장음표시 사용
241쪽
DE STATU IMPERII perandis ingerendi sese ansa foret. Non
nullos Principes foedere, & annuis stipendiis sibi illigare, in universum solicitum sese pro Germania Ostentare, controversiis Principum componendis se dare, circa pecuniam & militem petent, hus submittendum alacrem se exhibere , id denique agere, ut quibus auxilio aliquo opus foret, intelligerent, certiuS si1-bi praessidium in amicitia Gallica, quam in Caesare, legibusque Imperii positum
Sed mox perpetuis successibus aucta insolentia proditione, absurdissimis cavillationibus, aut aperta vi invadere placuit, quicquid opportunum fuerit visum, alteramque Rheni ripam ex asse Galliae adjungere, ac horrendis munitionibus firmare, ut nulli exercitui in Galliam penetrandi facultas foret, ipsi quotiescunque libido subiret,Germaniam incursare, & ad miseram conditionem redigere daretur. Circa quod institutum
uti, qui Gallo favent, aperti patriae suae proditores sunt; ita, qui communi periculo submovendo sese subtrahunt, di
242쪽
GERMANICI CAP. VII etaignissimi Gallico servitio erant, modo cives suos eidem exitio non involutum irent. Inprimis autem cavendum est Principibus Germaniae, ne jure foederum incommunis patriae destructionem abutantur : & optandum fuerat, idoneam
rationem iniri posse, isti abusui praevertendo. Quanquam apud sanos merito id maximum pondus habere debebat, quod, eversia Imperii compage, ipsorum quoque fastigium solo affligendum, &a Gallica superbia conculcandum sit. Ac probe notandum fuerit dissiim istius munistri Gallici, qui legato alicujus Electoris, de foedere cum Gallo agitantis, ingenue dixerat, cum hic Obligationem &vinculum, quo Imperio teneretur, eXcipiendum sibi testaretur: quid verbis est opus, inquit; ni tuus dominus est Elector Sacri Romani Imperii, est nihil. g. 7. Enimvero isthaec Germanici Imperii moles, quae, in justi regni formam digesta, toti Europae futura erat formidabilis , per intestinos morbos & convulsiones ita debilitatur, ut aegre ipsa sibi
243쪽
DE STATU IMPERII 3 defendendae sinciat. . Causa primaria mali est ex inconcinna, ac parum apte digesta Reipublicae compage. Quantum vis magna nominum multitudo uno h mine robustior non est, quamdiu quilibet sibi soli tendit. Omne ex conjunctione robur est ', & quatenus plures in unum
corpus naturale non possunt coalescere, multorum vires uniuntur, dum uno consilio velut una anima reguntur. Ista
unio quo arctior & concinnior, eo validior , caeteris paribus, existit societas. Laxitatem, pravamque membrorum combinationem necessario debilitas, moctique comitantur. Perfectissima unio, & ad diuturnitatem cumprimis apta, in regno rite composito cernitur.
Nam Aristocratiae, praeterquam quod vix commode possint subsistere, nisi ubi Reip. alicujus vires praecipuae in unam urbem colliguntur, Monarchiis sua natura fragiliores sunt. E pluribus civitatibus per foedus coagmentata sust mala longe laxius cohaerent, & facilius
turbari aut dissolvi possunt. Ut tamen
244쪽
GERMANt I CAP. VII. auqualiscunque firmitas istis systematibus
constet, necessarium cumprimis est, ut sociae civitates eandem habeant reipublicae formam, nec viribus inter se multum sint dispares, utque ex ista coriumctione in singulas par utilitas redundet. Deinde ut maturo consilio, legibus prius rite conceptis, in societatem coluerint. Nam qui temere & velut impetu quodam in societatem ruunt, futuro statu non prius curate pensiculato & digesto, non possunt non multa admittere, magis quia corrigi non possunt, quam quia expediunt aut decent. Est & illud du- dum Observatum, vix unquam Monarchias cum civitatibus liberis in foedera etiam temporaria bona fide coalescere, ne dum ut perpetuo iungi sint idoneae, Principibus plebejam libertatem ave santibus,plebePrincipum fastum horrem te. Illa porro est humani perversitas ingenii , ut vix aequo animo pari secum aure degentem adspicere possit, quem viribus inferiorem videt. Et communia onera ferri detrectat, qui nullam
245쪽
aut exiguam partem communium commodorum sibi relinqui animadvertit. s. 8. Caeterum Germania eo est habenda aegrior, quod in eadem junctim reperiantur morbi, tam qui e regno male formato, quam qui e systemate sociarum civitatum indigesto redundant. Ιmo praecipuum morbi effectum habet, quod ad neutram harum specierum Resp. Germanica exacte quadret. Exterior facies, & simulacra regnum aliquod prae se ferunt; antiquiSsimis quoque temporibus Rex erat revera id, quod audiebat. Post hujus potestas imminuta, &gliscentibus ordinum opibus ac liberi te haut multum regii imperii valde circumscripti remansit. Inde perniciosissimae semina convulsionis penitissimis Imperii visceribus haerent, quae in diversa tendere Imperatorem & ordines
subigunt, dum illo ad regiam potest tem velut postliminio grassante, hi pa tas semel opes obnixe defendere fatagunt. Ex quo non possunt non suspici nes, dissidentia, Occultaeque machinati
246쪽
GERMANICI CAP. VII. aasnes oriri, praepediendis alterius incrementis, aut infringendae caeterorum potentiae. Quod & ipsum essicit, ut tam robustum caetera corpus ad exteros invadendos, & aliquid adquirendum velut nerve deprehendatur; cum nova incrementa Caesari nolint accedere ordines, neque tamen eadem inter omnes aequaliter possint distribui. Quam irregulareisitur vel hoc solum est, quod per ipsam
formae indolem rationes capitis a rationibus membrorum in alia omnia discedant φ Inter ipses porro Ordines variae distractiones diversis e causis proveniunt, ut ne concinnam quidem socialis systematis faciem Germania prae se fe-
Uspsi ordines dispari reipublicae forma
utentes male inter se compositi, dum intermixtae passim Principisus degunt liberae civitates; quae cum fere commemciis floreant, opulentia sua Principum invidiam accendunt, praesertim cum e Jusdem pars ex horum ditionibus eo confluxerit. Neque negari potest, quasdam urbes ad lienis instar intumuisse, vicinorum Principum terris ad maciem reda-
247쪽
istis. Est quoque proprium Nobilitati plebeios contemnere, qui tamen saepe suis sibi nummis non minuS placent, quam isti suis imaginibus, aut exhaustis diti nibus. Denique nonnulli istas urbes velut dominatum sibi exprobrantes adspiciunt, subjectorumque conditionem comparatione vicinae libertatis impatiemtius ferri, deprehendunt. Hinc invidia, contemtus, insultationes, suspiciones, in-11diae. Quae omnia tamen acrius & m,nifestius existunt inter Episcopos, illasque urbes, in quibus isti cathedrales suas Ecclesias habent. Quanquam & in ipsis
Comitiis Principes universii non leve fastidium adversus collegium civitatum
Ostentem, Imperatore contra civitates
fovente, quippe apud quas majoris fere suam autoritatem fieri, quam alios apud Ordines sentit. Sed nec usque quaque propitiis sese oculis invicem adspiciunt Principes seculares & Ecclesiastici. His in eadem classe prae istis priorem locum assignat sanctimonia muneris, prima institutione, ac nativae functionis indole nil principale redolens. Secularibus autem nescio
248쪽
GERMANICI CAP VII. et nescio quam molestum videtur, istos ex inferiore saepe nobilitate tam repente inpari, aut eminentiori fastigio collocatos, ct Dei gratiam praescribentes. Praesertim cum illam dignitatem ad posteros suos continuare non liceat, & familiae ipsorum intra priorem conditionem subsistant; nisi quod multi Episcopi Pontificis exemplo suis agnatis per benficia Ecclesiastica , & donationes sat laute soleant prospicere. Contra Ecclesiastici haut immerito secularibus se irasci putant, quippe per quos multi eorum ab
domina coeperunt gerere multo pressiora. Id quoque non parum ad distractionem ordinum facit, quod inter multos magna sit opum inaequalitas. Hinc enim vitio humani ingenii potentioribus oritur contemtus adversus imbecilliores, &libido eosdem opprimendi ; his contra in suspiciones&querelas pronis, ac libertatis aequalitatem quandoque importunius crepantibus. Sed & eminentia Electorum prae reliquis Principibus non levis diss1- dii causa, his tantum fastigium aegre ferentibus , ac nonnulla praeter jus usurpa-
249쪽
pari jactantibus; his pro jure atque amtoritate sua strenue nitentibus. g. 9. Nondum morborum sat erat, ni essicacissimum alias animorum velut
coagulum religio Germaniam in partes distractam asperrime collideret. Neque sola odiorum cause ex opinionum dive sitate, & quod sacerdotibus solenne sit, diversa sentientibus coelo interdicere: sed quod per Protestantes Catholici sacerdoteS magna opum suarum parte sint e
turbati, quarum desiderium ad easdem recuperandas noctes diesque ipsis stimulos subdit; cum isti semel invasia dimittere ignavum judicent. Imo in universum nimiae sacerdotum opes reipublicae praegraves habentur; praesertim cum hi ab alio dependeant capite extra rempublicam Germanicam constituto, cui nunquam in Germanos sincerus amor ,& cui secularium salus non alio fere pretio aestimatur, quam ut per eos aD
sectis suis quam lautissime prosipiciatur. Hoc enim modo peculiarem velut statum in media republica fundari, adeoque bicipitem fieri remp. in propatulo est. Quin. α
250쪽
GERMANICI CAP. VII. 229α vis veritatis Pium Pontificem subegit, ut in historia Australi scriberet: nihil excellenter malum in Ecclessia Catholica patrari , cujus prima origo a sacerdotinus non dependeat, ni forte occulto quodam Dei consilio fiat. Pandus. Collinutius ren apo . f. . p.mays. Nec minus illud periaiciosum, quod ordinum Germaniae quidam non modo inter se, sed & cum exteris peculiaria inire foedera gaudeant, Diiiversi Imperii utilitatibus parum qua drantia ; dum exteris per ista facultas praebetur Germaniam pro libidine sua temperandi, & demum occasione data
sociorum ope contra universos invalescendi. Praesertim cum aliquando ejusmodi foedera cum exteris non modo contra alios exteros, id quod aliquo modo ferri possiit, sed etiam contra duSdem Imperii membra quaerantur. Sed & straeae vestigia per Germaniam fere evanuerunt. Ubi enim ordinibus inter se aliquid litium oritur, id quod in tanto ipsorum numero, &interscindentibus se mutuo territoriis frequenter contingit si Camera aditur, post seculum demum P a com
