Samuelis L. B. de Pufendorf De statu Imperii Germanici liber unus. In usum Regiæ Berolinensis Academiæ cum præfatione in lucem editus cura Jacobi Pauli GundlingI ..

발행: 1706년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

231쪽

DE STATU IMPERII hil commodius, cui sua duntaxat tueri, alieni nihil affectare, & prodesse potius,

quam nocere lex est. Nec Polonia ulla in parte Germaniae sese audet comparare. Et cum rationes Reipublicae Polonicae postulent, sua potius servare, quam aliena concupiscere, quam modestiam Germanos quoque suae Reip. conditio docet; vix adparet occasio, quae duas illas nationes bello possit committere; nisi forte aliquis Germaniae Principum intestinis sese Polonorum discordiis m,scuerit, aut Poloni auro Gallico empti Germaniam a tergo destruere audeant. Danis hactenus ne ad Hamburgum quidem subjugandum vires fuere, quam& in istorum ditionem haut concedere, utriusque Saxoniae quam maxime inte est, ne dum ut contra universiam Germaniam sperare quidquam possint. Et instinctu aliorum turbas dare conantes facile fuerit immissis a tergo Suecissemper infensis compescere. Anglia quou que Oceano suo insultet, Germanis parum curae est. Et uti illa continentem

232쪽

GERMANICI CAP. VII. autentare frustra praesumserit; ita his nutulae vires maritimae, quae cum Anglicis comparatae momentum possint habere. Belgis Foederatis nec voluntas est, nee facultas in Germaniam aliquid moliendi. Nam & ipsi parum ad militiam terrestrem idonei, aquatiles animantes, & ut ut pecunia supersit, haud quidquam libertati ipsorum expedit, numerosiorem terra alere exercitum, quam qui dest 1ioni ipsorum lassiciat. Hispanici pa tes Imperii, quae Germaniam contimgunt , cum hac nulla parte comparari possunt. Ipsa porro Hispania longe re mota, & viris exhausta, nec Lusitaniae, tantillo regno, subjugaridae suffciens. Quin Carolus V. tunc florenti quam maxime Hispaniae imperans, & ditioniabus Austriacis atque autoritate Caesarea subnixus, nequidquam opprimere reliquam Germaniam tentavit. Suecia, utinui ei annumeres provincias nuper pa tas, reliqua Germania & numero virorum', & opibus multis partibus est in-

. strior. Nam quod simplices aliqui deo a viris

233쪽

i DE STATU IMPERII viris dubitavere , moti partim obsoleto vocabulo vaginae gentium, partim progressibus Suedorum tricennali in bello; id, quale sit, rerum peritis satis constat. Scilicet spatio XVIII. annorum non supra LXX. M. militum ex ipsa Suecia sunt emissa, quorum multi in patriam iterum

reverterunt; cum tamen durante isto bello vix unquam infra C.M. Germano rum , saepe supra in armis fuerint. Causa vero tantorum progressuum erat

Germanorum discordia, & occasionis opportunitas, & quod Protestantes ab Austriacis pressi velut coelitus demissum praesidium Regem Gustavum Adoliam susciperent. Circa florentissimum hodie Galliae Regnum probabilius dubitari potest. Sea si utriusque vires in se

spectentur citra commoda aut morbΟS,

quorum illa Galliae ex regulari sua M narchia , hi Germaniae e dissoluta Reip. forma surgunt, pro Germania PronUmtiandum videtur. Nam & longe amplior est Germania, quam Gallia,&utut fertilitas utriusque par sit, subterraneae

tamen

234쪽

GERMANICI CAP. VIL a13

tamen Germaniae opes longe supra sunt. Nec Gallia virorum numero eXsuperat: ac Germanum militem Gallo non concedere, multis speciminibus fuit ostensum. Circa vim pecuniae non ita liquido definiri potest. Nam quid in annuis reditibus habeat, qui nunc rerum potitur, ReX, non sine admiratione percipitur. Considerari tamen simul debet, plebem in Gallia longe asperius tributis vectigalibus exhauriri, quam in Ge mania, & ibi omnes opes regni in unum velut alveum confluere; qui tamen non parum attenuandus fuerit, si exteri me ces Gallicas, quibus facile carere possunt, petere desierint, Germaniae autem reditus inter tot Principes divisi, quanti sint, ita liquido adparere non possunt. Id tamen in aprico est, post contusos Turincas nullum Germaniae infestiorem esse hostem, quam Gallum; qui tamen olim, cum Burgundis , Lotharingia, Luc burgum, ac integrae adhuc Belgicae prinvinciae propugnaculorum instar isti praetenderentur, ne hiscere quidem adversus O a eam

235쪽

n DA STATU IMPERII

eandem audebat. Sed nunc hisce omnibus subactis , adjecta insuper Alsatia cum Brisaeo & Argentorato, & magna tractus transrhenani parte, ac validissimis succinctus munitionibus cisrhenanae Germaniae tanto terribilior imminet, quod jam omnem foederum fideique religionem consumsisse videatur. Quem nisi intra priores limites Germani red gerint , ac paria ipsi munimenta opposuerint, continuis ejusdem incursionibus expositi erunt, forte & penitus se vitium ipsius subituri. g. 6. Sed utut singula praeponderet Germania, quid tamen net, si multi junctis viribus eandem invaserint' Helcinitio observandum est, quorundam rationes non ferre, ut simul in Germaniam conspirent. Quorundam etiam vires tantas non esse , ut ad Germaniam albquid momenti habeant. Deinde non

concessuros caeteros, ut unuS aut alter, opprem Germania, tanta opum Ecce

sione gaudeat, quibus suffulto facile sit, toti Europae leges praescribere : ade que

236쪽

GERMANICI CAP. VII. 2Is

que nunquam defuturos, qui ad istam

servandam sint connisuri. Ante contusos Turcas tres erant, qui velut principes aut capita foederum se videbantur ferre posse ad invadendam Germaniam; Turca, Domus Austriaca, & Gallus. Cum Turca nemo Christianorum Principum in Germaniam aperte conspirasse, compertus fuit; nisi quod Gallus clandestina consilia cum eodem subinde mitiscuerit. Etsi, quae superiore seculo Fram ciscus I. cum Turcis foedera ferierat, fodite aliquid excusationis admitterent, quod praevalenti tunc Carolo V. hostis unde-CuRque excitandus esset, ne Gallia toti moli succumberet; cum salutiS expediendae quaevis ratio honesta habeatur.

Ast merito Christianissimi vocabulum commississe debuerat Ludovicus XIV. qui nulla necessitate, sola fines proferendi libidine, Turcas in Caesarem eX- citavit, e diversa parte Germaniam inundare certus, si hosce Vienna potiri

contigisset. Sed, fallente ista spe, tamdiu quievit, quoad longe absentibus supeo. . . O 4 rioris

237쪽

2I6DE STATu IMPERII rioris Germaniae copiis ex improviso cis Rhenum sese effunderet, tum ut Tume spatium sese recolligendi daret, qui alias brevi tota Europa videbatur expellendus , tum ut, quod Germaniae trans Rhenum superest, sibi subjiceret. Quam perfidiam an inultus sit laturus iste insatiabilis ambitionis Princeps, tanto jam tem Ore Europae turbator, dies docebit.

omus Austriaca ut reliquam Germaniam regio complectatur imperio, nulli vicinorum optandum fuerit; nec puto, ullum fore tam tementem, ut conatibuSistis subsidii quid velit adserre. Quinuti Hispaniae quidem vires pro Austriacis sunt; ita aperte hisce se opponent Galli, Sueci, & Belgae Foederati eo promtius, quod istis nunquam sine praemio

fuit Germanorum libertati suppetias tinlisse. Quin nec Pontifex nimium videtur Austriacis heic fauturus. Nam Ut ut tot myriades ovicularum errantium, quas iste putat, ad Ecclesiam revocasse, summo pastori gloriosum foret; ita quam lovis animarum detrimento redimendum

238쪽

GERMANICI CAP. VII. 2I dum videtur, ne Germanus aut Hispanus nimia subnixus potentia in res Italiae sibi arbitrium sumat. Quod si denique Gallo Germaniam invadere lubido subierit, ut huic, quantum pOSssint, surpetias ferant, Hispanos, Italos, AnglOS,

ut huic, quantum pOSssint, suin Belgasque, rationeS suarum rerumP. Obstringunt; quorum hi non praeter causam memores agunt antiqui dicterii; Francum amicum habueris, vicinum non habueris. Ac manifestum est, ubi quacunque ratione Germaniam cum Gallia in unum imperium coalescere contigerit, toti Europae servitium imminere ', ad quod neminem Principum opem collaturum crediderim, nisi cui fastigium suum cum servitio permutare volupe siti si nationibus, quae Germaniam a tergo distringere possint, Poloni quidem haut temere permovendi videnri

tur, ut ante rationes suae reipublicae aurum Gallicum habeant, post subjugatam Germaniam ipsi quoque vilis servientium pars futuri. Eandem ob causam

239쪽

2I8. DE STATU IMPERII Operam navaturos, ubi de subigenda Germania agi adpareat; praesertim cum Europae monarchiam invadere conanti, cumprimis maris Ballici claustra in potestate habere, opus sit. In Suecorum societate Galliae plurimum videbatur momenti positum, inprimis si bellicosus ipsis Rex contigerit. Dudum tamen pruindentioribus animadversum, Gallos quidem velle uti Suecorum opera non gratuita , Verum ita, ut quod inde partum fuerit, solius Galliae incrementis accedat. Id vero Gallis ne quidquam ad palatum , Suecos Gallico auro propriam potentiam eousque promotum ire , ut facile deinceps Gallorum amicitiam pose sint negligere. Ex adverso Sueci stultum credidere, pro Gallorum magis utilitate, quam propria contendere. Neque sunt tam hebetes, quin perspiciant, ubi Gallus rerum in Germania fuerit potitus, ipsum non minus SueciS, quam aliis vicinis leges dictaturum. Ac merito fastidire debent generosae nariones

mercenarii opprobrium, quod insolenti

240쪽

GERMANICI CAP. VII. 219 populo solenne est, ingerere sociis, a se

pecunia sublevatis. Denique cum commune omnium Principum bonum in eo consistat, inter eos nemo tantum eminere , ut caeteros pro lubitu insultare

queat, sed ut quantum fieri possit,

omnium vires in aequilibrio habeantur; communis libertatis proditor est censendus, qui peculiaris aut temperarii emolumenti causa ad struendam ejusmodi molem, omnibus formidandam,opem confert. Id tamen praecipue cavendum Germanis, ne ipsi in sui servitium Gaiulo operam navent, dum omnibus imminentem hostem non junctis consiliis re viribus propulsant, sed vel auro Gallico emti ad propriam patriam perdendam una incumbunt, aut pestilenti pretio corrupti simul boni publici incuria Carteris pugnantibus quiescunt, haut minus ipsi post absumtus reliquos a Polyphemo devorandi. Sane caecum Opo

tuit fuisse, qui Gallorum artes non de prehenderit , initio blandiore via sese ex- Promentes, quo Germaniae rebus tem-

SEARCH

MENU NAVIGATION