in Comitiis exercem dam; quae hanc ob causam frequenter habenda; saltem Senatum aliquem perpetuum constituendum, qualis initio superioris seculi erat Regimentum. IV.Ut simulacra duntaxat Majestatis Principi relinquantur; ipsis vero jura & potestas Rebpublicae reservetur. V. Ne ordinum Imperii vita, fortuna, ac fama solius Imperatoris arbitrio subjaciat. VI. Ne militia

& loca munita ejusdem solius potestati

254쪽

GERMANICI CAP. VIII. 233 committantur. Multus deinde in eo est, ut Ostendat, variis modis contra istas leges tam a Caesare, quam a nonnullis ordinum fuisse peccatum, non sine acerrima insectatione Domus Austriacae, &quorundam Electorum. Enim Uero ut- ut una & altera harum legum spernenda non sit; cum tamen Aristocratiam non esse Germaniam, supra sit ostensum, solis hisce lesibus salutem Germaniae comtineri, frustra creditur. g. 3. Inde sex remedia Idem praescribit curandis Germaniae morbis. Primo loco commendat studium concordiae,& generalem amnestiam , ac abolitionem omnium gravaminum, queis odia invicem aluntur; ac ne ob religionis diversitatem in partes discedatur, eamque ob causam publica salus negligatur. Hoc remedium declamationi scholasticae copiosum potest praebere argumentum; in usum autem Reip. Germaniae tunc demum adplicari poterit, quando omnes Germaniae ordines animi motus ad leges philosophicas exacte attemperare

didicerint. Dein jubet extirpari Domum

P s Austri

255쪽

234 DE STATU IMPERII Austriacam, & bona ejus in fiscum redi-gi. Hoc vero est carnificem, non medicum agere. Quasi vero excidium statim mereatur,cui opes, mediocritatem eXce- cedentes, contigere. Sed pareamuS tam duro decreto. Quis vero securim admovebit extirpandae potentiae, tanta terrarum spatia complexae, & quam uni aut duobus non adcrescere totius Europae interest y Germaniae procerum pars in eam Domum affectu prona; aliqui extra odium; caeteri tantae moli subvertendae haud quidquam pares. Adsciscendi igitur socii, & quinam alii, quam Galli& Sueci y Nam hi, cum talia Hippo Lihus scriberet, Omnibus modis hoc agebant, magno apud imperitos adplausu jactantes, a se libertatem Germaniae vindicari, per Austriacos oppressam. Astincivile fuerat, tantum ab iis laborem gratis exigere. Nec adparebat quaestor, qui praedam tam accurate in fiscum redigeret. Quin potius augurantur homines non absurdi siquidem conatibus hostium Domus Austriacae eventuS respondeat, fore ut Ordines Imperii antiquam a illam

256쪽

GERMANICI CAP. VIII. 23sillam ranarum querimoniam instaurent, quae pro trabe ciconiam regem erant sortitae. Post sublatam Domum Austriacam capite tamen non vult destitutam esse Germaniam. Jubet igituralium eligi Imperatorem, cui ex locis suis communibus splendidum virtutum circumponit satellitium; sed ut inani tam tum titulo fulgeat, & potestate regia destitutus directoris & magistratus vice fungatur. Atqui talis praeses aut director usum potest habere in aliqua civitate Aristocratica, ubi proceres in una urbe domicilium obtinent. Quod

si nihil praeterea potestatis ipsi foret

conferendum , non video, quorsum omnino Imperatore Germania opus habitura sit, ubi ad puram Aristocratiam ea fuerit redacta. Quantum tamen potestati sui Caesaris H Noothus subtrahit, tantum reditibus ejusdem videtur velle adjicere: Esurire tantum Principem, tu

pe foret. Igitur in patrimonium Imperii destinantur ditiones Austriacorum; &ubi hae forte non suffecerint, Electores jubentur restituere abs Carolo IV. ipsis

257쪽

DE STATU IMPERII donata aut confirmata. Atqui videtur communem hominum indolem ignorare, qui tantis opibus subnixum in tantillae potestatis gyrum aequo animo redis credit. Sed nec post exequias Domus

ustriacae tam faciles erunt Electores, ut restituant, quae per tria & amplius secula quiete possederunt. Praeterquam enim quod longe hebetiori sunt ingenio Principes, quam ut capere queant, quae super restitutione bonorum minus recte partorum Consessionarii crepant, non deest Electoribus, quod caeteris ordinibus reponant. Nam credo non paucis ad tenues sat casas foret redeundum, si de quibuslibet accessionibus tam superstitiosa ratio esset reddenda. Ergo aequissimum fuerit, ut quilibet, quae diu possedit, deinceps quoque retineat. Quarto loco monet Hippolythus,considentiam mutuam inter ordines restituendam, dissidentiam eradicandam. Id quod futurum,

si gravamina utrinque amica composistione e medio removeantur, quorum

pleraque e dissidio religionis ortum habent. Atqui ista jam primo remedio fuerant

258쪽

GERΜΑNICI CAP. VIII. 237rant comprehensa. De constituendo Regimento ; Comitiis ob gravia negotia Convocandis ; de tollendo Consilio Aulico ; de parando item exercitu perpetuo,& constituendo aerario militari, cui alem do adhibendae fiunt nata, quid judicandum sit,quae mox subjiciemus,indicabunts g. 4. Enimvero genuinas Reipublica Germanicae rationes investigare, in proclivi fuerit illis, qui ejusdem compagem penitius inspexerint. Scilicet fundamenti loco substernendum , pr sentem Ger maniae statum italegibus publicis, populique adsuetudine firmatum, ut sine convulsione maxima, ac forte eversione Imperii mutari nequeat. Unde & Caesari omittendos conatus , queis illa resip. ad justi formam regni redigatur; nec O dinibus aegre ferendum vinculum, quo nunc teneutur, nec plenam & independentem libertatem affectandam, servurium saltem majori eorundem parti allaturam. Nam abrupto praesenti vinculo imbecilliores Ordinum aut validioribu . ordinibus aut exteris sine dubio praedae

cessuri fuerint. Et in hoc consistit illa har-

259쪽

ng DE STATU IMPERIImonia inter caput & membra, quae Vulgari Germanorum dictione observanda Inculcatur. Uti porro ejusmodi Respublicas, quibus irregulare quid inest, amte omnia non tam alienis adquirendis, quam tuendis propriis oportet invigil re: ita circa internam concordiam inter tam multos, civium vulgarium sortem longe supergressos , retinendam maXimus labor. Ad hanc summe necessarium est, ut cuique sua jura maneant, ac nubii concedatur , ut imbecilliorem possit Opprimere; utque adeo inter dispares ibcet opes par sit omnium libertas, atque

securitaS. Exoletae praetensi1Onm aeterno

silentio damnentur, & uti quisque possidet, ita deinceps retineat. Recentes lites interventu potius communium amicinrum, quam actione instituta componantur. Ne, qui caput Imperii cluet, libertatem ordinum moliri queat, cavendum est, ne communis miles, &loca ordi, num munita abi ipssius arbitrio depem deant. Necessarium quoque videtur in republica,ubi summa rerum peneS unum . non est, existere perpetuum aliquod

260쪽

GERMANICI CAP. VIII. 239 conssilium ex iis compositum, qui in partem imperii vocantur; ad quod tum praecipua

domi negotia, tum quae cum αteriS intercedunt, referantur, ubi , communicatione prius eum stingulis facta, commune decretum condatur. Ac in ej9modi concilii vicem jam fere abierunt Comitia, quae anno 1667. coepta per tot lustra continuantur: quae ut perpetui conventus indolem sortiantum, Germaniae quam maxime interesse videtur,continendo communi Imperii vinculo, Zc ad commodam publicorum negotiorum communicationem. Inprimis cavendum, ne pauci quidam vel inter se,vel cum extraneis foedera ineant, contra quodcunque Imperii membrum valitura. Quod si illa adversus alios tendant,prospiciendum, ne ista occasione Germania bello involvatur. Tum orto cum eXteris bello haut concedendum , ut unus & alter peculiariter si-- hi consulere, & neutras sequi partes possit; sed quodlibet Imperii membrum, ubi ab

altero impetatur, omnium viribus protegendum,etiam illorum, qui remotiore situ longe a periculo abesse sibi videntur. Pro. videndam quoque, ne exteri Germaniae sese

SEARCH

MENU NAVIGATION